|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum. Epistula Clementis ad IohannemClemens Iohanni suo s.p.d. Petis, ut tibi de causa consilii mei scribam. Breviter hanc explanabo. Nuperrime, cum sextum librum Iliadis legerem, in praeclaram illam de gloria huius mundi sententiam, quam Poeta in ore Glauci posuisset, occurri. Hinc multa cogitata mihi exorsa sunt – de vita solitaria; quomodo optime societati prodessemus; utrum de nostris in primis an de aliorum rebus curare deberemus; utrum oporteret plus temporis in nobismetipsis secludi necne. Graeci, et praesertim viri praestantissimi illius aetatis, singularem curam de gloria sua habuerunt. Nos autem, quippe cum Christiani simus, aliorum et praesertim vicinorum et familiarium oblivisci non possumus et omnia ad Dei gloriam facere debemus. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam (Ps.113,9.). Sane igitur constat aliquid boni facere cum virum, qui suo ingenio impulsus in numero primorum totius civitatis sese posuerit, tum etiam aliquem, qui in parva officina operam det, sed singulis diebus multos iuvet iisque fructum afferat et laetiores eos faciat. Quis dicere potest uter eorum melior sit aut meliora efficiat? Hic tamen tantum vir bonus, ille vero et alios ad altiora allicit, et pluribus exemplo est. Mihi autem persuasum est illius viam consequi et pro virili parte hoc facere conabor. Cura ut quam optime valeas. Clemens Scripsit Demetrius Dragnev Bulgarus Serdicensis
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||