Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 26 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

„Slava Rossii“, id est „ gloria tibi, Russia“ : his fere verbis Gerardus Depardieu, illustrissimus histrio Francogallus, Vladimiro Putin praesidi Russiae gratias abunde maximas egit pro civitate Russa accepta. Se admirari Russiam, populum Russum, eius res gestas, eius scriptores. Russiam esse magnam democratiam, ubi homines bene viverent, aliter ac in Francogallia, ubi primus minister ausus esset palam se detrectare. Cum Vladimiro Putin se esse « mutuo amore coniunctum ». Ceterum ne quis diceret se opportunitati inservire, cui iam puero Russia grata fuisset. Patrem ut communistam solitum esse nuntios, quos statio radiophonica Moscoviensis emitteret, una cum suis audire. Nunc autem se linguam Russam discere velle.

Tamen dubitatur, num Depardieu sedem suam posthac in Russia habiturus sit. Cum Depardieu plebi Russae sit acceptus, tamen haud rari inveniuntur, qui moleste ferant, quod Ramsanium Kadyrow, tyrannum Tsetseniae, mense Octobri laudibus prorsus extulerit et cum Gulnara Karimowa , filia praesidis Usbequiae, in scaena steterit.

Interim in Francogallia de mercedibus scaenicorum, quae nimiae essent, disputatio orta est. Qua Depardieu id, quod fecit, comprobatum habet: se ipsum Francisco Hollande, praesidi Francogallo, dixisse iis, quibus res prospere cederent, a Francogallis semper invideri.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 05/01/2013 22h55



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
Aëronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: