|  
 |  | DISTICHA CAECILIANA A Caecilia Koch Monasteriensi composita
 Disticha Augusta MMIX
 
Venite, sodales, quicumque amatis sermonem Latinum, De Seminario LVPAno Vindobonae acto Adproperate omni e mundo, quicumque Latinamdiligitis linguam, sive eloquentia iam
 admirabilis est vobis doctisque magistris
 facundisque, rudes sive modo pueros
 atque puellas vos propylaeis magna Latina
 aedis suscepit, conproperate avidi!
 Vindobona, urbs praeclara, vocat, vocat Austria cunctos,
 qui navare volunt linguae operam strenue
 Tullique et Flacci; vocat affinesque Bohemos,
 vix binis horis qui domibus veniunt,
 Hungariaeque, suos non iam, cives spatioque
 seiunctos, lingua consimiles, fluvius
 Rhenus quis bibitur; veniunt comitante magistra
 praetextati Itali, multi alacres pueri
 atque puellae Romani sermonis amore
 allecti, quos mox comiter Inga monet,
 hospitii ne tecta ascendant neve fenestris
 insideant, noctu sitque quies placida –
 sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant!
 Atqui non nimium mox alacres iuvenes
 esse apparet: Tranquilli placidique cubamus.
 Una nocte tamen, lectulus iam cum homines
 dulcis habet fessos et somnia multa Latina,
 aedes perstrident en subito sonitus:
 O di, quid factum est? Ignisne est ortus? Apertam
 omnes aufugiunt in plateam pavidi.
 Accurrunt vigiles ignem exstincturi; ubi cernunt
 non ullum esse, abeunt; ianitor et revocat
 omnes, qui exspectant nocturnis, pauca tenentes
 arrepta in manibus, vestibus ante domum.
 In conclavi aliquis forte accendit cigarillum?
 Tranquillis imus nunc animis cubitum;
 illi etiam redeunt, qui multi saepe vagantur
 aedes per totas, fibula multa quibus
 vesti affixa monet multis linguis „Vigilate!"
 – nulla Latina tamen fibula cernitur, heu!
 Testes sunt Jehovae; grex longe esse amplior ille
 apparet nostro – Vindobonaene agitant
 conventum talem, quos concelebrare frequenter
 sectae hominum illius milia multa solent?
 Nos vigilamus nimirum: Linguaeque Latinaepriscis et scriptis naviter ecce operam
 dantes audimus, Germanus quae Genuensis (1)
 nuper in antiqua repperit urbe sua
 aedibus et muris inscripta Latina; locorum
 multorum laudes et varias legimus:
 Crucius (2) Austriacus nobis, urbs Lentia quondam
 est descripta quibus, versiculos perhibet;
 Hungara Vindobonae laudesque magistra Latinas
 exponit; narro, composuit quae Italus
 de capite olim Westfaliae, cum sordida cernens
 attonitus primum barbarica atque loca
 lamentatus versibus est multis querulisque.
 Kafkae fabula quin versa Latine etiam
 auditur; doctos dum reddit Iulia docta
 plus etiam doctos arte mathematica,
 Barbara discipulos iuvenes facit ecce poetas:
 Gustavere modo qui Ausonium labiis
 sermonem primis, docuit componere versus.
 Anna animos cantu vespere dulcisono
 implet; dum redeo „sola sub nocte per umbram" (3),
 in platea stantes ecce Italos video
 discipulos, cantantes laetis atque Latinis
 vocibus atque aptis gestibus – ecquid agunt?
 Carnuntum lustramus, visitur amphitheatrum,Romani quondam miles ubi imperii
 multus sese delectabat; splendida deinde
 villa urbana omnes aedificata manet,
 olim qualis erat: Sunt mensae et scrinia facta
 more ex antiquo; dulcia mala iacent
 apposita in mensis; spectamus: Nonne peribunt,
 nemo si capiet? Primus eis digitos
 sensim cauteque admovet, arripit, inde
 audet mox alius; malaque cuncta vorant
 denique cuncti. Contenti dein pergimus illuc
 et satiati, ubi nos vina novella manent.
 Asterigis quondam, superatis ille periclisin vicum cum ibat, concelebrare epulas
 vicini Galli sub divo nocte solebant.
 Consequitur morem hunc et LVPA nostra: Epulas
 et convivia agit semper conventibus actis –
 non sub divo, eheu! Valde igitur cupiunt
 omnes aula in plena hominum auras frigidiores.
 Post cenam in scaena, composuit quae Italus
 de capite olim Westfaliae multis querulisque
 versibus, apparent; deinde Itali iuvenes
 cantant et saltant, ex Anna quae didicere,
 magno cum risu plausibus et meritis.
 Multa nocte dein discedimus, atque sequenteluce alii redeunt in varias patrias,
 atque alii remanent ultra. Inde valete, sodales,
 et qui venistis partibus omnibus huc
 ex mundi, et dantes tecta hospita Vindobonenses,
 donec nos rursus castra Latina vocent!
 
 
Nolite mirari: Silvanus Mertens Germanus Genuae in Italia munere magistri fungitur.Dr. Gottfried Eugen Kreuz ( = Crux), magister universitatis VindobonensisVerg. Aen. VI, 268 
 |  |  |