Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 13 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

DISTICHA CAECILIANA
A Caecilia Koch Monasteriensi composita

Disticha Iulia MMIX

Nox erat et placida in terram descenderat umbra,

Quomodo mercator latronem ad fidem converterit (c.f.: "Insolita").

Nox erat et placida in terram descenderat umbra,
fulgebant caelo sidera et innumera.
Emicat e tenebris splendentibus ecce taberna
lucernis: gratus nocte etiam, emptor, eris.
Solus post mensam stat perlustrans rationes
mercator Mahomet, vir probus atque bonus,
Bactria quem genuit quondam multosque per annos
grandis America nunc accipit hospitio.
Ecce repente irrumpit homo fortis validusque
et tollit clavam: „Aes mihi trade cito!"
Exhorret Mahomet. Quid nunc? Non carior aere
vita salusque omni? Sed licet ipse bonus
pacificusque sit ex animo, non totus inermis
umquam est: sub mensa fortia tela iacent,
quae non versu apta, at clava longe potiora.
Arripit haec Mahomet, pertimidusque latro
concidit in genua et lacrimans: „Ignosce ruenti
praecipiti in crimen! Stulte ego, confiteor,
sane egi, sed quid facerem? Vivo sine quaestu,
nummi deficiunt, esuriunt liberi…"
Latronis miseret Mahometum. Nonne propheta
olim homines monuit, semper ut auxilium
pauperibus miserisque darent? Non restat in arca
lucrum non parvum? Extrahit et misero
ecce quater denos latroni porrigit ultro
nummos: „Ecce tibi!" Obstupet ille. „Deus",
ait Mahomet, „iussit semper nos esse benignos
ore prophetae. Quid? Nonne, propheta Dei
quae iussit, fidenti animo servare debemus?"
„Tales", ait latro, „ille propheta facit
vos Mahometanos? Iurare in verba prophetae
eius et ipse volo! „Assecla vis fieri
iam Mahometi? Vere?" „Vere!" „Haec modo verba
dic et tolle manum: Non deus est alius,
inque, Deum praeter, Mahomet eiusque propheta est."
Haec latro repetit. „Gratulor!" ait Mahomet.
„Panem sume tibi nunc; certe esuris, amice.
Lac quoque vis? Aderit!" Exit, ut afferat. At
cum revenit, latro iam nullus adest. Fugitne?
Fugit. Quid refert? Omnia, quis opus est,
ut vivat, Mahomet antehac iam tradidit illi:
aes, panem atque Deum. Sufficit. Iam valeat!


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: