|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicato![]() De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicatoIn hac pagina proximis diebus carmina praemiis exornata legere poteris.Pridie Idus Apriles apud Universitatem Pontificiam Salesianam (cuius imago hic demonstratur) in conventu docto "De poli et civitate Christiana", tradita sunt praemia victoribus certaminis Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicati, cui poëtae vel prosaici scriptores operis ad hoc lingua Latina confectis interfuerant. In priore certamine, discupulis destinato, victor evasit Nicolaus Campodonico, discipulus Ligur qui carmen vicum suum collaudans miserat; praemium secundum tributum est ex aequo Classi III B Lycaei Romani Lucio Anneo Senecae dicati et Margaritae Trombetta Romanae; tertium vero ex aequo Martinae Testa Reatinae et Sophiae Cafaro Neapolitanae. In adultorum certamine, Scaevolae Mariotti dicato, palma ex aequo duobus auctoribus donata est, id est Juliae von Schenck magistrae Universitatis Moguntinae et Ioanni Teresi poëtae Siculo Ephemeridis scriptoribus noto. Laude Magna exornati sunt quattuor petitores, inter quos Martinus Zytophilus, qui plura carmina in Ephemeride edenda confecit, et Elisa Magurno Sicana; Publicam Laudem vero XII petitores obtinuerunt, inter quos Lydia Ariminensis et Herimannus Novocomensis auctores nostri, necnon Aurelius Zvidulic Zagrebiensis. Omnibus praemio exornatis gratulatae sunt Anna Paula Tantucci praeclari Latinistae filia et Lina Lo Giudice Sergi praesidens Academiae Italicae Poesis, quae cum societate "Ecole Instrument de Paix" certamen instituit. Praemia a praeclaro magistro, litterarum humanarum peritissimo, Tullio De Mauro tradita sunt.
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||