Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

MISCELLANEA
d

d.01. m.Nov. a.2012, h.16:55

Hassia

In therotrophio ab ignotis sclopeto necatas esse macropodes

Herbornâ in oppidulo Hassiensi duae macropodes (i.e. halmaturi sive canguri) sunt sclopeto necati. Director therotrophei has bestias mane intra saepimenta invênit necatas. Interfector videtur fuisse sclopetarius peritus.

 

Macropus parma cum catulo in horto zoologico Salisburgensi versans

Dillenburgo ex oppido Hassiae – Macropodes necati sunt femina eiusque catula: In therotropheo Herbonensi duo Macropodes parmae sunt sclopeto necatae. Wolfgangus Rades, director therotrophei aves et naturam tutandi Uckersdorfiensis, duas bestias versus h.8.30 invênit intra saepimenta sua necatas. Volfgangus: "Macropodes" inquit "vulneribus sclopetariis affecti erant indubiis. Necesse est eadem effecta esse a sclopetario perito."

 

Astynomi ita ut director therotrophei opinantur sclopetarium nocte in therotropheum inscendisse. Volfgangus dixit, quia saepimenta densis vepribus essent obsitae, fieri non potuisse, ut sclopetaretur extrinsecus. Exspectari, si corpora macropodum in instituto medicinae forensis perquisiti essent, inventum iri, quali telo esset sclopetatum.

 

Volfgangus Rades: "Ista" inquit „fuit ignava attentatio in nostrum therotropheum et in bestias innocentes consulto facta". Coetum therotrophei fovendi ei, qui quid indicaturus esset de interfectore macropodum, praemium promisisse mille euronum.

 

Hanc relationem d.01.m.Nov., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Hessen – Unbekannte erschießen Kängurus im Tierpark".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross


.I



BREVES Aliquid noui de facinoribus diei superioris. Primum numerus mortuorum augetur: trecenti enim demum hominum periere enumerantur; secundum, Ciuitas Islamica, quamuis fragmentis suis tantummodo uiuat, actum uindicauit. Carceres maiore numero complentur.
Laetus dies Paschalis sit omnibus lectoribus et scriptoribus!
Cathedralis Nostra Domina graviora damna accepit ob incendium, tamen res pretiosissimae servatae sunt vel putantur restaurari posse. Primis tres diebus post calamitatem mille milliones euronummorum a ditissimis societatibus pro refectione iam promissi sunt.
Templum primarium Nostra Domina Lutetiae flagrat; flammae vorant praeclarum signum religionis Christianae et artis Europaeae. Incertum est an servari possit.
Cum Tripolis obsideretur, scholae conclusae sunt et cibaria coempta; Itali in opera apud societates petrolei a Libya profecti sunt. Praeses Serray proditionis ducem Haftar accusat simul et Praesidem Francogalliae Macron.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: