|
|
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
Latinitas et Neolatinitas et Latinitas Recentior
Latinitas
et Neolatinitas et Latinitas Recentior
Multi viri litterarii, rerum philologicarum peritissimi, usum
Latinitatis recentiorem vituperant et repudiant, propterea quod
lingua Latina non valeat ad res hodiernas et hornotinas apte
significandas, neque immerito arguunt: Latinitas in usum
hodiernum si adducimus verborum antiquorum abusu deformatur,
necnon verbis novis in vocabularium paene per vim inductis; idque
etiam obstaret quin Latinitas, quae dicitur classica, ex usu
recentiore penitus intellegi possit; summatim haec lingua
discenda est unice ad veteres legendos; sit ita sane; sed
Latinitas minus in dies utilis iudicatur, adeo ut in scholis
institutio eius minuatur aut prorsus abrogetur; attamen nisi
usus cottidianus, etiam per interrete, ample redintegretur,
Latinitas, necnon illa classica, in umbras evanescet; fiet
tamquam scriptura hieroglyphica tantum peritissimis professoribus
vix nota, qui quidem sunt pauci.
Lectio cottidiana de rebus hodiernis vel hornotinis valde
tironibus favet, nam legentibus recentiora sunt nota
penitusque scripta translucida fiunt; id evenit quod scriptores
ea litteris dare non solent quae iam nota suis lectoribus coaevis
putarent; omne scriptum in se notitiam temporis sui tacitam
continet; itaque omnis scriptor rem, quam demonstrare velit,
selegit et describit; reliquas, quia lectoribus aequalibus
pernotae sunt, omnino omittit.
Ciceronianas litteras si legimus, multa nobis erunt
abscondita, quia Cicero cum vel ad Terentiam uxorem scripsit,
omisit quae coniunx iam noverat; si eadem nos ignoramus,
epistolarum pars incomperta nobis manebit; at minime nos fugiunt
quae nostris diebus accidunt; inde comperitur discipulis in
lectione cursoria exercenda maxime iuvare Latinitatem hornotinam;
lectio autem nisi cursoria sit (vel non interrupta), ad veteres
legendos non valebit; praeterea veterum lectio, cuius sensus a
suis temporibus pendet, obscurus evenit nisi historiam adhibeamus
ad penitus intellegendum.
Quam ob rem discipulos litterarum Latinarum iampridem taeduit
et etiam nunc taedet? propterea quod hoc duplex aenigma,
grammaticum et historicum, simul solvere coguntur; sin autem
separatim utrumque aggredimur, leve erit exercitium in litteris
ex historia intellegendis, postquam lectio de rebus
hodiernis cursoria ex grammatica et vocabulario cottidie
peracta sit; sola Latinitas recentior sive hornotina, eiusque
lectio cursoria, Latinitatem classicam servare possunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|
|
|