Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 11 mensis Augusti 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
12

d.12. m.Oct. a.2012, h.12:54

Mexicum

Pittiferum 40 minutis retardatum a coniugibus necatum esse

In Mexico quidam pittifer sive apportator pittae (i.e. Pizza) apportavit 40 (quadraginta) minutis retardatus. Acceptores de hac retardatione tam vehementer irati sunt, ut apportatorem inclusum per horas detinerent et mulcarent et – tandem necarent.

Tetlâ Solidaritatis e vico – Quia emptorem advenerat 40 (quadraginta) minutis retardatus, in Mexico interfectus est vir pittifer. Magistratus nuntiaverunt corpus huius viri mortuum oculis velatis et manibus vinctis inventum esse in vico Tetla Solidaritatis (Tetla de Solidad), qui situs est in oriente Mexicopolis, 140 (centum quadraginta) ferê chiliometris remotus. Re investigatâ astynomi mox invenerunt emptorem pittiferi ultimum. Ephemeris "El Universal" refert ante eius domum stetisse viri interfecti autobirotam.

Vir 22 (viginti duos) annos natus tandem confessus est se de retardatione irâ incensum pittiferum per quinque horas inclusum mulcasse. In eo se esse ab amicâ esse adiutum.

Cum pittifer aufugere vellet, se eum interfecisse compluribus cultri ictibus. Ut facinus celaret, corpus mortuum in propinquum abdidisset.

Hanc relationem d.06.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Mexiko – Paar tötet Pizzaboten wegen 40 Minuten Verspätung"

 

 

Scripsit Nicolaus Gross - 19/10/2012 18h37


.

.



BREVES Indica aeria nauis, quae ex terris Arabicis ciues Indicos ibi translatos ad ciuitatem Calcuttam Indicam transferebat, in Kerala Austroindicum procubuit: hominum bis centum in ueliuolo continebantur, quorum fortunae adhuc ignorantur.
Profugus Ruandae Emmanuel, triginta novem annorum, confessus est se incendium incitavisse in cathedrali Portus Namnetum. Se hoc paenituisse affirmavit. Fortasse ei timor erat ne non in Francogallia iam commorari posset, qua de causa scelus videtur patravisse.
Institutum Europaeum decrevit ut DCCL miliarda euronummorum quorum magna pars non reddenda, dividerentur inter nationes, ad oeconomiam restituendam post discrimen viri coronarii. Viginti octo partes ex centum Italiae tributae sunt. Tamen pecunia certa condicione suppeditatur, id est apta mutatione administrationis.
Polonus Andreas Duda, factionis conservativae, immoderatus patriae cultor, iterum Praeses confirmatus est maiore suffragiorum numero ornatus quam adversarius Raphael Trzaskowski.
Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: