Annus
2 0 0 5

TACITA CONSOCIATIO BOLIVIANA NUNTII HEBDOMADIS (09 - 15.01.2005)

TACITA CONSOCIATIO BOLIVIANA
Concives ex tribus urbibus Bolivianis (scilicet ex Pace, Alto, Sanctaque Cruce) in suum Praesidentem Carolum Mezam et verbis et re (nam operistitia facta sunt) contendunt; politicam oeconomicam mutandam esse postulant, propterea quod petrolei pretium nuper auctum est: id Pacenis et Altenis nocet, quia maius pretium, ut autoraedis longis uti possint, dare sunt coacti; in urbe Alto operarii et fodinarii et pauperes habitant, item in aliquibus urbis Pacis regionibus; Sancta Crux vero est ditissima Boliviae plaga, eiusque incolis petrolei pretium obstat quominus officinae et fabricae commode laborent; hi omnes, quamvis nullo foedere coniuncti, tamen una in Gubernationem repugnant; in urbe autem Alto aqua domestica vel potabilis a Francogallica Consociatione ex contractu publico distribuitur; quoniam pretium nuper auctum est, Alteni incolae petunt ut contractus ei Consociationi abrogetur, neque ulla compensatio pecuniaria detur; attamen Sanctacruciani autem negant id iure fieri licere, nam pessimum consociationibus internationalibus exemplum esset; immo, anno 2000º dollarum 700 milliones ab exteris in Bolivia collocati sunt, anno 2003º milliones vix 160; eodem anno (id est 2003º) Gonzalus Sanctius a Lozada, qui ianuas aperuerat quo tutius pecunia extera collocaretur, de sede praesidentiali a civibus, tumultu facto, deiectus est; Evus Morales, qui tunc contra Gonzalum Sanctium se erexit, aboriginum iura colit et iis, qui cocainum conserunt, favet; etiam Carolum Mezam, rempublicam sustinentem, ultro adiuvavit; tamen nunc Praeses Meza ab Evo Morales desertus est, Evusque Morales dixit se rempublicam suffragiis tenere posse, qua de causa commodum sibi esset comitia ante tempus convocari. [pkan]


SHARON ADVERSUS "ULTRAS".
Sex praepositi exercitus Israeliani revocati sunt ob eam causam quod mandata colonias judaeas in Gaza vacuefaciendi recusaverunt. Jam 34 praepositi libellum petitionis proceribus remisserunt dicentes se bona fide non posse judaeos e domo expellere. Nonnulli autem praepositi subsidiarii e factione "Pax nunc" declaraverunt se paratos esse in locum deficientium statim succedendi. "Nisi hanc seditionem fortiter reprimamus - declaravit emissione radiophonica quidam praepositus - mox duas 'Tsahal' contrarias habebimus, quod mortem Israel significet". Etiam in summo status Ariel Sharon non solum a factionibus Nationalista-Religiosa et dextrae extremae agreditur sed etiam a nonnullis suae ipsae factionis. Ex 40 legumlatoribus Likoud, 13 omnino nolunt colonias Judaeas in Gaza diruere. [afla]


TSUNAMIS QUOQUE IN CHILIA?
Die Dominico 16° noctu, incolae Chiliensis, Conceptione in urbe portuaria Meridionali degentes, audiverunt tsunamis periculum instare; ea urbs anno 1960° verum et magnum tsunamem passa est, et huius rei multi adhuc sunt memores; praeterea in omnium oculis imagines Asiaticae, nuper per televisionem vulgatae, impressae erant; quamvis incompertum sit a quo admonitorium signum ortum esse, tandem inde et tumultus et in colles circumdantes concursus est factus, autoraedis omnibusque vehiculis usi sunt nec non pedibus fugiebant, magnusque in omnibus terror invasit ita ut multi laesi in valetudinarium inveherentur et mulier aetate provecta ob infarctum cardiacum mortem obiret. Putatur a piscatoribus tsunamem falso nuntiatum esse, qua de causa nunc quaestor fiscalis dat operam ut reum inveniat quem ad iudicem vocet. Porro nec aediles nec gubernatores neque ulla publica auctoritas talem admonitorium signum fecit, sed nescioquem privatim egisse videtur. Rei geophisicae periti nunc dictitant tsunamem sive maris motum, nisi prius sit factus terrae motus, fieri non posse. [pkan]


DATABASIS VINCIT IN COMITIIS PRAESIDENTIALIBUS AMERICANIS.
Commissio Creationis Foederalis nuper in lucem edidit studia sua de rationum libris sumptarum praeconii amborum candidatorum in suffragio. Constat hoc suffragium onerosissimum fuisse totae Historiae USAE. Eamdem summam pecuniae 1,4 milia milliones dollarorum erogaverunt Georgius Bush et Johannes Kerry. Praesidis autem Bush adjutores magno erogaverunt in databasium investigationibus quibus, verbi gratia, reperierunt potionem Cognac placere democratibus; whisquium Bourbon autem republicanis. Pedifollium (americanum) universitarium anteponunt republicani pedifollio professionali cui magis favent democrates. Aliaque hujus modi... Hoc modo adjutores Georgii Bush decernerunt eos, quos praeconio intensivo, ad suum candidatum allici posse . De efficacitate talium methodorum licet dubitare; tamen Bush praeses factus est. [afla]



breves BREVES:

Rationes inter Russiam et Israel prolabi possint propter rumores emptionis a Syria missilum russorum. - Qui missiles essent typi Iskander-E sive SS-26, jactus 280 quilometrorum quibus attingi possint omnes terrae Israelianae. SS-26 est versio meliorata SS-22 sive Scud jam adhibitus adversus Israel in primo bello Iraquiano. Et Americani sine mora monuerunt venditionem talium armarum civitati sicut Syriae, fulturae terrorismi internationalis, prohibitum esse et retaliatum iri.

Arabes mulieres crassas malunt. - Obesitas feminarum valde saevit in nationibus Arabibus ubi pulchritudinem divitiamque significat. In civitate Bahrein, 83% feminarum dici possunt obesae, nuntiat Centrum pro Praeventione Custodiaque Morborum in Atlanta situs; 75% sunt in Libano et 74% in Emiratibus Unitis Arabibus. Quae comparari possunt cum 62% Unitorum Statuum Americae qui maxime inter nationes occidentales afficiuntur. In Mauretania, puellae, sicut ocae, a pueritia coactantur ingentes copias ciborum ingurgitare ut pinguiores fiant quo melius nubere possint.

Praeses Africae Meridionalis Nelson Mandela declaravit filium suum morbo SIDA obiisse. - Makgatho Mandela, 54 annos natus, ingressus erat mense novembri in nosocomium Linksfield Johannesburgi. Usque ad finem, morbum, quo affectus erat, celatum fuit.

Magis quam a tsuname vexari possent parvulae civitates insulares calefactione climatica. - Non enim difficilis est fingere quid fieret condicio illarum ex his civitatibus quae praecipue ex planitiis littoralibus constant, libra marium crecente. Tali incurentia eveniente, insulae sicut Maldives vel Tuvali omnino submergi possent ante finem hujus saeculi.

Mulieres meliore senectute fruuntur sine marito. - Investigatio in universitate Queenslandiana in Australia ducta, demonstrat mulieres caelibes vel divortas melius valere quam eae in conjugo viventes. Valetudo autem virorum non afficitur condicione matrimoniali. Putatur mulieres consumi maritum curando.

Licebit haud paucis Israelianis futurum parlamentum Bagdati designare. - Nam statutum est omnibus capitibus jus suffragii dare qui cives Iraquienses sunt vel fuerunt (ne exules qui permulti sunt excludantur). Fere 130 000 judaei Iraquiani nunc in Israel vivunt.

Die 10 januarii, Praeses Leonid Kutsma copias Ucrainenses ex Iraquia ante sex menses revocare jussit, paulo post mortem octo militum ob quamdam displosionem. - Viktor Iustsenko, nuperrime designatus victor in suffragio praesidentiali, jam pollicitus erat milites ex Iraquia revocare, sed aegre ferebat amicis Poloniae Unitarumque Civitatum Americae contrarium esse. Feliciter ei molestiam levavit Praeses Kutsma.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae