Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 11 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
Aquileia locus Latinitatis

Aquileia locus Latinitatis

Iterum manipulus linguae Latinae amantium Aquileiam convenit, sicut anno superiore. Ex vicis tum finitimis cum longinquis - usque ad Hiberos - a. d. VIII Kal. Oct. (die XXIV mensis Septembris) pervenimus, suum quisque libellum adferens. Primum musaei archaeologici mirabilia tam in aulis quam in amplissimo lapidario visitavimus, comitante ductrice quae de Aquileiae historia populis commerciis viis monumentis viris mulieribus summa cum doctrina disseruit, omnium admirationem suscitans.

Postea sub eiusdem musaei porticu suum quisque breve scriptum (poëticum aut prosaicum) legit et de eodem pristino sermone utens disseruit, ut vera "conloquia Latina" haberentur; idem factum est diutius postero die. Catulli, Johannis Pascoli, Ovidii carmina, Senecae sententiae, inscriptiones in ipso musaeo archaeologico dispositae ab unoquoque delecta et demonstrata materia fuerunt disputationum de amicitia, de amore, de honore, de pulchritudine, de vita ipsa; lingua Latina iterum in vico gloria pristina onerato resonuit. Non solum adulti, sed etiam iuvenes et adolescentes adfuerunt, linguae Latinae futurae spes. Non defuerunt dapes indigenae sicut candida zeae polenta, suilla et bovilla assatae, dulcia et vinum abundans necnon facetiae et cachinni.

Magistrae doctissimae Foroiulianae, quae nos omnes convocavit, rectori Aquileiae musaei archaeologici necnon Jovi pluvio misericordi, qui imbres retinuit (aliter atque anno superiore), gratiae maximae agendae sunt. Idem speramus repetitum iri anno proximo nescio ubi... Ephemeris tempore oportuno praenuntiabit, vos qui legitis parati estote!

  Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: