Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 25 mensis Aprilis 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Equitis Arturi Conan Doyle
HOLMESIACA
sive gesta memorabilia detectoris Sherlock Holmes

imaginibus originalibus Sidneii Paget ornata - In Latinum vertit Stanislaus Tekieli


Equitis Arturi Conan Doyle

Facies lutea

Depingendo his brevibus adumbrationibus gesta amici mei ingeniosissimi, quorum aut testis aut interdum quoque actor eram, libentius naturaliter de rebus bene quam male ei eventis narro. Quod non tantum facio, ut famam eius melius servem - nam ipso illo tempore, cum delapsus esset, virtutes mei amici maxime admirabiles se praebere solebantur - quantum ob hanc simpliciter causam, quod casus, in quibus ille cladem acceperat, nec ab aliis saepissime soluti in sempiternum inconclusi manent. Hic et illic evenit tamen, ut etiam, ubi ipse errasset, veritas postea in lucem prodiret. Notavi tales casus sex vel septem, quorum maximi momenti videtur "Ritus Musgravensis" necnon casus, quem nunc narrare conabor.

Sherlock Holmes non pertinebat ad homines, qui corpora exercerent solius exercendi causa. Re vera non multos vidi viros capaces maiorum laborum corporalium et certe erat ille unus primorum sui ponderis pugilum; exercere tamen corpus sine claro id agendi destinato putabat amicus meus innecessariam profusionem energiae, nec ipse corpus moveret, nisi alicui rei hoc modo adipiscendae intentus. Tunc autem nesciebat quod esset defatigatio aut languor. Rebus ita stantibus maxime notabile videtur ei bonam valetudinem optime servare contigisse. Observabat tamen diaetam strictissimam moresque eius fere Spartiaci erant. Praeter quod, occasione oblata, cocaino indulgere solebat, deerant ei omnino vitia, at eo ipso psychotropico utebatur tantum monotoniae repugnandae horum dierum, quando nulli novi casus evenirent nec de aliqua re memoratu digna ephemerides scriberent.

Uno tali die, vere appropinquanti, tantopere inertia iam contritus esset, ut assentiret mecum deambulare in hortos Hyde Park, ubi prima viridia germina subtiliter modo eruperant in ulmis necnon aculeatae cuspides castanearum iam iamque displodendae erant in pentadactylia eorum folia. Ambulabamus ita per duas horas, maxima huius temporis parte omnino silentes, ut saepe fit inter duos viros tam intime se invicem noscentes. Hora demum fere quinta revertimus in Baker Street.

- Ignosce, domine dixit famulus noster iuvenis, ianuam aperiens. Advenit huc modo vir quidam te quaerens.

Holmes intuitus est me oculis exprobrantibus: - Ita finiunt ambulationes istae tuae postmeridionales! dixit et ad famulum: - Exiit iam ille?

- Ita.

- Nonne introrsum eum invitasti?

- Invitavi. Aderat hic intus.

- Quam diu?

- Dimidiam horam. Erat ille homo vero inquietus, ambulabat huc et illuc, terram pede pulsans (ego ante ianuam stans bene omnia audivi). Tandem in mesaulum exiit, clamans: Venietne ille omnino an non? Talia erant eius verba, domine, et ego respondi: Mox veniet, exspectes modo paulisper! Ad quod ille: Foras potius exspectabo, nam fere suffocatus hic iam sum. Mox revertar dixit et licet, ut maneret, obsecrarem, retinere eum non valui.

- Bene, fecisti quae potuisti locutus est Holmes, cum cameram nostram intrabamus. Bilem vero tale movet, Watson. Admodum utilis mihi nunc sit casus quidam et de impatientia huius viri coniecto de re haud parvi momenti hic agi posse. Sed ehem! Haec non est vero tua pipa, mi Watson, quae in mensa iacet? Hanc certe ille reliquit. Pulcherrima vetus pipa bruceana, cum sugibulo longo e materia fabricato, quae apud mercatores sucinum nominatur. Hahae, scire velim, quot sint Londinii sugibula e germano sucino facta! Sunt, qui credunt verum sucinum esse, si musca ei adest, facta proinde est inde haud parva pars commercii, quae id tantum curet falso sucino falsas muscas includere. Ille mente vero perturbata esse debet, si tam magni a se aestimatam pipam casu hic reliquit.

- Quomodo scis eum tam magni eam aestimare? rogavi.

- Hm, pretium originale huius pipae putarem septem solidis sex denariis. Quam, ut videre hic potes, iam bis reficere curavit: hic tubam ligneam et hic sucinum. Certe cernis et tu ambas refectiones usu anulorum argenteorum perfectas esse, quos anulos maiore pretio esse puto quam pipam ipsam. Vir ille sine dubio magnopere fumibulum suum aestimat, si bis id refici mandat, potius quam eadem pecunia novum emat.

- Quid porro? rogavi, nam Holmes versabat pipam in manu, intuens eam hoc mirabili ipsius aspectu meditabundo.

Sustulit et leniter percussit pipam suo longo ac tenui digito indice, diceres magistrum discipulis os quoddam monstrare.

- Pipae sunt res vere delectabiles locutus est. Nihil naturam possessoris detegit melius, exceptis fortasse horologiis vinculisque calceamenti. Hoc tamen in casu signa non satis clara sunt, nec, puto, maximi momenti. Possessor est sine dubio vir robustus, scaeva, egregiae dentaturae, moribus liberalioribus, nec parsimoniae nimis studere coactus.

Amicus meus efundebat haec omnia quasi neglegenter, adverti tamen eum interdum furtim me breviter intueri, ut sciret scilicet, an attente verba eius sequerer.

- Putasne vero hominem opulentum pipam septem solidorum fumificaturum? rogavi.

- Nota mixturam Grosvenorianam, uncia octo denariis respondit Holmes, excutiens paululum tabaci in palmam manus sinistrae. At cum facile potes fumum fabulosum dimidio tali pretio sugere, agitur hic de homine parsimoniam non vero observanti.

- Et cetera indicia?

- Mos ei est accendere pipam de lampade aut ellychniis gasicis. Adverte eam una ex parte omnino adustam esse, quem effectum numquam sulphuratum dabit. Cur applicet quis pipae sulphuratum ita de latere? De lampade autem pipam non accendes, nisi tubam paululum adurens. At hoc in casu adustum est latus dextrum, inde puto eum scaevam esse. Applica tu tuam pipam ad lampadem videbis te instinctu flammam a laeva appropinquare, nam scaeva non es. Semel aut bis fortasse id facies e contrario, solito tamen more aliter. Porro, sugibulum est satis graviter circumrosum, ad qualem effectum opus sit viro robusto bonaque dentatura. Ni fallor, iam eum audio scalas ascendentem, mox ergo rem maioris quam haec pipa ponderis intuebimur.

Post parvum temporis momentum ianua aperta est et conclave intravit procerae staturae homo iuvenis, bene, licet naturaliter, vestitus: veste pulla, manu tenebat mollem petasum fuscum cum humili operculo demissaque margine. Dicerem eum triginta annos natum; re vera erat paululum senior.

- Date veniam, quaeso dixit aliquantum haesitanter. Debuissem pulsare. Re vera pulsaturus iam iamque eram, sed tantopere disturbata mente laboro, ut ultima in secunda oblitus sim; mihi ignoscatis! explanabat, manu frontem suam percurrens, quasi soporatus quis. Deinde assedit, si potius iecit se in sellam.

- Videris mihi, domine, per nonnullas ultimas noctes non dormisse locutus est Holmes, ut mos ei erat, simpliciter at simul ingeniose. Hoc plus irritat hominem quam labor, plus immo quam ludus. Potesne mihi dicere, quid pro te facturus sim?

- Veni ego, mi domine Holmes, consilium tuum quaerens. Nescio plus quid faciam et omnis vita mea in ruinas illabi mihi videtur...

- Visne officiis meis detectoriis uti?

- Non solum id. Velim audire opinionem tuam, ut hominis cautissimi, hominis cosmopolitani. Velim scire, quid mihi faciendum sit. Per deum spero te id mihi dicere posse!

Loquebatur brevibus interruptisque sententiis ut aliquis, qui summa vi voluntatis superare conatur aliqua ei innata impedimenta loquendi.

- Agitur de re tenuissima dixit. Ut bene scitis, domini, nemo libenter narrat alienis de rebus domesticis. Videtur id mihi maxime turpiter: loqui de moribus uxoris ad duos viros, quibus primum in vita mea occurro. Sit tamen horrendum, facere id debeo. In extremo margine praeruptorum sto et debeo vos de consilio, ut mihi detis, obsecrare!

- Carissime domine Grant Munro... coepit Holmes.

Visitator noster e sella se sursum eiecit: - Quid? conclamavit. Quomodo, hercle, tu nomen meum noscis?

- Si vis incognito manere respondit Holmes facie risus plena noli nomine tuo signare pannum insutum petasi, aut saltem noli petasi fundum vertere ad faciem collocutoris. Volo te certiorem facere nos, me scilicet et amicum meum, in hac camera auscultasse iam haud parvum numerum secretorum mirabilissimorum nobisque contigisse multis animis excruciatis auxiliari in quietem repetendo; credo id quoque in tuo casu nobis contacturum. Possumne ergo nunc te rogare, ut sine ulla retardatione tempus enim hic magni esse poterit momenti nobis narres facta casus tui?

Hospes noster denuo manu frontem percucurrit, quasi appropinquaret laborem quendam molestissimum. De omni eius gestu omnique verbo patebat eum esse modestum, introversum hominem cum haustu dignitati addito ingenio sui, qui potius vulnera sua occulta teneret, quam ea ostentare vellet.

Tandem in pugnum compressa manu dominus Munro aerem verberavit, continentiam quasi omnem a se hoc gestu abiecisse monstrans, deinc narrare coepit:

- Facta sunt talia, domine Holmes. Uxoratus sum iam a tribus annis. Omni hoc tempore valde nos ambo, ego uxorque mea, invicem amabamus vitamque tam felicem agebamus, quam rarissime coniugibus contingere solet. Numquam a se differebamus neque mente, nec verbis, nec actis. Nunc tamen, a praeterito scilicet die Lunae, saeptum quoddam mirissimum ortum est inter nos et ego inopinate reperi animae eius adesse aliquid, de quo tam parum sciam, sicut ageretur hic de muliere quadam omnino mihi ignota, quam casu in via preaterivi! Ita statim nos sibi invicem alienatos invenimus et scire ego valde velim, cur ita factum sit.

De una re tamen te certiorem asserere volo, domine Holmes: Effie me amat. In hac re sine dubio non erro. Amat me ex imo corde, ex tota sui anima, nec umquam magis me amavit. Hoc ego scio, hoc sentio tam profunde, ne tempus quidem vestrum hic perdere volo, ut id argumentis monstrem. Amatus quisque sine dubio scit se a muliere amari...

Sed nunc adest hoc secretum mirum inter nos, quod, nisi explicetur, nobis non sinet eosdem denuo fieri, qui adhuc felices eramus.

- Date mihi, quaeso, facta, domine Munro iteravit Holmes aliquantulum impatienter.

- Dicam vobis de vita meae Effie omnia, quae scio. Vidua iam erat, cum eam noveram, licet satis adhuc iuvenis, vicesimum scilicet sextum annum agens. Nominabatur tunc domina Hebron. Ut puella iuvenis migraverat in Americam, habitaverat Atlantae, ubi nupta est supradicto Hebroni, causarum actori satis quaestuoso. Habuerant puellulam, sed tunc erupit in America pestilentia febris flavae, quo et puella eius et maritus ambo mortui sunt. Litteras testes mortis domini Hebron etiam ego vidi. Tali calamitate percussa non volebat iam plus in America manere, revertit ergo in Angliam, ubi habitationem invenit apud amitae suae in oppido Pinner comitatus Middlesex. Addi hic fortasse opus sit maritum ei reliquisse haud parvam fortunam, pecunia capitali circa quattuor milia librarum ita bene a marito conlocata, ut ei nunc in medio septem centesimas annuatim afferat. Cum eam cognoveram, habitabat in Pinner demum a sex mensibus; mutuo amore ambo cito capti, matrimonio nos iungi post nonnullas septimanas decrevimus.

Est mihi munus mercatoris lupuli, cum lucru annuali septingentarum vel etiam octingentarum librarum, ita ambo sibi satis opulenti videbamur, ut octoginta libris per annum aliquam pulchram villam in vico Norbury nobis conduceremus. Adest ibi iam rus plenum, sit id tam prope ad urbem. Paululum ultra nos habuimus tabernam deversoriam binarum aedium, dum adversus stabat una villa solitaria; aliter domus ibi nullae, nisi demum in dimidia via ad stationem ferroviariam.

Mercatus lupuli cogit me per nonnulla tempora cotidie urbem petere, aestate praeterita tamen minus solito laboris mihi aderat, tunc proinde nos sentiebamus cum uxore felicissimam omnium gentium vitam agere. Iterabo, inter nos umquam ne singulam quidem umbram inquietudinis apparuisse, antequam ista res damnata evenit.

Etiam huius rei, puto, vos certiores facere debeo, antequam pergem: mihi nubens decrevit uxor totam suam rem familiarem in nomen meum transferendam, magna ex parte contra meam voluntatem, nam periculum gravissime tunc oriri posset, si mercatus mihi prospere procedere desivisset. Nihilominus instabat mulier et pecuniam eius totam in nomen meum transtulimus. Sed ante sex septimanas appropinquavit me dicens:

- Iohannule, cum pecunia mea potitus es, dixisti mihi semper te rogare licebit, ut dares aliquid, si id mihi necesse videretur...

- Certe respondi. - Est haec pecunia tua.

- Nunc scis... perrexit. - Velim centum libras de hac summa detrahi.

Paululum me hac inopinata rogatione percussum sensisse fateor, nam primum cogitaveram eam velle sibi aliquas vestes aut quoddam simile comparari mandare.

- Sed cui rei, pro deum, vis tantum? - rogavi.

- Scis... - respondit illa voce sua lasciva. - Tune ipse id mihi promisisti te meum argentarium fore? At argentarii numquam clientes suos nimis rogare solent.

- Si tu id seriose vis, sit ita - dixi.

- Ita, serio id peto.

- Nonne vero dices mihi, cui rei tibi tanti necesse sit?

- Uno die fortasse, Iohannule. Non nunc tamen.

Ita ergo me in hac re acquiescere debui, sit id primus casus, cum inter nos secretum appareret. Assignationem scripsi eamque uxori dedi et de tota re cogitare desivi. Fortasse casum hunc nullo modo immixtum esse rebus, quae postea evenerunt, volui tamen vobis mentionem eius facere.

Ut modo dixi, haud procul a domo nostra stat altera villula. Inter ambas ager tantum haud magnum iacet, sed si domo nostra proficiscens velis hanc villulam petere, debeas primum via publica pergere, deinde semitam inter agros sequi. Statim post hanc villulam nascitur ibi perpulchra silvula pinea, quo libentissime ambulare solebam, nam inter arbores anima mea semper optime se habet. Villula erat vacua iam ab octo mensibus, quod detrimenti certe erat, nam est haec perpulchra domus duorum tabulatorum cum vetustissimo tectulo super ostium, omnino caprifolio obsito. Multoties ibi constabam, semper iucundissimam hanc domum admirans.

Ultimo die Lunae denuo illuc ambulare decrevi. In semita iam fui, cum praeteribat me de villula proficiscens vacuus currus supellectiliarius, at ante domus ostium animadverti erectam struem tapetis aliamque variam supellectilem per caespitem disiectam. Patebat villulam modo fuisse conducendo alicui datam. Circumivi aedes stitique in loco solito et, ut mos saepe est homini otio fruenti, intuebar per parvum temporis momentum villulam supellectilemque ante eam iacentem, nam discere volui, quales gentium vicinos nobis dei daturi essent. Ita domum inspiciens subito meipsum inspici reperi ab aliqua facie in fenestra superiore aperienti.

Nescio, quid tam singulare adesset huic faciei, sed sine dubio conspiciens eam clare sensi horrorem quendam me percutientem. Stabam nimis iam procul, ut lineamenta faciei bene recognoscerem, aderat tamen ei sine dubio quid innaturalitatis, immo inhumanitatis. Valde hac re perturbatus, decrevi me propius ad villulam iturum, ut ex propinquo, quid esset, discerem. Primo tamen passu vix emensus, adverti faciem evanescere - repente, quasi aliqua vi detracta sit introrsus. Stabam ibi porro per quinque saltem minutas, phaenomenon modo visum mente analyzare conans. Nec dicere potuerim, utrum viri an mulieris faciem hanc fuisse. Maxime tamen memoria adhuc teneo colorem eius: lividum, immo cadaverose luteum, torpente aliquo atque immobili ei addito sensu, quo videbatur facies esse quasi naturae repugnans. Terrorem tamen superans in ostium domus me verti, ad ianuam mox pulsans. Aperuit procera macerosaque mulier vultu aspero ac repulsivo.

- Quid tibi vis? - rogavit accentu boreali.

- Vicinus vestrorum sum, ex adversum dixi, directionem domus meae nutu capitis monstrans. - Reperi vos modo immigrasse, veni ergo rogatum, utrum auxilii fortasse esse possim...

- Si auxilio tui opus nobis erit, tibi id certe nuntiemus - respondit illa rusticissime, ianuam cum strepitu ante nasum mihi claudens. Haec nequam repulsio bilem mihi tantopere movit, ut statim a ianua revertens in iter retrorsus me dedi. Per totum vesperem, licet conarer de aliis rebus cogitare, mente revertebar ad illud monstruosum phaenomenon in fenestra necnon ad feram mulierem in ostio. Decrevi me nihil de toto hoc eventu uxori nuntiaturum, scivi enim eam hominem aliquantum nervosum esse. Cum in lectulo iam fuimus, dixi ei tantum aliquos novos homines in villulam migrasse, nihil tamen respondit.

Ex solito dormio ut ursus media in hieme. Familiares mei sponsiones fere intraturi erant, utrum aliqua res adesset in mundo, qua expergi possem. Hac tamen nocte, eventibus mirificis praeteriti diei verisimiliter perturbatus, dormiebam insolite mollius. Ita semisopitus, repente prehensi aliquid in thalamo agi gradatim intellexi uxorem meam vestem, palium mitramque induere, quasi foras exitura. Iam iamque labra aperturus eram, ut aliquid dicerem domique eam continerem, cum statim oculis nondum penitus apertis conspexi faciem eius, luce candelae illuminatam. Quam videns obstupui ita, ne verbum singulum e faucibus edere possem. Vultus enim uxori meae fuit ut numquam antea: mortifere pallidus, genis iam crescentibus iamque cadentibus propter citissimam respirationem. Palium cum fibula nectebat, intuita est me furtim, ne casu expergiscerer; putans tamen me profunde dormire, tacite thalamo elapsa est et mox postea audivi acrem crepitum, quem sonum tantum cardines ostii domus emittere possent. Consedi et digitis clatra tabulae lecti firmiter prehensi, ut certus fierem me non plus somniare. Deinde ab imo pulvinaris horologium eduxi. Erat hora tertia. Quid, pro deum fidem, potuerit uxor mea ruri quaerere hora tertia noctis?

Sedebam ita spatio circiter viginti minutarum, de novissimo eventu iterum iterumque mecum meditans conansque aliquem rationi acceptabilem solutionem rei invenire. Omnis tamen nova coniectura incredibilius tantum priore videbatur. Cum ita mentem mihi torquebam, denuo crepitum cardines ostii ediderunt, deinc ianua caute clausa est. De passibus inveni uxorem id meam esse.

- Ubi gentium fuisti, Effie? rogavi, cum thalamum intraverat.

Palpitavit illa conclamavitque voce depressa et clamor hic ac palpitatio immo plus sollicitari me coegerunt omnibus cunctis, nam aderat iis quoddam peccabile. Uxor mea erat semper mulier animae sincerae et apertae, percussus proinde vero fui videns eam summis pedum digitis irrepere in cubiculum sui at horrore conclamare gesticulareque, cum maritus eam allocutus esset.

- Tu vigilas, Iohannule? dixit, nervose corridens. - Quomodo id fit? Putabam nihil in mundo te excitaturum...

- Ubi gentium fuisti? - iteravi aliquid durius.

- Nimirum te exterritum fuisse - dixit. Animadverti digitos eius tremere cum palium deiungere conabatur. - Tale enim numquam antea mihi accidit. In lectulo iacens subito sensi me suffocari, decrevi igitur in aerem recentem exire. Animo sine dubio linquerer, nisi tunc exirem. Stabam per nonnullas minutas ante ostium et nunc iam satis bene me habeo.

Per totum tempus historiolam hanc mihi narrandi ne semel quidem mihi recte in oculos intuita est, insuper vox eius omnino aliter solita sonabat. Plane haec omnia, quae dicebat, falsa erant. Nihil ad ea respondens corde dolore pleno in lectulo me reiciens faciem ad parietem verti. Omnis generis coniecturarum suspicionumque mordacissimarum turba hac nocte mentem meam percursitabat. Quid occultat a me uxor? Ubi fuerit tempore huius mirae excursionis? Videbar mihi quietem numquam repetiturum, nisi responsa ad has rogationes scirem, fastidio tamen mihi esset illam interrogare, cum semel iam mentita esset. Cunctam partem noctis cubabam in faciem mox, deinde supinum, pervarias theorias excogitans, unam incredibiliorem altera.

Debui hoc die Londinium ire, sed tantopere perturbatus fui, ne omnino possem animum intendere rebus ad mercaturam pertinentibus. Uxor mea videbatur simili sollicitudine laborare necnon de eius fugientibus interrogatoriisque oculis, quibus me hic et illic furtim intuita erat, coniectavi eam scire me fidem non dedisse historiolae eius, qua re valde commota nesciebat sane, quid ei faciendum esset. Ad ientaculum tribus vix aut quattuor verbis inter nos invicem locuti sumus, postea statim ego me in ambulationem dedi, ut recenti aura matutina adiutus eventum nocturnum denuo clara mente examinarem.

Perveni usque ad Palatium Crystallinum, circa horam in vicinitate eius vagabar, deinc Norbury repetere coepi. Casu denuo circum illam villulam ambulabam denuoque in loco hoc per temporis momentum constiti, ut fenestram rursum inspicerem, unde praeterito die facies illa mirifica me circumspectaverat. Tunc, cum ibi stabam, repente ianua domus aperta est exivitque ex ea horrorem meum sibi, domini, depingite uxor mea!

Videns eam villula hac proficiscentem totus terrore percussus sum, sed pavor meus flocci esse videbatur terrori uxoris comparatus, cum modo oculi nostri in se invicem inciderant. Per momentum regredi etiam in villulam velle videbatur, sed statim post intellexit id utilitati ei nulli fore, ad me ergo accessit facie pallidissima confusisque oculis, labra in risum frustra cogere conans.

- O, Iohannule! - dixit. - Profecta sum huc, ut reperirem, ne usui alicui esse possem nostris vicinis novis. Cur ita me intueris, Iohannule? Num mihi irasceris?

- Nunc ergo scio, quo exieris hac nocte - locutus sum.

- Quid tu dicis?

- Hic fuisti. Scio id pro certo. Qui sunt homines isti, quos visitare non times hora tertia noctis?

- Quid dicis, vero? Numquam antea hic fui!

- Quomodo tu mente sana mihi narrare potes res penitus falsae? - clamavi. - Vox tua ipsa haesitat, cum talia dicas. Et cur, quaeso? Tenebam ego umquam secreta aliqua a te occulta? Ibo statim in hanc villulam, ut rem ad fundum scrutabor!

- Non, Iohannule, non! Obsecro id non facias, per deum immortalem! gemuit ineffrenata commotione correpta. Cum autem ad ianuam me vertebam, apprehendit manicam iaccae meae convulsive retrahere me conans.

- Noli id facere, Iohannule! vociferata est. - Iuro me tibi olim omnia explicaturam. Si tamen villulam intraveris, in maximam calamitatem nos ambos adduces.

Cum nihilominus ea me liberavi conabar, immiscuit se humeris meis, insaniter rogans:

- Crede mihi, Iohannule! Crede mihi hac ultima vice! Numquam te huius paenitebit. Scis bene me numquam a te aliquid occultarem, nisi de tua bonitate agatur. Hic aleae tota vita nostra subicitur! Si ieris nunc una mecum domum, omnia bene evenerunt, si autem vi potius aditum in villulam sibi extorseris de nobis finis!

Locuta est tam persuasibiliter tantaque cum desperatione, ut ante ostium obstupefactus sisterem, nesciens, quid facerem.

- Bene - dixi tandem - fidem tibi dabo, condicione tamen hac: nos finem ponemus toti huic aenigmati. Secretum tuum tibi servare potes, sed adiurare mihi debes te numquam plus noctu domum nostram relicturam nec aliquid plus novi a me occultum tenebis. Obliviscar rerum praeteritarum, si mihi promiseris talia numquam iteratum iri.

- Scivi, bene scivi te mihi crediturum, Iohannule! conclamavit respiravitque profunde. Faciam omnia, ut iusseris. Eamus, eamus, quaeso, redeamus domum! dicebat, adhuc manicam meam manu sua apprehendo, a villula me detrahere conans. Domum nostram iam petens, caput semel reverti et, edepol, denuo conspexi istam luteam, torpentem faciem de fenestra superiore prospicientem! Quid communitatis uxori meae cum hoc monstro? Quid commune ei cum muliere ista rudi, quacum locutus sum heri? Erat id aenigma mirabile et bene scivi me quietem numquam recuperaturum, nisi id solvendo.

Per duos sequentes dies domi mansi. Uxor mea hoc tempore videbatur honeste pacta nostra tenere, nam quoad scio ne pedem singulum domo tunc etulit. Tertio tamen die me certiorem feci eam ne ius iurandum quidem liberare posse ab ista secreta vi, qua adducebatur a marito suo suisque officiis.

Profectus eram hoc die Londinium, sed reverti tramine, quod hora 2:40 postmeridiana in Norbury advenit, loco traminis, quo reverti solebam, horae scilicet 3:36. Cum primum domum intraveram, in atrium procucurrit famula, facie valde conturbata.

- Ubi est domina? rogavi.

- Ambulat, puto, alicubi... respondit haesitanter.

Statim suspicari rem pessimam coepi. Incucurri in tabulationem superiorem, ut me certiorem facerem uxorem re vera domui deesse. Casu unde per fenestram prospiciens conspexi famulam, quacum modo locutus eram, recte per agrum currentem in villulam adversam. Tunc iam patebatur mihi clare, quae hoc die hic acta sint: uxor mea in villulam profecta est rogans famulam, ut sibi statim nuntiaret, si ego casu maturius domum revertissem. Ira maxime quassatus currens per scalas descendi et passus meos in villulam direxi, decernens finem huic casui ponere semel pro semper. In via praetercurri uxorem famulamque, ambabus nunc de villula currentibus celeriterque domum repetere conantibus; minime tamen sistere volui, ut voce quidem singula eas alloquerer. In villula haeret aenigma, umbra ista vitam meam occultans! consilium cepi me id aenigma statim denudaturum, qualicumque ratione adhibita. In villulam adductus ne pulsare quidem ad ianuam curavi ansa manu detorta in exedram irrupi.

In tabulato inferiore ubique quies regnare videbatur. In culina, super camino, tacite sibilabat cantharus thearius, dum in corbe iuxta posito convoluta dormiebat magna felis nigra, numquam tamen vestigium invenire posses mulieris hic habitantis, quacum ante paucos dies locutus eram, neque vestigium monstri. Conclave interius quoque vacuum manebat. Deinde scalas ascendi, item frustra: duo ibi alia conclavia deserta. Nemo aderat toti domui. Supellex necnon picturae in parietibus positae ostendebant gustum vulgarissimum, excepto conclavi hoc superiore, cuius in fenestra ista horrenda facies lutea apparuerat. Hoc conclave instructum erat luxuriose suspicatioque mea rerum malarum nova arsit saeviente atque acerba flamma, cum invenissem ibi in toro camini positum esse magnum photographema uxoris meae, quod me rogante facere mandaverat ante tres menses.

Mansi in villula satis longe, ut me certiorem facerem aedes re vera vacuas esse. Deinde exii, onus tamen tam grave in pectore portans sicut numquam antea in tota vita mea. Cum domum reverteram, coniunx mea in aulam prodivit, nimis tamen laesus iratusque me sensi, ut cum ea loquerer. Praeterivi eam ad cameram tractatoriam meam me dirigens, illa tamen secuta me est illuc citius, quam ianuam clauderem.

- Paenitet me fidei violatae, Iohannule dixit. Si tamen omnia circumstantia scires, sine dubio id mihi ignosceres.

- Dic mihi igitur circumstantia omnia flagitavi.

- Hoc facere non possum.

- Antequam mihi dices, qui sint isti huius villulae habitatores cuique photographema tui dederis, nulla fides inter nos manere potest dixi et eam a me protrudens, domo profectus sum.

Haec omnia heri evenerant, abhinc eam non vidi nec aliquid plus de casu hoc miro inveni. Umbra inter nos orta est, qua ego tam percussus sum, ne plus scirem, quo me verterem. Hodie mane tamen in mentem venit te certe esse hominem, qui mihi, quod facerem, suaderet et statim me in viam ad te dedi. Me omnem proinde manibus tuis nunc commendo. Si quod punctum narrationis meae non satis clare tibi visum est, roga, sodes. Primum tamen dic mihi, quaeso, quid mihi sit faciendum, nam tali calamitate pati longius nequibo.

Maxime attenti Holmes et ego auscultavimus narrationem huius insoliti casus, quem narrabat visitator noster verba sua interrumpens, extraordinarie sine ullo dubio concitatus. Sermone finito, amicus meus tacite per momentum temporis sedere pergebat, mento palma manus nixo, immersus in meditationibus.

- Dic mihi locutus est tandem an possis iure iurando affirmare faciem hanc, quam in fenestra vidisti, vultum humanum fuisse?

- Bis, cum eam vidi, stabam nimis procul, non possum ergo pro certo eam humanam fuisse testificari.

- Attamen plane patet eam maxime te terruisse, nonne ita?

- Videbatur illa mihi aliquo innaturali colore necnon lineamentis quasi torpentibus esse. Cum appropinquare conabar, evanuit rapidissime.

- Ante quod tempus uxor tua poposcit ex te has centum libras?

- Ante fere duos menses.

- Vidistine umquam photographema eius primi mariti?

- Non. Brevi post eius mortem incendium magnum Atlantae ortum sit, tunc documenta ad illum pertinentia omnia deleta sint in igne.

- Habuit uxor tamen litteras mortis testes; dixisti te eas vidisse...?

- Ita. Post incendium mandaverit a magistratibus duplicatum.

- Occurristine umquam in aliquem, qui eam in America viventem noverat?

- Non.

- Dixitne tibi uxor umquam se velle denuo Americam visitare?

- Non.

- Fortasse accipit illinc epistulas quasdam?

- Quoad scio, non.

- Gratias, domine. Nunc libenter hunc totum casum paulisper contempler... Si villula re vera iam deserta est, in difficultates incurremus. Si autem quod probabilius putarem habitatores eius, qui heri tuo adventu nuntiato inde effugerant, iam illuc remigraverunt, casus hic facillimus erit solvendo. Suadeo igitur haec: reducas te in Norbury attenteque denuo inspicias villulae fenestras. Si domum inhabitatam inveneris, noli ipse introrsum irrumpere, sed statim meo amico mihique telegramma des. Ubi primum ad nos pervenerit, spatio unius horae apud te erimus et tunc citissime aenigma hoc una solvemus.

- Quid, si adhuc vacua manet?

- Tunc ad te veniam cras mane, ut de tota re denuo colloquamur. Vale ergo et cura imprimis, ne te nimis excrucies, antequam causam tali excruciatione dignam pro certo inveneris.

- Hic, timeo, mi Watson, de re satis foeda agitur dixit amicus meus ab ostio rediens, quo comitatus erat dominum Grantem Munro. Quid tu censes?

- Hm, pulcherrima certe haec res non est respondi.

- Ita. Pecunia hic est concutienda, nisi terribile fallor.

- Quis tamen concussor?

- Certe monstrum, quod hoc luxuriose instructum conclave inhabitat, ubi in toro camini photographema dominae Munro tenet. Haec livida facies in fenestra, mi Watson, re vera fascinare me coepit nec ullo modo patiar hunc casum mihi abripi.

- Habesne iam aliquam coniecturam?

- Ita, sit illa licet ad tempus tantum facta. Valde tamen mirabor, si non recta esse prodierit. In villula habitat primus huius mulieris maritus.

- Cur ita sentis?

- Quo alio modo explicari potest hic eius mulieris timor horribilis, ne alter maritus villulam intret? Puto facta plus minusve ita se habere: Mulier haec nupta erat in America. Maritus eius aliquibus vitiis fastidiosis laborare coepit, quodam exempli gratia morbo corpus deformitanti, invaliditatem necnon fortasse imbecillitatem invocanti. Uxor ab eo deinde fugit, revertit in Angliam, nomen suum mutavit coepitque vitam novam ita saltem sperabat. Est iam a tribus annis uxor mariti novi nec putat sibi plus periculi ullius minari nomine alio sibi assumpto litterisque mortis testibus novo marito monstratis cum repente novum domicilium eius invenire contingit marito priori aut fortasse alicui mulieri audaci, quae nunc hunc invalidum curat. Hi ambo mittunt uxori novae epistulam, minantes se rem totam marito exprompturos. Illa poscit proinde centum libras, credens se hac pecunia redimi posse. Concussores adveniunt nihilominus et cum maritus mentionem facit novos vicinos advenisse, scit uxor hos vexatores ipsius esse. Exspectat donec obdormiat maritus, tunc currit in villulam, persuadere eos sperans, ut ipsam, pecunia soluta, in quiete relinquant. Re nondum finita, it illuc denuo postero meridie, cum a marito casu est ibi prehensa. Iurat ei se plus illuc non ituram, nihilominus duobus diebus elapsis spes vexationem sui solvendi adducit eam rursus in villulam. Nunc, vexatoribus id verisimiliter poscentibus, portat secum quoque photographema ipsius. Dum omnes tres colloquuntur, accurrit famula nuntians maritum domum reductum esse. Sciens eum statim in villulam adventurum, uxor agit vexatores ad ostium posticum, deinde in silvulam pineam, quae iuxta domum nascitur. Hoc modo maritus invenit villulam desertam, valde tamen mirer, si adhuc vacua sit. Quid de theoria hac censes?

- Coniectura est tantum...

- Ita, sed saltem omnia nobis nota facta ordine concludit. Si nova apparuerint ei contradicentia, debebimus aliam coniecturam invenire. Nunc tamen nihil plus facere possumus antequam nuntii allati nobis erunt ab amico nostro Norburiensi.

Non erat tamen opus nimis longe exspectare - telegramma venit thea nostra nondum ad finem sumpta. "Villa legebatur - adhuc habitata. Faciem denuo vidi. Exspectabo tramen hora septima. Ipse nil faciam."

Et re vera exspectabat nos in crepidine, cum e tramine descendebamus. In luce lampadum stationis clare videbamus vultum eius pallidissimum, pervalde commotum.

- Adhuc ibi adsunt, domine Holmes dixit, manicam mei amici manu capiens. Huc ambulans lucem in villula vidi. Dissecemus, quaeso, hoc aenigma nunc, semel pro semper!

- Quid consilii habes? rogavit Holmes, cum gradiebamur obscura via arboribus utrimque circumclusa.

- Volo vi illuc irrumpere, ut sciam, qui habitatores sint. Vos testes huius rei esse velim.

- Esne vero id facere resolutus? Nam uxor te commonuit vobis ambobus melius fore aenigmate insoluto relicto...

- Scio. Resolutus tamen sum.

- Hm, recte, credo, agis. Qualiscumque veritas melius est dubitationibus istis incertis. Eamus ergo illuc statim! Lege publica nulla talis rei perficiendi nobis licentia datur, credo nihilominus id operae pretium fore.

Caelum obscurum iam erat et stillare coepit, cum de via principali declinavimus in semitam angustam, valde curruum rotis contritam, utrimque saepe silvestri obtrusam. Grant Munro impatienter festinabat nosque claudicando in tenebris eum sequebamur citissime ut potuimus.

- Haec lux est domus mea murmuravit, lumen nobis monstrans parum inter arbores visibile. At illa villulae est, quo tendimus.

His verbis dictis, ducebat nobis flexu semitae, unde haud procul conspeximus aedes. Zonula lucis flavae terram ante ostium attingens testabatur ianuam non funditus clausam fuisse; clare radiabat quoque lumen e fenestra tabulati missum. Ultra velum fenestrae movebat quaedam obscura umbra.

- Ibi est! clamavit Grant Munro. Monstrum istud! Ipsi videtis aliquem ibi adesse. Eamus cito introrsum!

Ad ianuam ipsam iam fere eramus, cum e domo subito orta est mulier quaedam, sistens in aureo orbe lucis a lampade, quam manu tenebat, emissae. Facies eius tenebris occulta manebat, dum corpus parum conspici potuit praeter manus suppliciter extensas.

- Mi deus, noli, Iohannule! clamitabat. Praesentiebam te huc hac nocte venturum. Noli tamen domum intrare, dulcissime! Crede mihi etiam hac ultima vice et numquam te huius paenitebit!

- Credebam tibi iam nimis longe, Effie! vociferatus est Grant Munro graviter. Sine mihi intrare! Amici mei et ego decrevimus hanc rem solvere semel nunc pro semper.

Protrudit a se uxorem, late fores aperuit, cum repente illinc iecit se in eum anicula quaedam introitum invasori prohibere conans. Protrudit etiam hanc et insequenti temporis momento iam omnes scalas ascendebamus. Grant Munro irrupit in locum illuminatum, nobis pedes eius sequentibus.

Erat haec camera amoena ac perpulchre instructa. Duae candelae ardebant in mensa, alterae duae in toro camini. In angulo, ad mensam procumbens, sedebat homunculus quidam, videlicet puellula. Cum intrabamus, sedebat facie a nobis deflecta, conspicere potuimus tantum eam veste rubra vestitam esse, longis digitabulis albis manibus indutis. Modo tamen nos intuita esset, horrore perterritus ego conclamavi. Facies enim eius erat tota livida, lineamentis expressione ulla humana privatis. Sine mora tamen aenigma explicatum est: ecce Holmes subridens manu apprehendit aurem puellulae, de facie cuius tunc persona lapsa est et oculis nostrum apparuit parvula puella Nigra, facie carbone atriore, in qua splendebant oculi necnon denticula alba, quae in risum puella constrinxit, nobis obstupentibus. Quo risu etiam ego mox victus, magna voce cachinnavi, dum Grant Munro stabat sicut attonitus, manu fauces sui comprimens.

- Di boni! clamavit. Quid gentium hic fit?

- Mox tibi explanabo respondit uxor cameram intrans, voce audacis dignitatis subito plena. Cogisti tandem me id explicare, contra voluntatem meam. Nunc igitur ambo id pati debebimus. Maritus meus primus in America mortuus est. Puella tamen vivit.

- Filia tua?!

Produxit uxor magnum clipeum argenteum, quem in pectore tenebat.

En tibi, numquam eum apertum vidisti - dixit.

- Numquam eum apertibilem putabam...

Plumulam pressit operculum clipei aperiens. Intus simulacrum viri alicuius conspiciebatur, viri admodum pulchri atque intellegentis. Qui vir sine dubio originis Africanae erat.

- Iohannes Hebron Atlantensis explanabat uxor. Erat ille humanissimus homo in toto orbe terrarum. Phylen meam reliqui, ut ei nubere possem nec umquam, donec vivebat, huius acti me poenitebat. Voluit fatum, ut a mariti potius quam mea gente sola nostra puellula plus acciperet; quod saepe quidem evenit - parvula Lucia ergo etiam patre suo multo atrior est. Nigra tamen aut alba, mea suavissima puellula est et semper erit, deliciolae matris.

Tunc puella ad matrem accucurrit faciemque abscondit in plicis gunnae eius.

- Reliqui eam in America propter hanc solam causam continuabat domina Munro quod debili valetudine erat, mutatio ergo caeli detrimenti ei esse posset. Commissi eam in fidem nostrae veteris famulae Scoticae, sed numquam, vigilante me aut dormiente, in mentem venit puellam meam dimittere. Cum tamen casu ad te, Iohannule, obveneram amoreque tui statim rapta, timui tibi de illa nuntiare. Debui eligere inter te et eam et in infirmitate mea a parvula puellula me averti. Tribus annis rem a te occultam tenebam, nuntios hoc toto tempore a nutrice accipiens sciensque puellulam bene se habere. Denique tamen desiderio eam denuo videndi obsistere plus non potui; repugnare id conabar, sed frustra. Quamquam sciebam inceptum tale periculosissimum fore, decrevi apportandam puellam in Angliam, sit id tantum per nonnullas hebdomades. Misi nutrici centum libras dixique de villula ad conducendum apta, ita ut posset hic in conspectum venire sicut vicina nostra, me patronam rei nemine suspicanti. Rationes providentiae tam penitus peregi, ut iuberem puellam tempore diei domi tantum teneri occulta facie manibusque, ne tu aut quis alius vicinus rumores disseminarent hic puellam nigram habitare. Melius fortasse fecissem, si non tam cauta fuissem, eram tamen tota timore horrendo rapta, ne tibi umquam veritas nota fieret.

Tu me primus certiorem fecisti in villulam habitatores migrasse. Volui usque ad mane exspectare, sed commota nuntio novissimo obdormire omnino non potui, elapsa tandem sum foras, sciens te difficillime expergiscendum. Tu autem me exeuntem conspexisti et id initium erat omnium difficultatum. Postero die metuens exspectavi te de aenigmate meo quaesiturum, tu tamen, humanitate tam plenus, rem a se amotam reliquisti. Tribus dies postea puella cum nutrice effugerunt per ianuam posticam in ultimo re vera temporis momento; tu enim iam introrsus per ostium irrueras. Nunc ergo, hodie vespero, scis omnia, responde mihi igitur, quid nunc sit nobiscum, quid sit cum puella mea mecumque?

His dictis uxor manus suas iunxit responsum mariti exspectando. Et responsum Grantis Munro ne citius quam post duas plenas minutas silentii advenit, responsum tamen tale, ut id e memoria revocare usque ad diem hodiernum semper mihi lubeat. Sustulit ecce puellulam, basiavit et una manu semper eam tenens alteram ad uxorem extendit passusque amborum ad ostium direxit, dicens:

- De his omnibus commodius domi erit nobis loquendum. Sim homo forsan non optimus, Effie, sum tamen, spero, melius, quam me esse putasti.

Holmes et ego sequebamur eos in semitam inter agros ducentem se vertentes, modo tamen villulam reliquimus, amicus meus manicam meam apprehendit. Puto nos Londinii utiliores nunc fore quam hic in Norbury dixit et usque ad reditum in Baker Street nullo verbo de casu hoc mentionem fecit. Domi autem, cum candela accensa armatus iam in cubiculum abiturus erat, faciem ad me vertit, alloquens:

- Si umquam, mi Watson, videbitur tibi me nimis ingenium meum aestimare aut non satis operae dare alicui casui, quam dari debeat, insusurres mihi, quaeso, in auriculam unum tantum verbum: Norbury! Pergratus tibi ero.

Haec fabula primum in commentariis "Strand Magazine" anno 1892-1893 edita est:


Fabulae jam editae:

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: