VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
Ericus Palmen
Ericus Palmen
A Belgica per Gaium Licoppe et Paulum Kangiser didicimus Ericum Palmén mortuum
esse, illustrem et doctissimum cultorem et vulgatorem Finnicum
linguae Latinae, cui multum nos Ephemeridis scriptores debemus.
In Vicipedia haec pauca invenimus, praeter eius longum librorum
indicem:
Doctor Ericus Palmén (Finnice: Erkki Palmén), natione
Finnus, est scriptor latinus hodiernus. Die XXVIII mensis
Novembris anni duodebismillesimi dissertationem Latinam publicae
censurae subiecit cui titulus: "De adverbiis pronominalibus
localibus Latinis studia syntactica et semantica."
Cum erat lector linguae latinae in Universitate
Granivicensi sive Jyväskyläensis, edidit cum aliis librum cui
titulus "Ad Fontes". Scripsit in variis commentariis Latine,
praecipue in Melissa. Palmén est lector emeritus linguae Latinae
apud universitatem Jyvaeskylarum.
Ego Herimannus animo motus haec incitamenti verba relego ex privatis litteris cum
Erico habitis, cum Ephemeris nondum edebatur:
Forte fortuna in singulos annos crescit eorum numerus, qui
intellegunt institutionem Latinam esse rem potius dynamicam quam
staticam: non obstinate in solis veteribus rationibus didacticis
perseverare oportere, sed unicuique nostrum coniunctis viribus in
eas aliquid novi afferendum esse, quo efficacius adulescentes ad
studia Latina excitentur. Hodie LATINITAS, quae in civitate
Vaticana divulgatur, haudquaquam sola est ephemeris Latina; inter
alias commemorari debent VOX LATINA Saravipontana ac MELISSA
Bruxellensis, per quas ambas lectores certiores fiunt de
"Feriis Latinis" et seminariis vivae Latinitatis
quotannis instituendis (plerumque singulas septimanas duraturis).
Fortasse aliquando in tali seminario conveniemus et varias res
inter nos Latine communicare poterimus! Cura, ut Latinissime
valeas! ERICUS.
Granivici sive in urbe Jyväskylä a.d.XI Kal.Mart. anno
MMIV
Tu quoque in altero mundo, Erice!
|