Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
ALTA IN AMAZONIA ISRAELITAE FINEM MUNDI EXSPECTANT

ALTA IN AMAZONIA ISRAELITAE FINEM MUNDI EXSPECTANT

inter alia rara, in nemori Columbiano secta est quae sese uocat Israelitam.

Amazonia est prouincia australis, cuis caput Leticia (Laetitia). colonorum pecorisque causa nemus minuitur. fluit ibi riuus cui Brasilienses nomen dederunt Calderao (aënum, caldaria), eo quod in eius ripis aënum inuenerunt relictum ab alterutro exercitu in bello quod gesserunt Columbia et Peru, anno 1933. neminem fallit hic latuisse usum laticis, ut nunc stare usum cannabis.

ad ripas fluuii habitant coloni ad duodecim, inter eos gnosticus quidam, Guilelmus Mejía, qui, secundum uicinos, ‘reuerendus est quia loquitur ut uir doctus, licet abstrusius’. post breuem nauigationem, Israelitae tandem. unus eorum, indutus tunica et cultu similis Iesu, salutat recitans uersiculum Deuteronomii ducitque uenientes in templum. sabbatum est, omnes congregantur. circa templum sunt casae ligneae. omnes tunicam gerunt albam et limbos uario colore. interim sacerdos lectitabat librum Psalmorum magna cum seueritate. repente intrant hospites eosque salutat et sacerdos uersiculum recitans Exodi et plaudentes congregati. idem respondit magister nauis, quidam garrulus, alterum uersiculum in uice reddens. tunc sacerdos: ‘Athanasius uobis planum faciet ubi gentium uenistis’, qui dixit ad summam: Israelitae sumus, populus a Deo selectus; accessit ecloga Genesis Apocalypsisque ut nuntiarem calamitates mundi imminentes et bellum cruentum et Israelitas parare ad Humanitatem in hospitio accipiendam sic ut Noe fecit in arca. omni quaestioni respondere incipiebant uersiculo quodam, ad summam: Scripturae nobis sunt ius; hic iam octo annos incolimus, uenientes e prouincia Cauca, ubi est sedes nostra; omnes laboramus, sabbatum seruamus, capras sacrificamus; agrum colimus et mel uendimus; nunc sumus 94 et uenient alii, quam ob rem rus amplum petimus.

tempus est reddere, mulieres psallunt et pueri tympanum tangunt.

scripsit Alfredo Molano,8-14 Oct. a. 2006 in ‘El Espectador’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit Q. G. B. - 12/10/2006 16h00


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: