Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 25 mensis Aprilis 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Duncan Bartlett discovers how,

De latrinis Japonorum

Apud Japonos magni habentur latrinae: Tokyone, in capite nationis illius, ostenduntur recentissimae innovationes quibus quam commodissime mingere et cacare possis. Sedilia calefacta, pelves inclusae, varii aquarum fluxuum rationes fere in omnibus aedibus privatis et publicis inveniuntur. Etiam poŽmation breve Japonorum more (quod haiku appellatur) recenter diffusum est:

"Fert mihi sola mea in vita latrina calorem."

Sed latrinae vas non tantum hospiti calorem praebet, sed multa alia, e. g. rationem adipis in usoris corpore electricis signis computare et communicare potest.

Optima sellarum fabricatrix est societas Panasonic, quae recentissima inventa Tokyone demonstrat: alia vasa in tenebris refulgent, alia ex capsis sonoris musicam diffundunt, alia sexum ineuntis agnoscunt ideoque sedile aut extollunt aut suo loco relinquunt. Etiam novus aquae defluxus creatus est, qui cisternula supraposita non eget.

Talem pelliculam filmicam, propagandae gratia confectam, in tramine aspexit diurnarius Anglicus retis televisifici BBC: puella lento gradu ad latrinae cellam appropinquat, quae automatice patefit vas ostendens, faciem arridentem imitatam velut si salutem dicat; sella luce lutea ita refulget, ut hospitis cupida videatur; laeta subridens respondet puella. Quid postea factum sit, spectatori non demonstratur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 01/12/2008 00h42




BREVES Italia. Director cinematograficus Gabriel Del Grande, in Turcia ob documentarium meandum de migrantibus comprehensus, hodie in Italiam demum remeavit.
Francogallia. Immanuel Macron, candidatus ad praesidentiam Rei publicae pro "In Itinere", primus inter pares in electionibus. Marina Le Pen, candidatus pro "Fronte Nationali", secunda. In XIV diebus secundus ordo erit.
Roma. Pontifex Maximus Franciscus hodie in Angelo: "Nulla ferocitas vel ultio. Misericordia sola via."
Korea Septentrionalis. Dictator Kim Jong-Hu hodie praesidi Americano Donaldo Trump: "US a orbe terrarum erademus."
Caracas. XII. Hic numerus interfectorum hodie in reclamatione civium contra praesidem Nicholaus Maduro.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: