|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Pater Caelestis mortuus est Pater Caelestis Eichenseer OSB, natione Germanus et summus Latinitatis cultor atque adsertor acerrimus, die quarto Febr. mortuus est. Pater Caelestis (vulgo Joseph Anton Eichenseer), natus 1 Iulii 1924 , monachus Benedictinus et theologiae doctor, multos annos operabatur apud Universitatem Saravianam Saravi Ponti. Conditor et editor fuit commentariorum Vox Latina. Multos libros edidit et innumerabilia seminaria neolatina duxit. Omnes cultores Latinitatis vivae lugent. Eximium linguae Latinae decus et propugnaculum amisimus! Requiescat in pace.
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||