Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 14 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Narrationes variae

seu fabulae Latinae hodiernae
a scriptoribus Ephemeridis creatae


NATURAM IN MELIUS MUTEMUS!

Naturam in melius mutemus!

Olim, matutino tempore, dum cana nix terram gelidam obruit Populus et Abies …

Populus: Salve, mi care Abies…

Abies: Suspensus esse videris.

Populus: Nolim te perturbare … hodie vultus tuus pallet.

Abies: Tuus quoque.

Populus: Verumne dicis?

Abies: Numquam falsum dicere soleo; non ignoras.

Populus: Ecquid triste evenit? Anxius sum.

Abies: Sine dubio est qui culpa non vacat.

Populus: Cur de alicuius culpa dicis?

Abies: Omnes arbores tam consciae sunt.

Populus: Cuius rei, quaeso, consciae?

Abies: Hodie mane ego quoque conscia fui.

Populus: Aperte velim dicas, Abies.

Abies: A quadam avicula, hac vagante ac fame laborante, certior facta sum humanorum culpa naturam penitus deleri, arem inquinari, pisces quoque laborare.

Populus: Iocose dixistine?

Abies: Utinam iocose dixissem! Verum autem id, de quo locuta sum, est!

Populus: Fieri non potest ut humani aliquid faciant quod sibi ipsis noceat; omnibus constat sine nobis vitam non esse.

Abies: Huius veritatis eos conscios esse putabam.

Populus: Innumerabiles libri scripti sunt, qui humanos hortantur ut naturam colant et ament.

Abies: Surdis auribus scriptores cecinerunt!

Populus: Mi care amice, odium in humanos nuper concepi.

Abies: Iam antea, hodie mane dicam, odium concepi.

Populus: Aegre spiritum duco.

Abies: Hoc idem sentio, amice.

Populus: Vitae finis adest.

Abies: Vale, Popule!

Populus: Vale atque vale, Abies! Illic nos futuros esse spero, ubi humani absint!

Scripsit Dominicus Caveosanus - 26/06/2012 21h10


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: