Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 16 mensis Julii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ATHLETICA
Real Madrid (

Matritum Regium (3) - Tituacia (0)

Matritum Regium (Real Madrid) vincit Tituaciam (Getafe)

Karim Benzema secunda parte mirabiliter lusit auxiliumque dedit gregi ut Tituaciam in Coliseo Alfonsus Perez vinceret.

Prima semihora Tituacia non difficiliter certamen gessit, tamen Matriti lusores Regii in postremis minutis semper propinquantes ad Tituaciae rete, occasiones puncta obtinendi amiserunt. Prima parte Tituacia impetum Matriti lusorum sustinuerunt, at secunda parte cum Francogali auxilio lusoris grex pedifollicus puncta tria obtinuit. Cristianus Ronaldus primum minuto LXIII punctum et Bhael minuto LXI secundum punctum obtinuit. Cristianus Ronaldus minuto LXXVIII cum capite ad rete Tituciae pilam dedit, ut punctum tercium obtineret.

Nunc Matritum Regium primum, grex pedifollicus Barcino secundus et Matritum Athleticum tercium in certemine BBVA sunt.

Scripsit Johannes




BREVES California. Vehementissimus terrae motus hodie territoria Occidentis peruasit: ratione Richteriana septimam uim contigit, qua de causa multa quassauit ac deleuit. Multi locum effugerunt atque sorte fauente nemo periit, quamuis quidam gasiis exhalatis offensus sit.
Lybia. Minister Internorum Lybicus consilium Administrationis nouum palam nuntiauit: "Lybici fines scilicet non tuti incolis sunt: omnes ciues, qui Nationem nostram relinquere uelint, terram nouam appetere concedebimus. Consilium attamen omnino non captum: de re protine consulemus." Ecquid enim Ministro Internorum Italico?
Apud portum Russicum nauis submarina religatur, cum incendium intra nauem subaqueam deflagrauit: XIV nautae propter gasia mortem obierunt. Inuestigatio attamen magistratibus Sarmaticis atque uigiliis incipitur, ne aliquid in rogi casu diffugiat.
Nuntii Latini finiti. Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) iam triginta annos septimanatim emittuntur, post hanc emissionem finiuntur et decreto moderatorum radiophonicorum post ferias aestivas non continuabuntur. Auscultatoribus, quorum grex ad omnes orbis continentes amplificatus est, propter fidelitatem gratias quam maximas agimus et valedicimus. Tuomo Pekkanen (Nuntii Latini 14.9.2019)
Vigesimum post annum -Augustae nam Taurinorum Olympiades fuit- Italia Olympiadem adsciscere probauit: Mediolani enim Olympiades uernales aderunt, Curtinae hibernales anno MMXXVI: Suiones se excepturos pronuntiarunt, sed magis idonea Italia uisa est in certatione.


POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: