|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HOMINES IN CONSPECTU
Perelmanium mathematicum repudiare Nomisma Fieldsianum Madrito ex urbe (dpa) – Gregorius (Grigori) Perelman Russus mathematicus cum summum praemium matheseos honorificum repudiavit, in conventu mathematicorum internationali collegas suos vehementer perturbavit.
Iohannes (John) Ball praeses Unionis Mathematicae Internationalis (IMU) die Martis nuntiavit Gregorium Russum, cum nollet habere nomisma Fieldsianum accipiendum, non iter fecisse in caput Hispaniae ad nomisma accipiendum. Gregorius quadragenarius primus omnium mathematicorum est, qui respuat hoc nomisma maxime honorabile.Perelmanus, qui a diurnariis interdum dicitur esse coryphaeus ingeniosissimus aut „homo totius mundi intelligentissimus", hâc repudiatione perturbavit collegas suos, qui Madritum in urbem ex multis regionibus totîus orbis terrarum congregati erant ad 25. (vicesimum quintum) conventum mathematicorum internationalem habendum. Nomisma Fieldsianum, quod saepe comparatur cum Praemio Nobeliano, quarto quoque anno ab Unione Mathematicâ Internationali solet offerri.
"Perelmanius" Iohannes Ball inquit „nomisma Fieldsianum repudiavit, quia sibi videtur a societate mathematicorum esse insulatus. Qui est indole psychicâ aliquatenus insolitâ, sed eâdem etiam allicimur. Non timeo de eius valetudine mentali". Perelmanium nolle fieri „matheseos insigne ostensionale". Iohannes, qui m.Iunio iter fecerat Petropolin, ut Gregorium incitaret ad nomisma accipiendum, narravit Russum, cum cathedram professoralem repudiasset, nunc opere vacare. Diurnarii rettulêrunt Perelmanium apud matrem suam vivere in margine urbis Petropolitanae. Unio Mathematicorum Internationalis ex a.1936 quarto quôque anno duobus vel maximum quattuor mathematicîs excellentissimîs, quorum aetas est infra annum quadragesimum, offert nomisma, quod appellatum est nomine Iohannis Caroli Fields mathematici Canadiani. Idem nomisma dotatum est decem milibus euronum. Wendelinus Werner Francogallus, qui a.1968 in Germaniâ natus est, hoc praemium desideratissimum accêpit, quod studuit systematibus physicîs mathematicê intelligendîs. Arbitri nomismatis attribuendi iudicavêrunt opere Wendelini mathematici in Universitate Parisiensi Australi operantis repraesentari unam ex matheseos atque physices collusionibus fecundissimîs. Andreas Okounkow cum propter alia tum praecipuê propter ideas suas novi generis scientificas, quae ab arbitrîs dicuntur probata esse instrumenta potentissima, quibus solverentur numerosa problemata mathematica. Porro arbitri praemiarii verbîs extulêrunt etiam Terentius Tao habendum esse pro solutore problematum multiplici et originali. Quem professorem Universitatis Californianae, cuius interesset studêre disciplinîs mathematicîs vehementer variîs, praeditum esse acumine mentis quadamtenus supraterrestri. Organisatores dixêrunt huius conventûs universalis, qui fieret a d.22. usque ad d.30. m.Aug., participes esse 3500 mathematicos ex 123 (centum viginti tribus) terrîs oriundos. Hanc relationem d.22.m.Aug. a.2006 in actis diurnis „Aachener Zeitung" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Scripsit Nicolaus Gross - 10/09/2006 20h25
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||