Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 2 mensis Maii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
SPIEGEL ONLINE - 01

"DOMINULA MUNDI" - CERTAMEN PULCHRITUDINIS MUNDANUM

Pulcherrimam omnium esse Sinensem

Ecce victoriam in patriâ partam: Zhang Zilin puella Pechiniana Sanyâ in insulâ philotheororum Sinicâ victoriosê electa est „DOMINULA MUNDI ANNI MMVII". Quae est omnium Sinensium prima, quae superaverit magnum certamen pulchritudinis internationale.

Sanyâ ex urbe - Ad victricem patriae celebrandam factum est ingens pyrotechnema: Zhang Zilin mulier Sinica 23 annos nata electa est mulier omnium totius mundi pulcherrima. Eadem secretaria Pechinensis, quae est longitudine 1,82 m (unius metri - octoginta duorum centimetrorum) in „Dominulae Mundi" electione quinquagesimâ septimâ superavit ceteras participes, quae ex centum quinque terris oriundae Sanyâ in urbe in Hainan insulâ philotheororum austrosinicâ sitâ debuerant trans stegam cursoriam ire et quaestionibus de personâ suâ respondere. Locum secundum et tertium adeptae sunt Michaela Reis Angolana 18 annos nata et Carolina Moran Gordillo Mexicana 19 annos nata.

ELECTIO "DOMINULAE MUNDI" ANNI MMVII: SINENSES VICTORIAM PEPERISSE IN PATRIA SUA


"DOMINULA MUNDI ANNI MMVII": Zhang Zilin electione quinquagesimâ septimâ facta est prima victrix Sinica.


Ecce coronula et taenia: Dominula Regni Medietatis gloriosê ostendit insignia „DOMINULAE MUNDI".


Ecce coronas auream, argenteam, aeneam: Imago victoriosa, qua monstrantur Michaela Reis Angolana, Zhang Zilin Sinica, Carolina Moran Gordillo Mexicana.


En tropaeum exoptatissimum: Zhang Zilin taeniâ „Dominulae Mundi" ornata considit in throno victoriali, qui situs est in Centro Pulchritudinis urbis Sanyae.


En Veneres bellissimas vestibus balnearibus indutas: Pro quadam parte certaminis a participibus corpora ostendenda fuerunt vestibus balnearibus induta.


Victrix incredula: Zhang Zilin (a dextris) in momento tituli enuntiandi stupens - iuxta eam Dominulae Suetiae et Dominulae Trinitatis & Tobagonis.


In parte certaminis semifinali: Dominula Portûs Divitis, Dominula Grenadae, Dominula Austriae Dominula Malaysiae (dextrorsum) hanc partem unâ cum 12 aliis mulieribus sunt adeptae.


Ecce victrix celebratur a minoribus: Grex puellarum puerorumque victricem celebravit.


O candor quam nobilis: Valeska Saab Gomes Ecuadoriana et Cheung Ka Yi Hongcongensis (dextrorsum)


Heus subrideas quaeso: Tatjana Kotova e Russiâ oriunda ...


... et Michaela Reis Angolana.


Mandela et mulieres pulchrae: Praeses quondam Austroafricanus nuntium scopocinematicum attulit . Die sidae universali ...


... organisatores certamine pulchritudinis usi sunt ad pericula immunitatis deficientis memoranda.


Ne quae Venus saltet extra ordinem: In spectaculo omnis pulchritudo ...


... in scaenâ stat loco certo.


Locus secundus: Carolina Moran Gordillo Mexicana coronam accepit argenteam.


In parte finali fieri ostentationem: In cursu ostentatorio Zhang secretaria 23 annos nata arbitris persuasit se esse pulcherrimam.

 

Sanyâ in urbe, quae dicitur „Havaeia Sinica", adfuerunt circiter 2000 (duo milia) hominum, cum Zhang accepit coronam exoptatissimam. Janice Behrendt Germana particeps non est assecuta partem certaminis semifinalem. Organisatores aestimant in toto mundo circiter duas miliardas telespectatorum 174 (centum septuaginta quattuor) terrarum hunc eventum ipsum directê spectasse, qui hôc anno consulto factus est Die Sidae (sive Disimmunitidis) Universali. Nam organisatores hac coincidentiâ dierum volunt conferre ad virus HI deficientiae immunitatis impugnandum.

Eâdem de causâ inter novem arbitras arbitrosve certaminis quinquagesimi septimi de titulo „Dominulae Mundi" facti etiam fuit Maki filia maxima natu Nelsonis Mandelae praesidis quondam Austroafricani. Nam eiusdem frater Makgatho a.2005 mortuus erat morbo sidae affini. Ex eo tempore familia Nelsonis praemio Nobeliano pacis honestati studet conferre ad sidam impugnandam.

 

 

SINENSIS ELECTIO DOMINULAE MUNDI: DE CORONULA PUGNARI

 


Adhuc botonibus circumclusa: Janice Behrendt est Dominula Germaniae. Petra Schürmann a.1956 facta erat prima et usque nunc unica Germana „Dominula Mundi".


Ina Codreanu est Dominula Moldaviae.


Anglia mittit Georgiam Faye Horsley participaturam. Magna Britannia quater iam puellae pulcherrimae coronam accepit exoptatissimam.


Giada Wiltshire pro Italiâ iter fecit in Sinas.


En cincinnum convolutum: Dominula Venetiolae Sanyâ in urbe apparet cum cincinnorum volutabro. Venetiola iam quinquies habuit „Dominulam Mundi".


Candace Charles certaminis particeps est in nomine Guyanae.


En ornamentum capitis insigne: Dominula Sinarum repraesentat terram hospitem.


Ecce Dominula Simbabwe dum photographatur ...


... necnon circumiectis bene accommodata: chirothecis Pandaianis induta, stans ante murum Sinicum.


Carolina Moran Gordillo Mexicana: Hoc photographema prope Pechinum est factum.


Reginae pulchritudinis e Re Publicâ Dominicanâ et Curacaone oriundae se ostendunt ante recessum paradisiacum. Sanya urbs sita est in insulâ Hainan necnon appellatur „Havaiia Sinica".


Ecce Dominulam Coreae veste vespertinâ indutam iuxta natabulum stantem.


En staturam iterum iterumque ostendendam: Tatiana Kotova certamen participat nomine Russiae. A.1992 ultimo puella Russa titulo honestata est Dominulae mundi.


Dominula Insulae Salvatoris: Silvia Michelle Melhado Rodriguez.


Krisztina Bodri est omnium mulierum Hungariae pulcherrima.


Pulchritudo Scandinavica: Line Kruuse Daniam repraesentat.

Ante certamen participes iter per Sinas facientes etiam CRUCEM RUBRAM adiuverant colligentem stipes 5,5 milionum dolariorum (i.e. 3,7 milionum euronum) ad centra valetudinis in Sinis condenda. Usque ad annum 2002 parte politicâ communisticâ auctrice prohibitum erat, in „Regno Medietatis" ne fierent certamina pulchritudinis. Eodem anno adhuc astynomi interruperant certamen „Dominulae Sinicae".

Hanc relationem d.01.m.Dec.,h.21.09, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 04/12/2007 22h52



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: