Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Equitis Arturi Conan Doyle
HOLMESIACA
sive gesta memorabilia detectoris Sherlock Holmes

imaginibus originalibus Sidneii Paget ornata - In Latinum vertit Stanislaus Tekieli


Fulmen Argenteum

Fulmen Argenteum

- Puto me mox abiturum, Watson – dixit Holmes, cum aliquo die mane ad ientaculum una assidebamus.

- Abiturum? Quorsum, quaeso?

- In Dartmoor, in ipsum King’s Pyland.

Minime erat id mihi res inopinata. Re vera iam adhuc mirabar eum nondum se immiscuisse huic casui insolito, de quo tota Anglia hoc tempore disputabat. Omnibus hisce praeteritis diebus amicus meus domi huc et illuc ambulaverat, mento ad pectus demisso corrugatisque supercilliis, pipam tantum suam interdum fortissimo tabaco atro referciens, omnino surdus ad cunctas meas rogationes admonitionesve. Venditor ephemeridum mittebat nobis recentes editiones omnium actorum diurnorum, quae tamen Holmes, vix oculis percursa, in angulum conclavis iaciebat. Quamvis taceret, bene scivi, de qua re tam obstinate meditaretur. Ceterum totius nationis animum directum tunc fuisse in casum, qui occupabat ingenium analyticum amici mei – ecce modo mirifice disparuisse equum prosperatum scyphi Wessexensis necnon atrociter necatum esse exercitatorem eius. Nunc ergo mihi nuntians se abiturum in loca, ubi tota haec calamitas evenerit, dixit Holmes nihil praeter quod eum dicere exspectarem ac re vera sperarem.

- Valde velim una proficisci, timeo tamen ne impediturus tibi sim... – dixi.

- Econtra, mi Watson, benevolentiae tuae id erit, si mecum ire consenties. Et credo id iacturam temporis minime tibi fore, casus hic enim notis scatet, quae promittunt eum extraordinarium. Ni fallor, tempus adhuc nobis adest, ut aptum tramen e statione Paddingtonensi proficiscens capiamus; in res minutas te ergo iam in via initiabo. Gratus quoque ero, si portabis tecum exquisitum illud tuum perspicillum speculatorium.

Ita factum est, ut in spatio unius plus minusve horae considerem in angulo compartimenti currus primae classis traminis Exeter petentis, dum Holmes, facie eius tam acute sculpta avidaque, nunc tamen partim occulta pileo cum operculis aurium, se immersit studio novissimarum ephemeridum, quae in statione Paddingtonensi sibi comparaverat. Iam longe ultra Reading eramus, cum misit tandem acta sub sellam, sigare simul mihi porrigens.

- It tramen bene – annotavit, per fenestram prospiciens, horologio portabili simul breviter inspecto. – Vehimur nunc velocitate quinquaginta trium cum dimidia miliaris per horam.

- Non numeravi lapides miliares... – respondi.

- Neque ego. Columnae tamen telegraphicae una ab altera remotae sunt sexaginta yardis, facillime ergo id computari potest. Praesumo te iam nonnulla legisse de nece exercitatoris Iohannis Straker necnon disparitione Fulminis Argentei?

- Legi, quae de his rebus Telegraphium et Chronica scripserunt.

- Est ille unus horum casuum, ubi ars logicae explorationis magis uti debeat ad res minutas ordinandas, quam ad nova argumenta statim invenienda. Haec calamitas est tam insolita, tam extrema necnon tam plures homines in persona laedit, ut volentes nolentes laboremus hic abundantia coniecturarum, opinionum hypothesiumve. Difficillime ergo de his omnibus adornationibus, manu aut diurnariorum aut theorizantium caudicium decoratis, facta nuda enucleentur, facta, dico, absoluta innegabiliaque. Tunc demum, cum hanc sanam regulam adoptemus, officium nostrum erit decernere qualia ex factis concludi possint qualiaeque sint haec rationes propriae, circum quas aenigma totum volvitur. Die Martis vespero accepi duo telegrammata - e possessore equi, colonello Ross, et ex inspectore Gregory, cui rem investigare mandatum erat. Ambo me, ut cooperer, rogant.

- Martis vespero! – clamavi. – Hodie tamen Iovis mane est. Cur heri iam illuc profectus non es?

- Quia erravi, mi Watson. Quod, pro dolor, saepius mihi accidit, quam putare possint qui me noscant de scriptis tuis, amice. Re vera non credidi id fieri posse, ut optimus omnium in Anglia equus currilis aliquo in loco longius abscondi posset, praecipue in regione remota et tam infrequenter habitata, sicut est septentrionalis Dartmoor. Iam iamque exspectabam advenire heri nuntium equum inventum fuisse, hominem tamen, qui eum adduxerat, simul necatorem Strakeris. Cum tamen hodie mane invenissem nullum – praeter apprehensionem iuvenis illius nomine Fitzroy Simpson – in hac re progressum adeptum, decrevi necessarium nunc esse me huic casui immixturum. Nihilominus sentio me heri non omnino tempus perdidisse.

- Confecistine iam aliquam coniecturam?

- Certiorem me tantum feci principalium factorum huius casus. Enumerabo ea tibi omnia, nam nulla res melius explicatur, nisi alteri homini, quasi totius rei inscienti, in singulis narrata. Et vix te mecum collaboraturum sperare possim, nisi tibi primum statum rerum, de quo proficiscar, depinxerim.

Commode applicavi corpus ad sellam tomento fartam incendique mihi sigare, dum Holmes sermocinari coepit, longo ac tenue indici manus dextrae palmam laevae pulsans, quasi enarrata facta numerari vellet. Ita principaliter adumbravit mihi eventus, qui coegerunt nos in hoc iter proficisci:

- Fulmen – narrabat – Argenteum, progenies Isonomi, ornamentum est curriculorum ut olim erat praeclarus eius proavus. Est nunc quinque annos natus et iam comportasse ei contigit suo felici possessori omnia terrae nostrae praemia equina. Usque ad calamitatem ipsam erat ille certus prosperatus proximi scyphi Wessexensis, sponsionibus pro eo datis tres ad unam. Post hominum memoriam erat Fulmen Argenteum dilectissimus equus in orbe equiriatorum notus nec umquam aliquem eorum decepit, ita ut summae inaudite magnae pro eo darentur, etiamsi proportio pigneratica non favorabilis esset. Ex quo clare patet multorum id sua interesse equum illum hippodromo afore, cum proximo die Martis mappa decidetur.

Horum omnium certiores sine dubio facti erant et habitatores King’s Pyland, ubi tenet colonellus stabulum exercitativum. Omnem curam ergo huic rei dederunt, ut prosperatus optime custodiretur. Iohannes Straker ipse equitare solitus erat pro colonello Ross antequam corpus sui ita auxisset, ut de curriculis exire coactus sit. Munere equitarii fungebatur per quinque annos, exercitatoris deinde per septem. Semper se praestabat ut diligens ac fidelis operarius. Sub imperiis habuit tantum, quia stabulum haud magnum sit, tres adulescentulos et quattuor equos. Unaquaque nocte unus trium iuvenum vigilabat in stabulo usque mane, dum alteri duo dormiebant sub tegulis. Omnes tres sunt utique fidelissimi. Straker, qui uxoratus erat, habitabat in villula ducentis plus minusve gradibus a stabulo sita. Pueros cum uxore non habent, domi famulam unam tantum tenent, pecuniae eis satis erat ad commode vivendum. Regio vicina multum deserta est, sed circa dimidiam miliaris ad septentrionem adest ibi parvus grex villarum, quas aliquis ergodota Tavistockensis struere iusserat pro aegrotantibus necnon peregrinatoribus, qui desiderio recentissimi aeris Dartmoorensis hic adducti essent. Tavistock positum est duobus miliaribus ad occidentem et abhinc per loca palustria, quoque circiter duobus miliaribus remotum, adest magnum stabulum exercitativum equorum currilium fundi Mapleton. Hoc pertinet ad dominum Blackwater et a quodam Sila Brown curatur. In omnes alias directiones patebant paludes omnino vacuae, frequentatae tantum ab exigua manu vagantium Zingarorum. Ita res se ibi habebant praeteriti diei Lunae vespero, cum ad calamitatem perventum est.

Hoc die vespero, post exercitationem, equo, sicut semper solebat, bibere datum est, deinde hora nona stabulum clausum est. Duo iuvenum venerunt ad villulam exercitatoris, ubi in culina exspectabat eos cibus vespertinus, dum tertius, Ned Hunter, vigilias hac nocte in stabulo tenebat. Paucis minutis post nonam ei famula Edytha Baxter adportatura erat cibum – vervecinam cum liquamine carii. Ad bibendum nihil secum portabat, nam stabulo adesset fistula aquaria at mos ibi valebat vigilatori nihil praeter aquam per totam noctem bibere licere. Portabat quoque famula lampadem, nam foris tenebrae erant magnae et via per paludem ducebat.

Edytha Baxter aderat iam triginta plus minusve gradibus a stabulo, cum de tenebris prodivit vir quidam et clamavit, ut illa subsisteret. Cum vir hic intrasset orbem a lampade illuminatum, inspexit famula eum esse hominem, qui se gereret ut dominus, vestitum grisea veste e panno Scotico, capite cooperto pileo pannario. Calceatus erat pedulibus, manu autem ferebat ponderosum baculum cum capite rotundo. Maxime tamen attentionem famulae attraxit facies eius insolite pallida necnon nervosus modus se gerendi. Coniectabat eum esse aliquantum plus triginta annis natum.

- Ignosce, quaeso, ubi gentium sim? – rogavit. – Nam erravi, paratus iam fere in palude pernoctare, cum lucem lampadis tuae conspexi.

- Es in stabulis exercitativis King’s Pyland – respondit famula.

- Ita vero? Optime ergo mihi successit! Nonne hic dormit omni nocte caballarius, qui solus in stabulo manet? Nonne ei hanc escam casu portas? Noli tu, hercle, esse tam superba, ut aliquam pecuniolam spernas!

De sinu colobii produxit scidulam plicatae chartae albae. – Des id – dixit - huic caballario et vestes mox tibi emes, de quibus somniare quidem adhuc non poteras.

Insolentia hac eius exterrita, circumveniens peregrinum famula statim ad fenestram cucurrit, per quam solebat escam in stabulum porrigere. Fenestra iam aperta erat, Hunter sedebat ad parvam mensulam intus. Narrare ei famula incipiebat de re modo eventa, cum peregrinus ipse iuxta eam apparuit.

- Bonam vesperam opto – dixit, se ad fenestram inclinans – velim valde tecum loqui.

Famula iurat se animadvertisse angulum alicuius charta involuti fasciculi prospicere e manu loquentis.

- Quid sibi vis? – rogavit caballarius.

- De re agitur, ex qua aliquid lucri tibi adipisci possis – dixit peregrinus. – Habetis hic duos equos, qui victuri sunt in proximo scapho Wessexensi: Fulmen Argenteum et Bayard. Da mihi bonum prognosticum; damnum inde certe non capies. Estne verum Bayard posse praecurrere alterum etiam centum yardis in quinta octava miliaris, si ambo equitarii eiusdem ponderis sint? Estne denuo verum totum stabulum vestrum in eum pecuniam posuisse?

- Ah, tu ergo pertines ad istos maniacos pignorum – conclamavit caballarius. – Tibi nunc cito monstrabo apud nos in deliciis tales non haberi!

Haec dicens se currendo iecit in adversum angulum stabuli, ut canem dissolveret. Famula tunc se in fugam domum dedit, sed currens semel breviter retrospexit viditque tunc peregrinum se altius in fenestram inclinantem. Cum post parvum temporis momentum Hunter cum cane procucurrit, vir ille iam ibi deerat. Et quamquam circumcurrit aedificia omnia, ne vestigium unum hominis invenit.

- Exspecta paulum! – interrupi. – Reliquitne ille portam stabuli apertam, postquam ipse cum cane foras procurrerant?

- Optime, Watson, optime – murmuravit amicus meus. – Haec ipsa res mihi tanti momenti videbatur, ut miserim heri in Dartmoor telegramma speciale, de hoc singulo quaerens. Quid ergo, rogabis? Iuvenem caute clausisse portam, antequam stabulum reliquit. Et hoc addi debet, fenestram non tam magnam esse, ut homo adultus per eam perreptare possit.

- Hunter exspectaverat – pergebat narrare Holmes - donec duo alteri caballarii reverterunt et tunc statim per eos nuntium de eventu exercitatori misit. Straker valde hac re perturbatus esse videbatur, licet verisimiliter non omnino consciens esset ponderis huius facti. Incerta sollicitudine laborans dormire non potuit et domina Straker, cum experrecta casu sit prima hora noctis, inspexit eum vestes induere. Rogatus respondit se dormire non posse ob timorem de equis, profecturum ergo stabulis inspiciendis. Obsecrare conata est, ut domi maneret, nam audiebat imbrem in fenestras magnopere pulsare, sed contra eius voluntatem maritus induit pluviale suum longum exiitque.

Domina Straker experrecta est denuo hora septima matutina et tunc comperit maritum nondum revertisse. Statim ipsa vestes induit, clamavit ad famulam et ambae statim profectae sunt in stabulum. Porta stabuli erat aperta at intus, in sessibulo, valde defatigatus sedebat Hunter in statu absoluti torporis inertiaeque mentis; locus, ubi stare solebat equus prosperatus, vacuus manebat, exercitatoris quoque praesentiae vestigia nulla inveniri poterant.

Excitatae sunt ambos adulescentulos in fenilibus super locum instrumentorum equestrium dormientes. Hi tamen nihil tota nocte audiverunt, nam ambo graviter semper dormire solent. Hunter fuerat certe obtusus aliquo psychotropico forti et quod nihil de eo exprimere valuissent, posuerunt in lectulum, dum ipsae cum iuvenibus foras discucurrerunt, exercitatorem et equum quarentes. Adhuc spem servabant Strakerem aliquam ob causam eduxisse equum ad exercitationes matutinas, sed cum colliculum ascendissent, unde prospectus in paludes pateret, quamvis non invenerint singulum vestigium equi, attamen conspexerunt aliquid, quod eos credere coegit calamitatem quandam illic evenisse.

Circa enim quartam partem miliaris a stabulo, e ramis fruticis ulicis pendebat iacca exercitatoris. Ultra fruticem situs erat in palude tympaniformis locus depressior, in fundo huius reperierunt corpus mortuum Iohannis Straker. Caput eius discussum erat saevo ictu alicuius teli gravis; habebat insuper Straker vulnus in femore – longam, recte ductam secturam, sine dubio inflictam aliquo instrumento acutissimo. Patebat quoque exercitatorem se ab aggressoribus fortiter defendisse, in dextra enim compressa eius manu tenebat cultellum, usque ad manubrium sanguine maculatum, dum laeva comprimebat rubroatrum focale Croaticum bombycinum, quod famula recognovit ut idem, quod praeterito vespere visitator ille stabuli peregrinus in collo cinctum habuerat.

Cum Hunter ad se de torpore rediisset, simili cum certitudine possessorem focalis visitatorem illum nominavit. Item nullum dubium se habere pronuntiavit peregrinatorem, cum ad fenestram stabat, infusisse in cibum quoddam psychotropicum, ut stabulum custode privaret.

Quod ad desideratum equum pertinet, inventa est in palustri fundo fatalis illius convallis copia argumentorum eum ibi tempore pugnae adfuisse. Postea tamen equus omnino evanuit et licet pronuntiatum sit praemium repertori permagnum et Zingari per totum Dartmoor quaererent eum ut insani, nullum nuntium de Fulmine Argenteo adhuc pervenit. Examinatio residuorum cibi in catino caballarii relictorum monstravit escae additam esse haud parvam copiam opii pulverei, dum homines, qui in villula exercitatoris eandem vervecinam comederunt, nullis iniucundis effectibus postea laborabant.

Haec sunt facta principalia huius casus, omnibus coniecturis privata, cum maxima claritudine exposita. Nunc autem recapitulabor, quod biocolytae de tota re invenerint.

Inspector Gregory, cui investigatio casus mandata erat, est biocolyta singularis atque ingeniosus. Adesset ei insuper vis imaginationis, in professione sua magna consequi posset. Ut primum in locum criminis advenerat, statim invenit apprehenditque virum, qui ei suspectus rei videbatur. Nominatur ille Fitzroy Simpson, est homo ex praeclara familia oriundus, optime eruditus, qui tamen totam rem familiarem in equiriis perdidit et nunc victum sibi comparat in coetibus athleticis Londinii munus exercens taciti ac seriosi pigneratoris. Examinatio eius libelli sponsionum monstravit eum modo accepisse pignores contra prosperatum usque ad quinque milia librarum.

Postquam apprehensus erat, sua sponte confessus est se profectum esse in Dartmoor spe inveniendi nuntios quosdam de equis stabuli King’s Pyland necnon de altero prosperato Desborough, quem curat Silas Brown in stabulo Mapletonensi. Non negabat se praeteriti diei vespero omnia haec fecisse, quae famula et caballarius narraverant, declaravit tamen se nullam rem malam patrate voluisse – exquisiturum tantum esse nuntios de manu prima. Focale ei monstrato, pallidissimus extemplo factus est nec explicare potuit, quo modo id in manum mortui pervenisset. Vestes eius, pluvia madidae, testimonio erant eum praeterita nocte, tempore procellae, foris fuisse, dum baculus ab eo possessus, e ramo palmae Malaiensis factus plumboque intus expletus, erat verisimiliter hoc ipsum telum, quod nonnullis ictibus inflixisse videbatur vulnera, quibus exercitator succubuit.

Ipse Simpson tamen nullum vulnus in toto corpore habuit, dum cruentatus culter Iohannis Straker sine dubio monstrabat unum saltem aggressorum graviter vulneratum esse.

- Haec sunt tibi, care Watson, in nuce omnia, et si explanationem quandam rei mihi praebere poteris, infinite obligatus ero.

Maxima cum attentione auscultabam omnia, quae mihi Holmes insita ei claritudine modo narravit. Quamquam maiorem partem factorum iam pridem legeram, non satis aestimavi – ut nunc videre poteram – eorum relativam gravitatem necnon mutuam cohaerentiam.

- Nonne fieri potuit – annotavi – ut secturam in femore sibi Straker ipse ipsiusque cultro inflixerit, in convulsionibus scilicet, quae omnia vulnera cerebralia sequuntur?

- Id non tantum fieri potuit, sed etiam verisimiliter evenit – dixit Holmes. – Rebus tamen ita stantibus deponitur unum principalium argumentorum in commodum accusati.

- Etiam nunc, fateor, capere non possim, qualem coniecturam biocolytae sibi effinxerint – confessus sum.

- Timeo nunc qualemcumque coniecturam facile contradici posse – respondit amicus meus. – Puto biocolytas suspicari Simpsonem consopisse caballarium, in antecessum sibi aliquo ignoto nobis modo subclavem comparasse eoque portam aperuisse et equum e stabulo eduxisse, in animo habens equum prorsus furere. Deest in stabulo frenum Fulminis Argentei, debuerit ergo Simpson eum prosperato induere. Portam reliquit apertam et, dum ducebat equum per paludes, subito occurrit ei, aut potius consecutus eum est, exercitator. Sine dubio inter ambos res ad manus venit, ubi Simpson suo gravi baculo elidit exercitatoris caput, ipse tamen cultro, quo Straker se defendere conabatur, minime vulneratus est. Equum deinde aut eduxit in aliquam occultam latebram, aut fortasse tempore pugnae effugere animali contigit et errat nunc misellus alicubi per paludes. Ita, credo, casum hunc biocolytae vident - sit haec explanatio parum vera, omnes aliae minus quidem verisimiles videntur. Ut primum in locum facinoris pervenerimus, statum rerum ibi examinabo; dubito nos ante hoc tempus aliquo longius profecturos.

Vesper iam erat, cum advenimus in Tavistock – oppidulum, quod instar acuminis clipei imminet super orbem totius regionis Dartmoor. In statione exspectabant nos duo viri: unus procerae staturae, flava iuba leonina praeditus, barba intonsa curiosis ac penetrabilibus subcaeruleis oculis; alter autem parvus, animatus homo, bene saponatus eleganterque vestitus, iacca aliquid vetustata vetustatisque pedulibus, barbula maxillari caute tonsa necnon monoculo orbitae oculi imposito. Ille erat colonellus Ross, athleta praeclarus; hic inspector Gregory, cuius nomen citissime famosum tunc fiebat inter detectores Anglicos.

- Gaudeo valde te nobis adesse, domine Holmes – dixit colonellus. – Inspector, puto, omnia iam fecit facienda, nolo tamen rem aliquam minutissimam omitti, quae ad Strakerem vindicandum equumque meum recuperandum nos propius adducere possit.

- Invenistine aliquid novi? – rogavit Holmes.

- Pro dolor, non – respondt inspector. – Adest nobis ante stationem currus et quia certe voletis ante solis occasum locum criminis inspicere, suadeo, ut de rebus omnibus in vectura iam loquamur.

In brevissimo temporis momento sedebamus in percommodo carpento Landauensi, quo deinde, quassati, vecti sumus per lapidibus stratas vias veteris atque amoenissimi oppiduli comitatus Devonensis. Inspector Gregory re vera obsessus erat casu ei commisso, effundebat ergo in nos copiam mentionum, quam eluviem Holmes hic et illic interrumpebat compositis conclamationibus aut interrogatis. Colonellus Ross sellae reclinus per totum iter manebat, manibus compressis petasoque ad oculos remisso, dum ego avide auscultabam dialogum amborum detectorum. Gregory exposuit nobis suam theoriam, quae fere accurate congruit praedictioni Holmes.

- Rete circum Simpsonem graviter contrahitur – pronuntiavit inspector Gregory – et credo eum patratorem esse. Simul tamen confiteor nos nihil contra eum habere prater argumenta indirecta, quae novis aliquis factis exploratis etiam subverti possint.

- Et quid de cultro Strakeris?

- Re in universum considerata, in consilium advenimus eum se ipsum cadendo vulnerasse.

- Amicus meus Watson eandem coniecturam in tramine fecit. Quae certe detrimenti Simpsonis sit.

- Haud dubie. Argumenta contra eum, licet indirecta, sunt satis gravia. Multum sua intererat, ut prosperatus ab indice certaminis amitteretur, accusatur caballarium psychotropico consopisse, tempore procellae foris sine dubio erat, armatus gravi baculo necnon focale eius inventum est in manu mortui. Credo id satis esse, ut rem ad iudices transferamus.

Holmes renuit: – Causidicus astutus destruet theoriam tuam sicut domunculam chartaceam. Cur eduxerit Simpson Fulmen Argenteum de stabulo? Si laedere equum aliquo modo cupiebat, quidni in ipso stabulo? Inventa est apud eum subclavis? Qui pharmacopola dederit ei hoc opium pulvereum? Sed imprimis: ubi gentium potuerit Simpson, huic regioni advena, occultare equum et praecipue talem equum? Quomodo explanat chartulam, quam famulae dare conatus est, ut caballario traderet?

- Dicit chartulam nummariam decem librarum fuisse. Unam talem in marsupio eius invenimus. Aliae dissensiones a te adductae non tam difficiles solutu sunt, quam primum videatur. Simpson non est omnino huic regioni alienus - bis in Tavistock ferias aestivas agebat. Opium pulvereum verisimiliter e Londinio secum adportavit. Clavem potuit post facinus eicere. Equus potest iacere nunc in fundo alicuius foveae aut in aliqua deserta fodina in paludibus.

- Quid de focale Croatico?

- Admittit eius esse, sed, dicit, ab eo in via alicubi amissum. Invenimus tamen aliquid novi, quod potest nos adducere ad intellegendum, cur equum e stabulo eduxerit.

Holmes aures erexit.

- Invenimus vestigia, quae monstrantur circa miliare a loco necis die Lunae vespero gregem Zingarorum castrametatos esse. Martis mane iam ibi deerant. Eo praesumpto, Simpsonem aliquo in modo cum Zingaris conspirasse, quidni potuerit – hoc tempore, cum a Strakere consecutus est – recte ad eos equum adducturum esse? Equus hic usque adhuc apud eos esse potest.

- Certe...

- Lustramus paludes omnes per partes, lustramus quoque habitacula Zingarorum. Maxime tamen iussi lustrare omne stabulum omnemque rusticam domum in Tavistock necnon in gyro decies miliarum.

- Audivi abhinc haud longe alterum quoque stabulum exercitativum adesse?

- Certe, sed et hanc rem minime neglegimus. Equus eorum – Desborough – in indice pigneratico locum alterum tenebat, eorum ergo sua bene interesset prosperatum eliminari. Scimus exercitatorem Silam Brown haud parvam pecuniam curriculo proximo imposuisse, scimus quoque eum cum infortunato Strakere amicos bonos nos fuisse. Perlustravimus certe stabula eorum, nihil tamen invenimus monstrantem eum in hac re haesisse.

- Invenistine forsan vestigia quaedam utilitatis communi illius Simpsonis et stabulorum Mapletonensium?

- Omnino nihil.

Holmes collapsus est in sellam carpenti; sermo noster ultra non continuabatur. Post nonnullas minutas auriga stitit equos ante portam pulcherrimae villulae prope ad viam sitae, e lateribus rubris structae, productis colliciis additis. Non procul ab ea, trans caespidem, stabat longum aedificium rusticum cineraceis tegulis stratum. In omnes partes usque ad horizontem patebat exigue hic et illic undata planities terrae palustris, marcescentis filicis fusco colore tincta, planities interrupta duobus tantum in locis cuspidata turri Tavistock necnon in occidente parvulo numero aedium stabulorum Mapletonensium. Omnes de carpento prosiluimus – omnes praeter Holmes, qui pergebat ibi sedere, oculis fixis in caelum, omnino immersus in meditationibus. Demum cum humerum eius attigissem, amicus meus breviter corpore palpitavit, deinc surrexit et de carpento descendit.

- Mihi ignosce – dixit, se ad colonellum Ross vertens, qui intuebatur eum aliquid mirabundus. – Oculis apertis somniabam.

In his oculis tamen ego animadverti fulgorem clare emicantem et haec animi turbatio certiorem me facta est – nam iam bene noveram illas ipsius desperatas manifestationes – eum clavem aliquam ad aenigma solvendum aptam modo invenisse; non potui tamen mente mea concipere, ubi haec clavis haereret.

- Visne statim in locum criminis proficisci, domine Holmes? – rogavit Gregory.

- Si licet, hic per momentum temporis potius manerem vosque de nonnullis rebus minutis interrogans. Strakerem huc reportatum esse, nonne?

- Ita. In tabulato superiore iacet. Autopsiam cras demum peragent.

- Munus ei apud te erat per haud parvum tempus, colonelle Ross?

- Semper putabam eum excellentem operarium esse.

- Spero te comparasse indicem rerum in sinibus vestium mortui inventarum, domine inspector?

- Haec res omnes in exedra aedium tenentur, si vis ipse eas intueri.

- Id certe volo.

Profecti sumus cuncti in cameram anteriorem domus, ubi consedimus circa mensam in medio loci positam, dum inspector aperuit rotundam, lamineam capsam ex qua deinde effudit struem rerum pervariosarum. Aderant ibi: thecula lignorum sulphuratorum, duorum digitorum longus fungus candelae, vetustissima pipa bruceana, sacculus e pelle phocina confectus semunciam dissecti tabaci Cavendiensis continens, horologium argenteum cum aurea catella, quinque librae aureae, aluminea pyxis graphiorum plumbatorum, nonnullae chartulae necnon cultellus manubrio eburneo ferroque tenuissimo atque inflexibili, a societate Londinensi Weiss & Consortes fabricatus.

- Hic, edepol, culter extraordinarius videbatur! – dixit Holmes, cultellum sursum tollens et studiose eum intuens. – Ob cruentas maculas praesumo eum illum esse, qui in manu demortui inventus erat. Tu, mi Watson, sine dubio dicas nobis, qualis generis culter hic sit.

- In disciplina chirurgica nominatur talis culter nebulosus – explanavi. – Eius enim usu cataracta oculis amovetur.

- Ita putavi. Valde subtile ferrum, certe ad operas subtilissimas peragendas. Mirum tamen mihi id videtur aliquem cultrum talem secum portasse, cum per viam incommodam progrediendum ei esset, insuper cum plicare eum nec in sinum ponere posset.

- Cuspis cultri suberino disco protegebatur, quem discum invenimus prope ad corpus mortui – respondit inspector. – Domina Straker asseverat hunc cultrum per nonnullos dies in mensa comatoria mansisse et a marito sumptum esse, cum domum illa nocte relicturus erat. Desit hic certe gladius, erat fortasse arma aptissima omnium tunc ei in promptu.

- Fieri potest. Et haec chartulae?

- Tres sunt testificationes solvendi rationum a mercatore feni firmatae. Quarta epistula est plena iussis colonelli Ross. At quinta est ratio vestificae pro triginta septem libris quindecim solidis, edita a domina Lesurier, quae in Bond Street tabernam tenet, alicui Gulielmo Darbyshire. Domina Straker asserit eum amicum mariti fuisse, litteras ei destinatas huc interdum advenisse.

- Domina Darbyshire saporem habet vero luxuriosum – annotavit Holmes, postquam rationem breviter inspexerat. – Viginti duae guineae est pretium haud parvissimum pro una veste. Haec tamen sunt omnia, quae hic invenire possumus, pergamus ergo in locum criminis!

Cum primum cameram reliqueramus, accedit ad inspectorem manicamque eius cepit mulier quaedam, quae in mesaulo nos exspectaverat. Facies eius perterrita, macerata, curis plenissima testis erat calamitatis, quam mulier nuper certe passa sit.

- Habetisne eos? Captastisne eos iam? – rogavit flendo.

- Pro dolor, nondum, domina Straker, sed ecce dominus Holmes ad nos Londinio venit, nunc certe citissime faciemus omnia facienda.

- Sed nos duo iam una convenimus tempore unius festi popularis in Plymouth; nonne ita, domina Straker? – rogavit Holmes.

- Minime, domine, non ego haec esse debuerit.

- Ita vero? Iurarem te ibi adfuisse! Vestitam grisea veste bombycina, pluma struthionis ornata?

- Numquam talem vestem habui, domine – respondit domina Straker.

- Si ita dicis, domina, certe fallor. Mihi ignoscas – dixit Holmes et inspectorem sequens cameram reliquit. Ambulatione brevi per paludes adducti sumus in recessum cavum, ubi mortuus inventus erat. In margine eius nascebatur frutex ulicis, de quo pendens inventa erat iacca.

- Quoad scio, non flabat illa nocte ventus fortis... – locutus est Holmes.

- Ita, deerat fere ventus; urceatim tamen pluebat.

- Itaque non potuit iacca vento illuc afflari; aliquis eam suspendit...

- Ita, iaccam per fruticem traiectam invenimus.

- Res vere cogitatu digna... Hic ubique terra calcata est. A vespero diei Lunae multa paria pedum certe per hoc locum transibant.

- Iuxta locum criminis statim mattas stramineas circumiecimus ipsique omnes super eas tantum ambulabamus.

- Optime.

- Hic in sacculo teneo caligam Strakeris, calceum Fitzroy Simpsonis necnon impressum soleae ferreae Fulminis Argentei.

- Supra vires tuas vere es, mi inspector!

Holmes sustulit sacculum, in recessum descendit et promovit ibi stramenta in medium loci. Deinde procubuit pronus in terram et, mento manibus decussatis nixo, examinare coepit calcando distritum lutum.

- Ehem! – conclamavit subito. – Quid sibi vult illud?

Manu sustulit de terra ambustum lignum sulphuratum, tantopere luto stratum, ut primo aspectu diceres eum assulam quandam esse.

- Non capio, quomodo id praeterire potuerim – dixit inspector, stomachanti vultu inventum Holmes inspiciens.

- Invisibile manebat, limo omnino incalcatum. Inveni id hac sola causa, quod ipsum quaerebam.

- Hercle! Expectasti vero hic tale invenire?

- Putavi id verisimile – Holmes eiecit e sacculo calceos comparavitque soleas amborum cum vestigiis glaebae impressis. Deinc perrepsit ad marginem loci cavi, ubi reptare pergebat inter filices et dumeta.

- Non credo hic ulla alia vestigia invenienda – dixit inspector. – In orbe centum passuum examinavi glaebam satis studiose.

- Verumne? – rogavit Holmes surgens. – Si ita dicis, non ero tam rudis, ut denuo locum examinem. Velim tamen paululum per paludes ambulare, antequam tenebrae oborientur, ut melius sciam, quid mihi hic sit faciendum. Si licet, impressum huius soleae ferreae mihi in sinum, forte fortuna, deponam.

Colonellus Ross, qui aliquantum imptatiens fiebat amicum meum summa cum quiete in labore procedentem videns, horologium inspexit.

- Sit mihi iucundum una tecum reverti, domine inspector – locutus est. – Velim enim apud te consilium quaerere de nonnullis rebus mox, ut credo, peragendis, imprimis, an debeamus iam publice pronuntiare nomen equi de indice scyphi Wessexensis deponendum.

- Id certe non suaderem – conclamavit Holmes. – Maneat in indice equus.

Colonellus caput inclinavit: – Gaudeo valde opinionem tuam novisse, domine Holmes. Cum ambulationem perficeris, invenies nos ambo domi demortui Straker, tunc una Tavistock repetere poterimus.

Colonellus una cum inspectore de loco criminis reverterunt, dum Holmes et ego nos lente in viam per paludes dedimus. Sol iam descendebat ultra stabula Mapletonensia et longa, declivitate aliquid descendens planities, quae oculis nostris patebat, infundebatur nunc pigmento aureo, quod in grave brunneum transire videbatur his in locis, ubi primum filices et rubeta a radiis subvespertinis apprehensa erant. Totus tamen hic naturae splendor non potuit attrahere animum amici mei, profundissimis meditationibus arrepti.

- Igitur, mi Watson – dixit tandem. – Relinqamus ad tempus necatorem Iohannis Straker attendamusque animum in examinandam condicionem equi. Praesumamus eum tempore totius huius calamitatis fugisse – quorsum fugere potuerit? Equus animal maxime sociabile est. Si sibi relictus fuisset, sua sponte certe aut in King’s Pyland revertisset aut in Mapletonem passus direxisset. Cur autem potius temere per paludes errare? Insuper, tali in casu homo aliquis iam eum sine dubio inspexisset. Et cur Zingaris eum aliquorsum educere? Hi semper conantur e conspectu abire, cum primum difficultates aliquae oriuntur, nam nolunt se a biocolytis fatigari. Nulla etiam facultas iis esset equum talem venum praebere. Furantes eum se haud parvo discrimini offererent, nullum invicem lucrum adipiscentes. Id sole clarius mihi videtur.

- Ubi ergo est equus?

- Ut dixi, direxit se aut in King’s Pyland aut in Mapletonem. Deest in King’s Pyland, Mapletoni ergo adesse debet. Sit id nobis hypothesis operaria – videbimus, quo nos adduxerit. Haec pars paludum, ut explanavit inspector, sicca est et firma. Ad Mapletonem paludes paululum descendunt at etiam abhinc videre potes longam hanc convallem, quae nocte diei Lunae sine dubio valde madefacta manebat. Si coniectura nostra valeat, equum vallem transcurrere debuisse, nobis ergo vestigia eius hic sint invenienda.

Totus ille sermo itione nostrum concitata habebatur; post nonnullas minutas iam in marginem convallis advenimus. Holmes id roganti, iter continuabam dextra declivi vallis, dum ipse laevam sequebatur. Vix tamen quinquaginta passus emensus audivi clamorem eius vidique amicum meum mihi manibus signa aliqua dantem. In molli glaeba ante Holmes iacenti clare cernebatur vestigium pedis equini - simulacrum soleae ferreae, quod statim e sinu amicus meus produxerat, ei exacte congruit.

- Ita vides, qualis pretii sit vis imaginationis! – locutus est Holmes. – Hac sola virtute caret inspector Gregory. Nos imaginati sumus, qualia hic evenisse potuerint et hac coniectura ducti eam veram esse reperimus. Pergamus ergo!

Transgressi sumus litosum fundum vallis et circa quartam partem miliaris gradiebamur per loca sicca et firma. Ubi terra denuo descendere incipiebat, vestigia amiseramus, semiliari novo tamen a nobis percurso, cum iam prope ad Mapletonem eramus, denuo apparuerunt. Holmes primus ea invenerat, stitit et monstravit mihi vestigia gestu triumphanti: pedes equinos sequebantur imagines impressae caligarum virilium.

- Sed adhuc solus equus ambulabat! – clamavi.

- Ita vero. Adhuc solus ambulabat. Sed ehem! Quid sibi vult illud?

Bina vestigia subito rapide declinaverunt et profecta sunt in King’s Pyland. Holmes, valde excitatus, sibilavit et mox hanc novam directionem petere coepimus. Vestigia continuo sequens amicus meus capite in terram prono progrediebatur, ego autem casu ad latus oculos dirigens animadverti eadem vestigia denuo in Mapletonem reverti.

- Praemium tibi, Watson! – dixit Holmes, cum eum novissimi inventi certiorem fecissem. – Privasti nos ambulatione longa, quae circuitu in eandem locum nos adduceret, ubi nunc sumus. Instemus ergo vestigiis his retroeuntibus!

Non erat opus ambulare longe. Vestigiorum finis via erat brevis bitumine strata, quae ad portam stabulorum Mapletonensium ducebat. Cum propius adveneramus, de porta stabularius procucurrit.

- Nolimus hic grassatores quospiam vagari! – clamavit non vero hospitaliter.

- Volui tantum de una re te rogare – locutus est Holmes, digito indici et pollice in sinu colobii significanter insertis. – Si cras hora quinta matutina veniam dominum tuum Silam Brown visitaturus, erit id ei nimis mane?

- Si aliquis, domine, tunc vigilabit, erit ille ipse, quia multo maturius cunctis surgit. Sed ecce eum, roga ipsum. Noli, domine, quaeso - si videbit me pecuniam a te accipere, munere privabit. Si vis mihi aliquid dare, fac id postea.

Cum Sherlock Holmes reponebat selibram in sinum iaccae, foras eggressus est vir quidam furibundus, provecta aliquid aetate, flagellum equestre manu tenens.

- Quid rei est, Dawson? – clamavit. – Non est tibi munus cum advenis argutiari. Laborem sequere! Et vos ambo, quid vobis, peste mala, hic vultis?

- Per decem minutas tecum colloqui, domine illustris – dixit Holmes voce sua suavissima.

- Deest mihi tempus, ut id cum omni vagulo teram. Nolimus hic advenas. Revertimini statim aut canem in vos immitam!

Tunc Holmes se inclinavit et insusurravit pauca quaedam verba exercitatori in aurem. Hic repentino palpitare coepit totaque facie rubefactus est.

- Mendacium! – clamavit. – Mendacium impudicum!

- Ut tibi vis. Colloquendum nobis sit de hac re hic, coram aliis, aut potius in conclavi tuo.

- Noli id, quaeso! Intras!

Holmes subrisit: – Relinquam te hic, mi Watson, non plus nonnullis minutis. Euge, domine Brown, praesto tibi sum!

Viginti minutae elapsae erant ruborque caeli vespertini in griseum iam omnino pervenerat, cum Holmes et exercitator denuo in porta apparuerunt. Numquam in vita mea vidi aliquem tam brevi tempore tantopere mutatum ut tunc Silas Brown mihi videbatur. Facie cinerea, stillis sudoris currentibus per frontem, manibus ita trepidantibus, ut flagellum ipsius quasi ramus vento percussus tremisceret. Ąrrogantes, superbia inflati mores eius omnino evanuerunt et ipse nunc sequebatur amicum meum sicut canis pendulus dominum.

- Iussa tua omnia explebo, fidem habeas, domine – dixit.

- Sine singulo tamen errore – respondit Holmes perspiciens exercitatorem a capite usque ad calcem. Vir pedem retulit, quasi in oculis amici mei minas inspexisset.

- Sine ullo dubio, domine! Omnia fient ut iussisti. Visne me permutationem illam statim perficere?

Holmes meditabatur per momentum temporis et tunc in risum effudit: – Noli – dixit – id nunc conari. Exspectes iussa mea nova, quae tibi mox scribam. Et noli dolum quendam parare, nam scis...

- Nullo modo id fiet, fidem in me habeas!

- Spero me non deludendum causa tui. Bene, cras epistulam a me accipies – Holmes vertit se retrorsum, praeterivit trepidantem manum a Brown ei porrectam et ita in iter diversum ad King’s Pyland nos dedimus.

- Rarissime videres melius exemplum hominis superbi, effeminati necnon malitiosi, in eadem habitantis persona – annotavit Holmes, cum alter iuxta alterum gradiebamur.

- Habet ergo ille equum?

- Conabatur negare, sed cum ei exactius descripsissem omnia, quae illo die mane peregerat, credere coepit me eum tunc vidisse. Certe animadvertisti vestigia pedum habere insolite angulatum acumen forma cuius exactissime congruit caligis Brown. Accedit et id, nullum subiectum eius facinus tale umquam perpetrare augere potuisse. Descripsi ei facta: more suo surrexit primus mane invenitque inopinatus equum aliquem per paludes vicinas vagari. Appropinquans animadvertit albicolorem maculam calvam in fronte, a qua nomen prosperato datum erat, intellexit sibi in manus casum tradidisse Fulmen Argenteum, solum aemulatorem, qui vincere posset equum, in quem ipse pecuniam posuerat. Deinde monstravi eum primo instinctu equum in King’s Pyland reducere voluisse, sed diabolum quendam ei tunc in aurem insusurrasse equum aliquo in loco occultare usque ad tempus post curriculum, deinde eum equum ad se adduxisse et in stabulis Mapletonensibus abscondisse. Cum omnes res minutas ei ita narravissem, negare eas desivit et cogitare coepit, quomodo caput ipsius salvaret.

- Haec eius stabula tamen a biocolytis bene perlustrata sunt!

- Ita, sed talis vetus falsarius permultas certe technas sciet equos occultandi.

- Nonne times equum in manibus eius relinquere, cum extraordinarie sua intersit eum laedi?

- Mi amice, curabit nunc iste eum ut gemmam. Scit enim optime se non posse ullam misericordiam exspectare, nisi equum bene valentem nobis adducat.

- Colonellus Ross tamen non videtur mihi homo esse, qui alicuius talis misereat.

- Sed colonellus Ross nullius est hic momenti. Meas methodos sequor certioresque earum facio tantum hos, quos ipse hac re dignos destinavi. Hoc est privilegium detectoris privati. Nescio, an animadverteris colonellum coram me aliquantulum superbe se gessisse. Volo ergo nunc me eius expenso paululum delectari. Noli ei, quaeso, de equo invento dicere.

- Certe. Sine tuo consensu ne verbum unum dicam.

- Atqui meminisse, mi Watson, debemus haec omnia parvi momenti esse alteri quaestioni comparata: quis nempe Iohannem Straker interfecit?

- In id ergo solvendum nunc te dabis?

- Minime, nunc... nos ambo tramine vespertino Londinium revertemur.

Verba amici mei percusserunt me sicut fulmen. Aderamus comitatu Devonshirensi demum a paucis horis et ille iam deponere vult investigationes, quas tam egregie coepit – hoc intellegere nullo modo potui. Nec contigit mihi ullum verbum explanationis ex Holmes exprimere, antequam ad domum exercitatoris pervenimus. Colonellus et inspector exspectabant nos in atrio.

- Amicus meus et ego revertemus Londinium tramine nocturno – dixit Holmes. – Maximo cum gaudio delectati sumus fabuloso vestro aere Dartmoorensi.

Inspector intuebatur nos obstupefactus, dum colonellus irrisorie replicavit: - Deponisne ita spem occisorem Strakeris apprehendendi?

Holmes humeros allevavit: – Re vera offendimus hic in difficultates insolitas – dixit. – Nihilominus sperare audeo equum tuum proximo die Martis curriculo affuturum. Curate ergo, quaeso, ut et equitarius tunc paratus sit. Possitisne mihi, domini, donum dare photographema Iohannis Straker?

Inspector eduxit photographema ex involucro, quod tenebat in sinu vestis.

- Tu, care Gregory, omnia desideria mea scire videris, antequam fere ea cogitarem! Obsecro, ut exspectes me hic per temporis momentum, nam volo quoque de re quadam famulam interrogare.

- Confiteri debeo meum consultorem Londiniensem me valde decepisse – dixit sine ambagibus colonellus Ross, postquam amicus meus atrium reliquerat. – Non puto nos omnino progressos esse a loco, in quo haerebamus, cum advenit ille.

- Asseruit te saltem equum curricullo participem fore – locutus sum.

- Ita, assertationem mihi dedit – dixit colonellus humeros allevans. – Mallem tamen equum.

Conabar aliquid novi in defensionem amici mei addere, cum Holmes ipse apparuit in ianua.

- Nunc viri clarissimi – allocutus est – paratus sum iter in Tavistock sumere.

Cum ascendebamus carpentum, unus stabulariorum nobis portulam currus apertam tenebat. Holmes, idea videlicet aliqua nova apprehensus, subito se ad puerum inclinavit maniculam eius rapiens.

- Habetis hic in pabulo oves nonnullas – dixit. – Quis eas curat?

- Ego, domine.

- Animadvertistine casu recentiori tempore eas non bene se habere?

- Non vero, domine. Excepto forsan, quod tres earum claudicare coeperunt.

Animadverti hoc responsum Holmes maxime solacii esse, nam attenuate arrisit perfricavitque manus unam contra alteram.

- Decem, Watson, decem percussi! In scopum medium sclopetavi! – clamabat manum mihi premens. – Sine, ut hanc insolitam pestilentiam curis tuis mandem, care Gregory. Auriga, equos concita!

Vultus colonelli Ross iam adhuc monstrabat eum non valde ingenio amici mei motum esse, inspector autem plane invento novissimo Holmesiano excitatus esse videbatur.

- Putasne vero id alicuius momenti esse?

- Extraordinarie!

- Adsuntne aliqua alia facta, ad quae animam attendere mihi suadeas?

- Ita, modus, quo illa nocte canis se gereret.

- Canis? Quoad ego scio, canis nihil fecit...

- Et haec est res mirissima – annotavit Sherlock Holmes.

Quattuor dies postea denuo una cum Holmes tramine vehebamur in Winchester, ut certamini scyphi Wessexensis adessemus. Colonellus Ross e compacto exspectabat nos ante stationem ferriviariam eiusque carpento profecti deinde sumus in hippodromum ultra urbem. Facies ei erat tristis, gerebat se insolite temperanter.

- De equo nihil amplius auditur... – dixit.

- Spero te eum cogniturum, cum videris? – rogavit Holmes.

Hoc dictum colonello vere bilem movit: – Versabar in orbe equiriatorum a viginti iam annis, sed nemo adhuc me de tali re rogavit – lente elocutus est. – Fulmen Argenteum cum macula alba in fronte necnon maculoso laevo pede anteriore puerulus omnis cognoscet!

- Quomodo pignora se habent?

- Ah, haec est res mira. Usque heri erant quindecim ad unum, sed abhinc pretium continenter decrescebat et hodie vix tria ad unum sponderi potes.

- Patet ergo – annotavit Holmes – aliquem aliquod hic scire!

Postquam auriga stiterat carpentum in claustro saepto prope ad suggestum principalem, conspicere potuimus programma certaminis cum indice admissorum equorum. Legebatur ibi:

 

Scyphus Wessexensis. 50 £ omni 100 pedibus, insuper praemium 1000 £, quadrimis et quinquennibus. Pretium alterum 300 £, tertium 200 £. Novum iter currile (miliare et quinque octavae).

1. NIGRITA domini Heath Newton (galerus ruber, cinnamea iacca).

2. PUGIL colonelli Wardlaw (galerus roseus, caeruleoatra iacca).

3. DESBOROUGH domini nobilissimi Blackwater (galerus et manicae flavae).

4. FULMEN ARGENTEUM colonelli Ross (galerus ater, iacca rubra).

5. IRIS ducis de Balmoral (flavonigrae virgae).

6. STRIDULATOR domini nobilissimi Singleford (galerus purpureus, manicae atrae).

 

- Revocavimus ergo equum substitutum, omnem spem in tuas manus relinquentes – dixit colonellus. – Sed, pro dei misericordia, quid id omne significat? Fulmen Argenteum prosperatus est?

- Quinque ad quattuor pro Fulmine Argenteo! – audiebatur clamor pigneratorum. - Quinque ad quattuor pro Fulmine Argenteo! Quindecim ad quinque pro Desborough! Quinque ad quattuor pro omnibus cunctis!

- Iam numeri monstrantur - dixi. – Adsunt omnes sex!

- Omnes sex? Ergo equus meus curret – miratus est colonellus. – Numquam tamen eum video. Colores mei nondum monstrantur.

- Expedierunt adhuc tantum quinque. Ecce, hic esse debet!

Vix haec verba pronuntiaveram, cum de saepimento, ubi equitarii pendebantur, prorupit robustus spadix, praeter nostrum locum cursu citato currens. In ephippio tenebat equitarium vestitum bene notis coloribus colonelli – atro et rubro.

- Sed hic non est meus equus – clamavit possessor. – Deest ei singulus pilus albus. Quid tu vero fecisti, domine Holmes?

- Bene, iam bene, colonelle. Inspiciamus primum, quomodo currat – respondit amicus meus omnino imperturbatus. Per nonnullas minutas meo perspicillo speculatorio utens observabat attente iter currile. – Phantastice! Initium fabulosum! – clamavit subito. – Ecce eos, modo anfractum relinquunt!

De carpento conspectus nobis erat splendidus ad campum terminalem. Primum omnes sex equi in tam spisso grege se tenebant, ut uno fere tapeti eos tegere crederes, sed in medio reliqui tractus flavus color stabuli Capletonensis plane iam alios antecedebat. Antequam tamen ad nos percurrerunt, fugax Desborough a cunctis consecutus erat et ita equus colonelli summa celeritate primus ad metam accucurrit, sex saltem longitudinibus ante aemulatorem, dum Iris ducis de Balmoral tertium demum locum cepit.

- Quidquid sit, curriculum vici – respiravit colonellus, oculos incredulos sibi palmis manuum terens. – Admitto tamen me ne minimum quidem huius rei capere. Nonne assentieris mecum, domine Holmes, te iam nimis longe secretum tuum occultum tenere?

- Haud dubie, domine colonelle. Mox, mihi crede, omnia nosces. Eamus nunc propius ad equum ipsum inspiciendum. Hic est ille – continuabat Holmes, nobis advenientibus ad saepimentum staterae, ubi possessoribus equorum amicisque eorum tantum manere licebat. – Satis erit, colonelle, ut spiritu vini caput pedemque laves et denuo habebis vetus tuum Fulmen Argenteum.

- Dii immortales!

- Inveneram eum apud falsarium quendam et ausus sum, mi ignosce, in curriculum mitti iubere talem, ut inventus erat.

- Miraculum fecisti, domine spectabilis! Equus optima valetudine esse videtur. Numquam, fateor, tam egregia forma adhuc curravit. Miliens miliensque rogo et obsecro, ut veniam mihi des de ingenio tuo dubitasse. Officium attulisti permagnum equum hunc mihi reddens. Certe afferres maius, si occisorem simul apprehenderes...

- Hoc quoque feci – dixit Holmes quiete.

Colonellus et ego inspeximus eum admiratione pleni: – Captasti eum? Ubi est iste?

- Hic.

- Hic? Ubi?

- Hic, in coetu ipso nostro.

Colonellus repente facie ruber factus est: – Confiteor me maxime tibi obligatum esse, domine Holmes – dixit – sed quod tu modo locutus es, debeo arbitrari aut iocum valde malum aut offensam!

Sherlock Holmes cachinnavit: – Ego non te, domine colonelle, reum suspicor, mihi crede! Occisor verus autem statim post te stat.

Praeterivit colonellum manumque apposuit splendenti collo equi sanguinis puri.

- Equus! – conclamavimus una colonellus et ego.

- Ita, equus. Sed, ut culpa eius sublevetur, addam et id eum salutem suam defendens hoc fecisse, at Iohannem Straker minime fuisse hominem fiducia tua dignum. Sed iam campana sonat et quia puto me in altero cursu aliqua pecuniola potiturum, sinite mihi, domini, cuncta postea explicare.

 

Londinium hoc vespere repetentes sedebamus in angulo commode instructi currus Pullmanensis. Coniecto iter tam breve quam mihi ita et colonello videri debuisse, cum auscultaremus sermonem amici nostri explicantis res minutas dramatis peracti in exercitativo stabulo Dartmoorensi illo fatali vespero diei Lunae necnon gesta ipsius Holmes, quibus ad solutionem casus adductus erat.

- Fateor – narrare coepit – omnes meas coniecturas, quas ephemeridibus perlectis feceram, falsas se praebuisse. Adessent ibi indicationes nonnullae veritatis, erant haec tamen opertae alluvie singulorum, quae alluvies pondus rei maxime occultavit. Profectus sum in Devonshire putans patratorem esse Fitzroy Simpsonem, licet pateret argumenta contra eum certe non esse sufficientia.

Demum in carpento, cum ad villulam exercitatoris modo adveniebamus, intellexi rem maximi hic momenti fuisse illam vervecinam cum liquamine carii. Meministis fortasse me valde distractum esse, cum in carpento paululum longius mansi, vobis cunctis iam relictis. Astupui tunc videns me praeterisse vestigium tam evidens.

- At ego ne nunc quidem intellegam pondus cibi illius – dixit colonellus.

- Cibus hic primus anulus erat in catena considerationum mearum. Opio pulvereo certe sapor adest, ne dicam iniucundus, sed clare sensibilis. Additum cuivis aliae escae consuetudinali opium sine dubio a pransore cognitum esset. Radix carii erat ergo hoc solum adiumentum, quod saporem opii abdere posset. Sub nullo cogitabili praetextu potuit Fitzroy Simpson, advena, sua sola voluntate adipisci, ut hoc vespere ad mensam familiae exercitatoris tale liquamen poneretur. Et tantum mirabilissima concursione rerum evenire potuerit eum cum opio in sinu vestis illuc pervenisse eo die, cum casu ius carii ad mensam ponebatur. Talia fieri non solent. Debebat ergo Simpson de fabula eliminari. At si non ille, tunc quis? Animum adverti in Strakerem uxoremque eius – solos duos homines, qui iussa dare potuerint vervecinam cum cario ad mensam apponendam. Patebat opium additum esse demum postea, cum cibus iuveni apportandus iam separatus erat, nam nemo alium, qui vervecinam istam comederant, se postea ullis iniucundis effectibus laborasse declaravit. Quis horum tamen potuerit ita escae appropinquare, ut famula eum non animadverteret?

Antequam ad hoc rogatum responderem, item maximi esse momenti inveni canem, quem scimus illa fatali nocte non latrasse – una enim conclusio recta infallibiliter in alteram ducit. Incursus Simpsonis monstravit canem in stabulo clausum fuisse, attamen quamvis aliquis illuc postea pervenerit eduxeritque abinde equum, canis ne ita quidem latrare curabat, ut expergiscerentur ambo adulescentuli sub tegulis dormientes. Visitator ergo nocturnus homo fuit bene cani notus.

Hoc tempore iam scivi, vel potius fere scivi, Iohannem Straker noctu pervenisse in stabulum eduxisseque abhinc Fulmen Argenteum. Quid hoc facto sibi adipisci voluerit? Certe nihil probi, nam aliter non debuisset iuvenem vigilem stabuli psychotropico sopire. Hic fateor me consilii inopem per aliquod temporis fuisse – nullo modo potui motivum Strakeri aptum invenire. Audivi iam antea de exercitatoribus, qui magnas divitias sibi comparavissent per intercessores pecuniam contra equum ipsorum ponentes, nam aliquo dolo turpi vincere iis impedissent. Interdum corrumpat talis exercitator equitarium, alibi firmioribus subtilioribusque adiumentis utatur. Quid horum haerebat in casu nostro? Sperabam examinationem contentorum sinuum vestium Strakerianarum auxilii hic fore.

Non erravi. Meministis certe hunc singularem cultrum in manu mortui inventum, cultrum, quem nemo sanus pro armis habere vellet. Ut explanavit nobis amicus meus Watson, erat hic culter unus eorum, quibus chirurgi utuntur in dissectionibus subtilissimis. Et illa ipsa nocte tali cultro opus erat ad chirurgiam re vera subtilissimam perficiendam. Tu enim, domine colonelle Ross, experientia equiriorum tam bene imbutus, certe scis satis esse tendones pedis equini paululum paululumque praesecare sub cute ipsa, nullo prorsus huius rei vestigio relicto, ut equus claudicare incipiat. Quae claudicatio sane effectus putari solet aut nimiae exercitationis, aut rheumatismi lenis equi, numquam tamen facinoris inhonesti hominis.

- Verbero nequam! – conclamavit colonellus. – Bestia sceleratissima!

- Hoc modo explicatur, cur voluerit Straker equum in paludes adducere. Animal tam fervidum certe e somno excitasset dormitores etiam gravissimos, ubi primum a cultro percussum erat. Necesse ergo erat primum equum foras educere.

- Caecus, caecus vero sum! – lamentabatur colonellus. – Nunc capio: ad facinus tale peragendum opus ei quoque candela necnon ligno sulphurato erat.

- Ultra dubium. Cum tamen contenta sinuum Strakeris examinassem, contigit mihi invenire non solum modum gerendi patratoris, sed etiam eius motiva. Cosmopolitanus, ut tu es, domine colonelle, certe scies homines non ambulare cum rationibus pecuniariis aliorum hominum sinibus vestis impositis; satis nobis sit rationum nostrum. Cito ex hoc invento coniectavi dominum Strakerem vitam duplicem egisse alteramque, ut ita dicam, familiam aluisse. Ex pondere rationis vestificae patebat hic de domina gustu luxurioso actum esse. Sis operariis tuis extraordinarie largus, domine colonelle, non poterit ullus eorum emere uxori suae vestem viginti guinearum! Rogavi, meministis, dominam Straker, hac re omnino inscientem, de illa veste et ex responso reperi eam numquam talem vestem habuisse. Notavi domicilium vestificae, sperans eam cognituram Strakerem, photographemate eius monstrato; tunc istum mythicum Darbyshire semel pro semper haberem amotum.

- Abhinc omnia clarissima mihi patebant. Straker eduxit equum in hunc locum depressiorem, unde lumen non videretur. Simpson fugiens videlicet focale amiserat, quod Straker sustulit, fortasse cogitans id aliquo usu fore, ut, verbi gratia, equum compedereret. Deinde stetit Straker post clunem equi ignem accendere conans, sed tunc Fulmen Argenteum, subita displosione lucis exterritus necnon instinctu mirabili ductus, quo animalia facinus omne nequam praesentiant, repente calcitravit solea ferrea percutiens Strakerianam frontem. Antea, quamquam pluebat, abiecerat a se Straker, ob munus complicatum perficiendum, iaccam, et nunc, cum in terram cadebat, culter femur ei dissecavit. Sonantne haec sane?

- Admirabile! – clamavit colonellus. – Admirabile! Quasi ipse rei testareris!

- Admitto me ultimum meum ictum sclopetasse aliquid caece. In mentem venit virum tam callidum, ut erat sine dubio Straker, non se tali complicato facinori dedisse, nisi primum rem bene exercuisset. Ubi id perficere potuerit? Cum de hac re meditabar, casu oves oculis notavi rogavique de iis stabularium, qui, me omnino inopinante, confirmavit coniecturam novissimam rectam esse.

- Explicasti id optime, domine Holmes!

- Londinium reductus visitavi vestificam, quae photographema Strakeris statim recognovit. Dixit eum eximium emptorem esse, nomine Darbyshire, adesse ei uxorem luxuriosam, vestibus pretiosis indulgentem. Haud dubito Strakerem ob istam ipsam mulierem in aere alieno obrutum auriculatenus fuisse, quod sua vice adduxit eum ad tale turpe consilium.

- Explanasti iam omnia, praeter unam rem – annotavit colonellus. – Ubi erat equus?

- Hm, ille fugit et... deinde curabatur ab uno vicinorum tui, quem, puto, nos potius venia incolumitateque donabimus. Nisi fallor, transivimus modo iunctionem Clapham, erimus ergo in statione Victoriae spatio decem minutarum, nisi prius. Si assentieris, domine colonelle, apud nos sigari delectari, libenter te certiorem faciam aliarum omnium rerum, quae tua intersint.

Haec fabula primum in commentariis "Strand Magazine" anno 1892-1893 edita est:


Fabulae jam editae:

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: