Annus
2 0 0 5

NUNTII HEBDOMADIS (06 - 12.02.2005):

MEDIAE EUROPAE PARTES FLUCTU FRIGORUM CASTIGANTUR.
Aestas nuntiatur formidabilis futura.
Martis die Feb. VII ann. MMV. - XIX homines ingentibus nivium casibus absumpti. Rumania, Hungaria, Austria, Bosnia Serbiaque regiones horum dierum frigore vexatissimae sunt. Vigiles Hungari comperuerunt in comitatibus Bordson, Szolnok et Szabolcs alia quinque corpora gelata, eorumque numerus triginta iam compertis acervatur. Qui sine comite vivebant et sine idoneo apparatu ad corpus calefaciendum, in sua quisque periere domo: eos diceres frigida solitudine domatos. In quibusdam Rumaniae regionibus montibusque Carpatis numerus defunctorum tam letifero frigore (-35) labente septimnae fine ascendit ad quinque. Quidam succubuerunt procellae nivali, ut femina virque carpento vecti subitaque tempestate compressi, et pueri aegrotantes II qui cum in locis remotis, interclusis nive itineribus, procul medico manere coacti essent, perierunt. In Bosnia, in ultimis 24 horis hypothermia tres homines domati. Rerum caelestium periti admonuerunt haec temperamenta (-30) venientibus diebus esse vexatura partem eius civitatis Balcanicae; quapropter scholarum rectores iam iam cessationem a lectionibus consulebant, ne periclitentur alumni. In partibus Serbiae meridionalibus nimium frigus (-27) effecit, ut viginti circiter pagi haereant interclusi per acres nivium casus, dum caput civitatis, Belgrado, hodei mane magnopere algebat (-15).
In Austria, ubi temperamenta minus frigida et conditiones vivendi meliores sunt, cives bene servantur per apparatus calefaciendorum non solum domorum, sed etiam aedificiorum et vehiculorum publicorum; ibi autem vexantur homines omnium aetatum narta utentes, qui pereunt obruti nivibus si audacter a semita digrediuntur, ut campestres cursus faciant. Quamvis auctoritates monuerunt illis ac denuntiaverunt periculum labinarum in Alpibus Austriacis, quidam solverunt vita studium utendi nartis extra cursus praeparatos. Secundum indicem constitutum hodie per auctoritates, superioribus 24 horis 6 homines mortui sunt per labinas in statibus federatis Tiro l et Salzburgi factis.
Omnibus his additur decessus unius senis narta utentis, qui deffunctus est in nosocomio quo collatus erat per greges vigilium ex massis niveis quae hodierno mane in ea regione Salzburgi finitima Bavierae Germanorum eum rapuerant atque obruerant. Eadem labis nivium rapuit, traxitque plus C passibus aliam utentem narta mulierem, 43 annorum, quae fuit adeo vulnerata ut in nosocomio hac in hora curetur.
Alia labina in regione Estiria intulit terrorem catervis succurentium, si quidem paucas post horas docuerunt neminem fuisse absumptum. Idonea ad nartarum usum in Austria sunt loca per hos dies plena scholaribus, qui ex consuetudine ludorum hiemalium hac septimana munerum vacua ibi fruuntur. Ob labinas periculosissimas quae fiunt per hos dies in omni regione Alpina, auctoritates monent utentes narta ut habeant maximam curam et cautelam, neve a praeparatis itineribus narticis ad cursus campestres aberrent. Nobis haud supervacaneum videtur admonere, ne sugge rantur hominibus hypothermia laborantibus vina similesque potiones quae, praeter opinionem populorum, non solum non calefaciunt corpora, sed etiam maius frigus eis inferunt.
Ex aliis Europae civitatibus, sicut Britannia, per socios nostros, qui tepido ibi caelo fruuntur, hiems multo mitior fieri nuntiatur. Unde fortasse memineris dicti: Mensis Februarius atque mulieres, suam in die mutant sententiam decies. In Hispania varium adeo caelum, ut sitientibus aliis regionibus, in aliis agrorum fructus grandine, nive, gelidaque temperie necari videantur; cui rei nihil par in tam temperatis provinciis post sextum praeteriti saeculi decennium accidisse fertur. Haec autem in Europa dum fiunt, apud Neovoracum per peritos rerum caelestium nuntiatur hanc stupendam hiemem rigore saevitiaque venientis aestatis superatum iri! Fore temperamenta ita calida, ut nunquam ante in hominum memoria fuerint. Hoc fit ob emissos machinationibus in caelum fumos, qui fecerunt ex orbe speciem quandam clausi tectique horti. Remanet cogitantibus anxia questio: quousque duraturi sumus tam crasso amictu circumfussa Terra ? - CP



DE DIURNARIA ITALICA IN IRAQUIA EREPTA.
Postquam fuerat in templo Islamico Sunnitarum ut homines ab urbe Fallujah profugos interrogaret, die tertio mensis Februarii prope universitatem Bagdati Iuliana Sgrena, quae in actis diurnis Italicis laevae partis "Il Manifesto" operam suam dat, erepta est a quattuor viris armatis: quae rettulit interpres Iraquicus, diurnariae comes.
Iuliana Sgrena peritissima est gregum Islamicorum, quorum opinio extrema habetur: apud Afghanos et Algerios iam "fundamentalismum Islamicum" accurate descripsit.
Post septem dies ex Italicis moderatoribus petiit Jihad Islamica ut copiae Italicae ab Iraquia domum die tertia redirent, si viventem Italicam civem restitui vellent. Brevem pelliculam filmicam paraverunt collegae Iulianae, ut Arabes et Muslimi cuncti cognoscant, quae Iuliana Sgrena scripserit quantusque amor pacis et populi Iraquici continuo demonstrarit: quae pellicula per retia televisifica Arabibus notissima diffusa est.
Die undecimo mensis Februarii, Veneris die, Romae muslimorum magister orationum, quem Arabes "imam" appellant, palam confirmavit feminam abreptam omnibus aperuisse poenas populi Iraquici. Quam liberari hominesque non opprimi nec laedi liber sacer Muslimorum Qur'an ipse iubet. - HP


DE COREA SEPTEMTRIONALI ARMA NUCLEARIA HABENTE.
Moderatores Coreae septemtrionalis palam confessi sunt se arma nuclearia possidere neque se amplius colloquiis de suo belli apparatu interfuturos esse, foedus contra multiplicationem armorum nuclearium a se infractum esse, se iam nonnulla arma nuclearia defensionis gratia exstruxisse, quibus consilio resisteret praesidis Civitatum Unitarum Americae segregandi et opprimendi Coream septemtrionalem, colloquia tandem renovata habenda esse ambarum tantum civitatum.
Rectores Americani contra non intermittendos esse censent congressus sex civitatum, praeter scilicet nominatos Coream meridionalem, Iaponem, Chinam et Russiam.
Foederi contra multiplicationem armorum nuclearium haerent fere omnes mundi civitates; sed de violatione foederis accusantur Civitates Unitae Americae, Russia, Gallia et China, quae arma illa mortifera et horrifica servare pergunt, causam praebentes rectoribus nonnullis nova arma huius generis exstruendi. - HP


SUPPRESSA NEPALENSIUM LIBERTAS IMPROBATUR AB ONU.
Martis die Feb. VIII ann. MMV. - Etenim lapsa septimana Gyanendra rege in regno suo tumultum molito, et principe ministrorum Sher Bahadur Deuba a munere pulso, pergunt capi subditi; praecipua autem capita partium rei publicae, magistratus et scholarium duces in apparitorium maximum urbis Kadmandu detrudi, impugnatores servitutis latitare ne capiantur, optimatium domicilia militibus custodiri, diurnariorum officinae occupari, stationes radiophonicae censura militari constrictae musicalia dumtaxat transmittere, telephonici funes et cursus electronici interrumpi, omnia ad deteriorem statum reverti, status iuris frustra ab universis flagitari, ipsa tamen impunitas luxuriare nuntiatur ab ONU per legatos in ea civitate suos, quorum nomina Leandro Despouy, Yakin Ertörk, Hina Jilani, Ambeyi Ligabo, Manfred Nowak, Diane Orentlicher, Rodolfo Stavenhagen, Stephen J.Toope et Leila Zerrougui.- CP



BREVES BREVES:

Nuntiatur Principem Gallae uxorem ducturum esse Dominam Camillam Parker Bowles. - Etiam post matrimonium cum Lady Diana Spencer die 29 Julii 1981 junctum, Carolus Princeps non desivit consuetudinem amatoriam anno 1970 cum Camilla incohatam colere. Scandalum quod diurnarii Britanni nominaverunt "Camillagate" patefactum est mense Junii 1992. Post divortum et mortem Principissae Dianae, Carolus et Camilla annum 2004 expectare debuerunt antequam haec tandem accepta sit in palatio Buckingham. Specialista harum rerum asseverant Principi non solum Camillam sibi matrimonio adjungere licitum fore, quamquam ambo divorti sint, sed etiam regnare post mortem Reginae matri "dum Domina Parker Bowles non sit catholica". Haec autem non "regina" sed "principissa consors" fiet. Nuptiae habebuntur die 8 mensis Aprilis in palatio Windsor. AF

Arcturus (Arthur) Miller, celeberrimus fabularum scaenicarum scriptor Septentrioamericanus, Iouis die 10 de vita deccesit 89 annos natus. Notissima eius narratio fuit "Mors uiatoris cuiusdam", anno 1949 scripta, propter quam Arcturo praemium Pulitzer donauerunt. Eodem praemio ornaturus erat anno 1955 opere "Conspectus a ponte" intitulato. Duobus annis ante "Striges a Salem" scripserat, ubi fabulabantur acta a praeside McCarthy eiusque Commissione Actis Antiamericanis contra artifices commissa, cuius percontationes ipse Miller pati antea debuerat. Per quinque annos (1956-1961) illam Marilyn Monroe habuit uxorem, quod maximas umquam inter rationem et pulchritudinem nuptias multi iudicauerunt. IR

Catena publica televisionis Italicae "RaiSat Premium" vulgabit transmissiones catenae Franco-germanae "ARTE" (documenta et pelliculas). - Programma vocabitur "appuntamento ARTE" (latine: conventus cum ARTE) et ad linguam Italicam transferetur. Transmittetur diebus Veneris Solisque hora nona postmeridiana. DB

Academia Linguae Valentiana tandem agnoscitur Catalanam atque Valentianam ipsam esse linguam. Eius enim dictamen ita asseuerat: "secundum Philologiam, linguam Valentianis propriam atque historicam esse eamdem, qua utuntur Catalani, Baleari atque Andorrani, sicut aliae regiones antiqui Regni Aragoniae". Quae res, quamuis euidentissima iam patefiebat, in dubium revocata erat a nonnullis politicis (inter quos PP siue Factio Popularis), qui illam Academiam creauerunt duobus annis ante eo ut diuisionem linguisticam fieret. Ipsa pro causa, maioris momenti est hoc dictamen unitati fauens. Fortasse, primus hic fuerit gradus ad linguam Catalanam plene agnoscendam, utpote quae in Constitutione Europaea futura neglegitur, quamuis haec ubertati culturali fauere affirmet, illa amplius 7 milionibus hominum loquatur. IR

Migratores illegitimi, qui Hispaniam habitant, tempus extraordinarium ad ius ciuitatis regulandum usurpare iam possunt usque ad mensem Aprilem. Operae contractum, inter alia necessaria, monstrare debebunt, qua pro causa hoc temporis interuallo negotiatores non punientur, qui nunc sub contractu migratorem conducant, quamuis antea illegitime idem fecissent. Contra, strenue minantur illi negotiarores qui, tempore extraordinario peracto, in potestate illegitimum habeant ullum. Existimatur inter milionem et sesquimilionem petitionum accipientur. Nescitur autem quot ad effectum educere poterunt. IR

Primus minister Daniae Andreas Fogh Rasmussen victor evenit in comitiis parlamentariis Martis die 9 februarii habitis cum 54% suffragorum. Tamen factio ejus propria "liberalis-conservativa" 29% suffragorum modo obtinuit et majoritas adepta est foedo cum factione extremae dextrae facto. Oppositio 44,5% sententiarum obtinuit. AF

Firefox versus Internet Explorer. - Navigatrum "liberum" Firefox, mense novembri in lucem editum, jam a plus 20 milliones hominum ex rete gratis depromptus est. Post quasi evictionem aemuli Netscape, anno 1998, nullum competitor fuit navigatro Internet Explorer societatis Microsoft. Conceptores principales, Americanus Blake Ross et Neozelandiensis Ben Goodger, exitum etiam amplium vaticinantur. AF

In Domo Alba de renovatione armamenti nuclearis cogitatur. - Maxima enim pars 10000 capitum nuclearium Americanorum vetusta obsoletaque fiunt. Scientifici jam ad "novae generationis" bombas (sive pyrobola) parandas operam dant, quae robustiores et minori pretii erunt pristinis. AF

Constitutio Europea in terra adhuc in controversiam deducta in caelum mittetur. - Ad civites novae legi studiosiores faciendos, regentes Bruxellis nuntiaverunt spationautas scriptum in astronavem internationalem laturos fuisse proximo mense Aprilis. Guntherus Verheugen atque dixit: "certe reveniet!"... Videbimus! DB


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae