|
|
NUNTII MEDIATLANTICAE ZONAE USA
Hic praebet Gregorius Gichan Novacaesariensis lectoribus nuntios vel opiniones quae oriuntur e Civitatibus Civitatum Foederatarum Unitarum collective appellatis "Medii Atlantici Civitates".
Adversitas Praefecto Novae Caesareae et Syndicatui Docentium
Adversitas Praefecto
Novae Caesareae et Syndicatui Docentium
Crescit in dies adversitas inter Syndicatum
Eruditionis Novae Caesareae (NJEA, New Jersey Education
Association) et Praefectum Christie post nuntium novae rationis
pecuniae Civitatis medio mense Martio. Decimo sexto die mensis
superioris, Praefectus Christie nuntiavit et municipia et
regiones scholares minus $1.2 billionibus auxilii pecuniarii a
Civitate accepturas esse. Poposcit conductos publicos, praecipue
docentes, partire sacrificia publica necessaria ad impensas
Civitatis reducendas et ad rationem pecuniae eius aequandam.
Hortatus est docentes tum in pactis currentibus cum in eis
exspirantibus accipere moram incrementi salariorum eorum annuorum.
Quamvis multi etiam hoc acceperunt, non satis fecit Praefecto.
Nunc impetum verborum malorum ad Syndicatum iactat.

Secundum Praefectum, domini Syndicatus
Eruditionis Novae Caesareae nullo modo meliores sunt quam isti
veteres ipsimi syndicatuum fabricatorum rudes. Est grex
grassatorum maximae corruptionis. Apud congressum interrogatorium
diurnariorum, monstravit salarium annuum unius ducis Syndicatus,
Vincent Giordanus, ad $500,000 esse. Praeses ipsa Syndicatus,
Barbara Keshishian, accipit plus $200,000 per annum. Praeterea
sunt plus ducentis milibus sodalium Syndicatus, docentium
emeritorum activorumve, his ultimis utrisque solventibus
Syndicatui $731 per annum. Superat quaestus Syndicatus annuus
centum milionibus dollarorum. Non curant autem duces benificio
liberorum, sed potius tutela munerum suorum. Usurpant quaestum ad
viros in rebus publicis versatos perterrendos. Habent consilium
agitationis politicae. Solvunt quotannis pecuniam factionibus
quae praescriptis suis favent – anno praeterito factioni
Reipublicanae, milionem dollarorum, Democraticae, quinque
miliones dollarorum. Favent scilicet factioni Democraticae. Sed
is, Praefectus Christie, factionis Reipublicanae, hanc
adversitatem non tolerabit. Syndicatus est “Iste Scordalus Viae
Civitatis” – locus ubi sunt aedes syndicatus Trentoniae –
et studium eius est “flagitosum et obscenum.” Dixit
Praefectus.
Sua parte respondet Syndicatus Praefectum
ipsum gerere ceu Tyrannum qui omnes vires contra voluntatem eius
frangere velit. De salario ducis Giordani, summam e contextu
extraxit deligens numeros ex annis prioribus aggregatos. Praeses
syndicatus, Barbara Keshishian (quam in imagine aspicis)
accipit fere idem ut accipiunt praesides similium syndicatuum e
Civitatibus finitimis. Vult Praefectus distractionem a re facere.
Scholae Novae Caesareae sunt inter optimas Civitatum Foederatarum
Americae. Annona porro Novae Caesareae etiam est inter maximam
Civitatum Foederatarum. Praefectus opinatus est aliquid esse mali
solvere magistris, vel conductis publicis vero, salaria quae
tenent velocitatem incrementi annonae, vel fundere pecuniam in
annuum, vel dare beneficia salutati curandae. Ceterum, munus et
ius est huic Syndicatui agere studio docentium. Malis verbis
iactandis ad Syndicatum, divertionem a re fecit Praefectus. Vult
pandere scholas privatas sine syndicatibus pecuniis publicis
utens. Itaque, in manus privatas vult ponere pecuniam publicam.
Quis est grex grassatorum? Deinde, poscit partitionem sacrificii
e conductis publicis, multi e quibus iam consenserunt se anno
proximo id ipsum – deponere incrementum salarii – facturos
esse. Recusat autem Praefectus extendere vectigal altioris gradus
in eis Novocaesariensibus privatis qui quaestum proprium plus $400
milibus dollarorum per annum capiunt. Agitat sacrificiis partitis,
at favet divitibus. Secundum Stephanum Wollmer, nuntium
Syndicatus NJEA, Chris Christie res in modo adversario videt.
Oportet eum discere artem gubernandi. Sodales nostri ad finem
sunt. Non erimus ei follis pugilatorius.

Ambabus partibus, antagonismus pretium suum
exegit. Auxit Syndicatus impensas suas agitationi varios per
modos – emissionibus televisificis radiophonicisque, tabulis
praeconiis, litteris directis, appellationibus telphonicis vel
coitibus seorsum in vestibulis cum viris politicis, congressibus
nocturnis cum legatis regionum scholarium – omnia quae constant.
Perdidit Praefectus aliquot favorem publicum. Initio mensis
Martii, ante nuntium rationis pecuniae, stetit in demoscopiis ad
52 centesimas pro eo, contra 21 centesimas. Fine mensis, stetit
ad 43 centesimas pro, 32 contra. Praefectus autem videtur esse
paratus ad provocationem. Quod gradus approbationis eius
declinavit non est mirandum - dixit Petrus J. Woolley,
professor scientiae politicae qui demoscopium administravit. Quod
non declinavit velocius, hoc est mirandum - addidit. Plus
est quam argumentum loci in hac adversitate. Quia defecta est
administratio Civitatis Novae Caesareae temporibus angustis,
Republicani omnibus regionibus Civitatum Foederatarum spectabunt
quomodo Republicani possint gubernare sine semper non
dicendo. Ex adversitate loci magnam vim fortasse extrahet
Praefectus Christie.
- 09/04/2010 10h38
Stadium Rubrorum Taurorum Harrisoniae Dedicatum
Stadium Rubrorum Taurorum Harrisoniae Dedicatum

Unum tantum est ex quinque stadiis in
America Septentrionali iam solum ad pedifollium dedicatum, sed
etiam sanctificatum est “optimum” post diem dedicationis.
Novum stadium turmae pedifollii Taurorum Rubrorum (Red Bulls)
portas suas fautoribus die primo veris Saturni aperuit. Ante 25,000
fautores certatus est lusus exhibitionis inter turmam Brazilianam
Santos FC et Tauros Rubros, qui vicerunt 3:1 – etiam si Santos
solum misit turmam reservatam. Est aliud novum capitulum in nixu
nunc longo pedifollii condendi in America Septentrionali.
Ab initio Sodalii Maioris Pedifollii (Major
League Soccer) post Poculum Mundanum 1994 semper vota sunt a
rectoribus Sodalii stadia solum dedicata ad pedifollium. Votum
scilicet erat turmae quae antecessit Tauris Rubris illa Astra
Metropolitana (Metro Stars). Sed numquam accedit.
Haud bene successit Sodalium. Numerus
fautorum omnibus turmis gradatim in annos decrevit.Lusus certati
sunt in stadiis designatis sexaginta septuagintave milibus
fautorum, sic ut in Stadio Gigantium ubi olim Franz Beckenbaur et
Pele in turma “Cosmos” luserunt, quod effecit ut lusus illic
certati parvi momenti visi essent.
Vendita est anno 2006 centum millionibus
dollarorum magna pars turmae Astrorum Metropolitanorum societati
negotiali Austriacae nomine “Taurus Ruber,” quae potum mite
producit et adhuc est proprietor turmae Salisburgi. Mutatum est
nomen Metropolitanorum ad nomen negotii.
Descriptio stadii tunc coepit fieri vera
anno 2006, sed quia ab intio erant duo proprietores – ille
Ruber Taurus et societas Americana appellata AEG (Anschutz
Entertainment Group) – magna rixa erat de forma ultima
stadii. Ruber Taurus Austriacus voluit verum stadium pedifollio.
AEG voluit stadium usus mixti quo ad unam terminationem stadii
esset scaena aliis eventibus. Tandem Austriacus omnes partes
turmae emit et voluntatem suam stadii unius propositi cepit.
Id praecipue notandum de novo stadii est
tectum molle e materia translucida exstructum. Hoc tectum cingit
totum stadium et contra caelum molestum omnes fautores, qui
possunt numerare ad 25.189, protegit. Porro sunt triginta
cubicula luxuria, viginti in gradu inferiore, 10 superiore, plus
1.116 sellae reservatae, et etiam paucae sellae quae stant minus
quam viginti et unum pedes e campo lusorio. Aequat, secundum
proprietores, optimis stadiis Europaeis.
Sunt quadraginta anni e tempore Cosmos, et
plus quindecim ab initio novi Sodalii, sed tandem videtur voto
dato novo stadio aedificato ludum pedifollii tandem in America
Septentrionali conditum esse.
28/03/10 e Nova Caesarea scripta
- 29/03/2010 12h57
Iacta in crisin municipia Novae Caesareae.
Iacta in crisin
municipia Novae Caesareae
Die Martis huius septimanae nuntiavit Chris
Christie, Praefectus Novae Caesareae, summam qua consilium ei est
reducere auxilium aerariis municipiorum scholarumque publicarum
in ratione pecuniae Civitatis anno 2010-2011, quae nunc ad $29.3
billiones dollarorum stat.
Calamitas est aerariis municipiorum
scholarumque publicarum. Cadet plus $450 millionibus auxilium
municipiis. Cadet idem plus $850 millionibus scholis publicis.
Praefecti municipiis (quos in imagine adposita aspicis),
sic ut et principes scholarum publicarum, se ab eo proditos
sentiunt. Pollicitus reductiones vectigalium, non auxiliorum,
creatus est Christie. Nunc autem municipiis opus erit vel tollere
vectigalia, praecipue in rebus familiaribus, vel severe reducere
ministeria Nova Arca, Caesaropolis, Trentonia, et Camdensis
maximum perdent. Ipse Nova Arca perdet $15.4 milliones
dollarorum, vel 14.4 centesimas auxilii sui a Civitate dati.
Attoniti sunt praefecti urbibus
omnibus partibus Civitatum, inquit Presides Sodalii
Municipiorum Novae Caesareae William Dressel. Ensem in
pectore nostro condidit, inquit praefectus urbi Bonae
Vistae Carolus Chiarello, qui perdet 20 centesimas auxilii sui.
Urbs Elisabetha accipiet reductionem auxilii plus $5 millionibus,
vel ad 2 centesimas aerarii sui. Inquit Praefectus urbi J.
Chritianus Bollwage: Impetum fecit contra ordinem medium
Praefectus Christie. Non modo nunc est oeconomia Novae
Caesareae privata in crisi, sed etiam illa publica.
Vult Praefectus Christie, secundum curatorem
suum Administrationis Rerum Civitatum, Lori Grifa, omnes aeque
sacrificare. Inquit Praefectus: Tempora angusta quaerunt
sacrificia partita.
- 21/03/2010 09h43
Duritia Rei Fiscalis Nova Praefectura Christopheris Christie in Nova Caesarea incepta.
Duritia Rei
Fiscalis
Nova Praefectura Christopheris Christie in Nova Caesarea
incepta.
Chris Christie (quem in imagine adposita aspicis)
mense Novembri anno praeterito creatus est Johanne Corzine
victo - praefectus Novae Caesareae. Honorem suscepit medio mensis
Ianuarii. Molestiae aerarii publici statim ei offenderunt.
Civitate per mensem Vectigal horno solum adhuc cecidit fere
$500 millionibus in Februarium. millionibus quam Mense Ferbruario
solo Civitas accepit minus $41.5 exspectavit, vel 2.8% sub meta
proiecta.
Hiatus inter vectigal nunc exspectatum et requisitum plus stat
$1.2 billionibus dollarorum.
Erit itaque diminutio severa numero munerum in Civitate.
Habitus animi suffragatorum nunc foedus est, sed multum a novo
praefecto petunt.
a Greg Gichan scripta, Nova Caesarea, 14 die Mensis Martii,
2010
- 18/03/2010 23h05
Christie contra Corzine
Christie contra Corzine
Sunt duo comitia in
Civitatibus Unitis Americis horno aliquantilli momenti: Altera in
Virginia, altera in Nova Caesarea. Nunc in Virginia gubernatus a
factione Democratica tenetur et fieri potest ut Democraticae eum
pergant tenere. Alia sunt in Nova Caesarea ubi certamen est inter
Jon Corsine, Democraticum, qui nunc honorem gerit, et Christopher
Christie, Republicanum, qui adhuc in demoscopiis superat
Gubernatorem Corsine ad decem puncta. Dies comitialis est
septimus mensis Novembris. Qui sunt hi candidatores et quae res
inter se arguuntur?

Natus est Jon
Corzine in civitate Illinoisia anno millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo. Pater agricola erat, mater mater. Pedifolli
ovali corbifollique lusit et erat dux ambabus turmis in lyceo.
Optimus etiam discipulus erat. Ex Universitate Illinoisiana
Urbanae gradum Baccalaureatum cum clave Phi Beta Kappa accepit.
Magistrum deinde Administrandi Negotii (MBA) accepit ex
Universitate Chicagi. Intravit curriculum vitae in argentariis.
Multas experientias cepit, etiam attingens summum illius
praeclarae societatis argentarii Goldman Sachs cum factus est
Praesidens. Post venditionem publicam actiarum Goldmani Sachs,
meruit plus quattuor centum millionibus dollarorum. Intravit
orbem politicum. Vicit sedem e Nova Caesarea Senatoris quem
tenuit quinque annos. Tunc vicit anno bis millesimo quinto
honorem Gubernatoris Novae Caesareae, spatium primum cuius nunc
terminatur.

Quid de
Christophero Christie? Iunior quindecim annis Gubernatoris
Corzine natus est Christopher Christie Novae Arcae anno millesimo
nongentesimo sexagesimo altero. Adolevit in oppidulo Livinstonia
prope Novam Arcam ubi in lyceo publico basipila lusit. Studuit
scientiae politicae apud Universitatem Delevarianam gradiens
Baccalaureatus anno millesimo nongentesimo octogesimo quarto.
Post tres annos accepit gradum Doctoris Iuris ex Universitate
Seton Hall. Curriculum vitae secutus est in lege donec attigit
honorem Praefectus Legis (Attorney General) Novae Caesareae.
Deinde intravit orbem politicum, ubi vicit multos honores et in
re publica civitatis et in comitibus. Tandem decrevit petere
gubernatum contra Corzine.
Certat Christie
contra Corzine nitentibus argumentis suis his in rebus: primo,
corruptio Corzini; altero in ineptiis eius. Ut exemplum
corruptionis, praebet apprehensionem quadraginta quattuor hominum
aestate modo exita, plerorumque e factione Democratica quae
regnat septentrionalem regionem Novae Caesareae. Ineptiae Corzini
fundantur in contradictione inter statum currentem oeconomiae
Novae Caesareae, exeuntis nunc e recessione, sicut et gradum
aeris alieni publici et gradum vectigalis in civitate. Quo pacto
fieri potest, rogat, ut vir peritissimus rerum oeconomicarum non
melius possit regere negotia civitatis? Indignum est! Corsine
contra defendet se dicens statum malum recentem Novae Caesareae
partem esse rei maioris quam solum in Nova Caesarea. Ita multi
homines sine munere sunt. At hoc appertinet ad rem nationalem,
praecipue ad crisin argentariarum anno praeterito
internationalem. Porro, est eventus facultatis suae in rebus
oeconomicis ut condicio Novae Caesareae non sit peior. Contra
accusationem corruptionis, ridet Corzine. Opprobrii est ut prior
Praefectus Legis visus sit excogitare apprehensionem multorum
virorum factionis Democraticae in media regione huius factionis,
dum ipse Christie ultra limes legum multis apparatibus
electronics usus est ad indicia collegenda de hostibus suis
politicis. Etiam adiuvit cognatos suos capere pacta e civitate
quae multorum dollariorum in his indiciis capiendis valent. Heu!
Ex perspectu
nationali, comitia haec tenent multa studia. Republicani post
comitia Praesidenti Obamae esse in confusione et statu collapsus
dicuntur. Fieri potest etiam uno anno post ruinam, haec factio
potest rursum surgere? Videamus.
- 28/09/2009 14h55

.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|