Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 11 mensis Octobris 2025
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
Michaël Jackson

Michaël Jackson

Ante diem VII Kalendas Julias divulgatus est nuntius de morte quinquagenarii Michaëlis Jackson, quem summo cum dolore acceperunt eius cultores: quibus ille mythos et fabula factus erat.

Natus in Indiana anno MCMLVIII a rigidissimo patre, qui disciplinae causa eum verberare solitus erat, sexennis cum quinque fratribus suis cantare coepit in manipulo qui "Jackson Quinque" (Jackson Five) appellabatur: qui post paucos annos culmen publici consensus attigerunt. Anno MCMLXXVIII musicam pelliculae filmicae cuiusdam confecit, postero anno adiuvantibus Stephano Wonder et Paulo McCartney discum sonorum "Extra moenia" (Off the wall) edidit, quo admirationem toto in orbe primum excitare coepit. Posthac cantor maximus necnon singularis novator musicae "nutatoriae" (rock) factus est, qui non solum cantiones et musicam sed etiam spectacula scaenas saltationes creare solitus erat, sui mythi faber ipse. Tunc "Lunae cursum" (moonwalk) ut singularem gradum saltatorium excogitavit. (cuius exemplum in vinculo adposito aspicere possis).

http://www.youtube.com/watch?v=-tqYUTjQIc0

Anno MCMLXXXII alterum discum vulgavit qui "Vibrator" (Thriller) appellabatur, cuius quinque et sexaginta miliones exemplarium venierunt: primum ita divulgatur nova ars cantationum imaginosarum (music videos), ad quas conficiendas praeclarum auctorem pellicularum vocavit Johannem Landis. Via gloriae ante Michaëlem patet.

Sed divitiae et fama vitam iuvenis funditus evertunt: hilaris et iucundus cantor ad virum magnificentiae avidum mutatur, sui cultorem, mutabilem et pavoribus variis oppressum. Faciem cutisque colorem convertit, cultoribus posteriores disci minus grati fiunt. Accusatus et postea absolutus quod pueros aliquos molestia affecerit, bis uxorem ducit, primum filiam Elvis Presley, secundo Deboram Rowe quae mater est Michaëlis duorum liberorum. Numquam redibit gloria pristina: etiam divitiae cantoris evanescunt propter singularia et insolita impendia, quorum maximum est villa sumptuosa "Nullius temporis regio" (Neverland) appellata, in California aedificata. Ante mortem, cuius causa pharmacorum immodica absorptio fuisse fertur, diligenter se paraverat ad spectacula in Europa habenda, ut aeris alieni immanitatem levaret et celebritatem obscuratam iterum adipisceretur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 04/07/2009 21h46



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: