Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 22 mensis Octobris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA

Mulier Raedam in Fluvium Gubernat Ut Vigiles Fugiat

Eboraci, in Pennsilvania - Quaedam mulier Pennsilvaniensis raedam suam in fluvium gubernabat ut vigiles fugeret et, mirabile dictu, cervisiam suam adhuc bibebat dum raeda in fluvio fluitabat!

Ut scriptum est in ephemeride loci, vigiles mulierem, quae raedae suae cursum detinuerat apud crepidinem portus, appropinquabant ut eam comprehenderent ob fugam quae paulo ante fecerat.

Ea gubernabat caduciter in fluvium, cui nomen est Susquehanna. Custodes publici dixerunt se eam de re impertire conati sunt sed eos neglegebat et cervisiam suam bibebat.

Tum carina femina ad litus allata est.

Deinde ad nosocomium lata est et custodes publici adhuc rem investigant. Mulieris nomen nondum vulgatum est.

Scripsit Stephanus Rex - 12/01/2017 18h00




BREVES Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur.
Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii actorum Washington Post Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset.
Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt.
Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta.
Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”-


INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: