|
|
|
INSOLITA
Cavete apes!
Cavete apes!
Rosarii, in urbe Argentinensi, senex
annorum 63 ab apibus mortuus est in sepulcreto, ubi funus
habebatur; apiarium autem latebat in eo loculo in quo
feretrum inclusum iri. Apes quoque alterum virum
graviter vulnerarunt et reliquos ad 25 propinquos, qui in
funere intererant, fugere coegerunt; in his erat biocolyta
qui animos eorum sedavit; denique iudex a propinquis
rogatus siphoniarios qui apes redigerent protinus
vocavit; interea feretrum quod muliebre cadaver
continebat, insepultum permansit.
Scripsit Paulus Kangiser - 28/10/2011 00h32
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|