Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Campionatum mundanum fradatorum professi sunt Americani accusatores publici se velle dirimere,

De FIFAstis heri comprehensis

Campionatum mundanum fraudatorum professi sunt Americani accusatores publici se velle dirimere, cum nuntiarent quattuordecim ludis praefectos esse comprehensos, crimine donorum munerumque acceptorum. Abhinc annos tres coepisse custodes publicos ac frumentarios sive agentes in rebus (quorum est scelera occulta retegere) quaedam deprehendere flagitia a latronibus Russis coniuratis (quos voce Italico "mafiosos" vocant) admissa; inde discere etiam alia scelera esse indaganda, quae ad ludos pedifollicos statuendos spectarent. Carolum Blazer, olim inter potentissimos pedifolli praefectos numerandum magnam pecuniam sibi clam comparavisse nec vectigalia de lucro solvisse; reum non solum alios praefectos detulisse sed etiam microphonoum gesisse quo colloquia eorum in memoriam iuridicialem conservarentur. Quibus colloquiis aliisque indiciis comparatis ac congestis tandem aliquando quattuordecim istos, qui ludum pedifollicum in novo orbe terraum moderarentur, esse in Helvetia comprehensos, cum Helveti in eosdem aliosque de similibus sceleribus inquirerent.

Rei feruntur pacti esse ut dona muneraque necnon etiam pecuniam (immo etiam bulgas pecunia more Hispanico fartas) acciperent pro suffragiis suis, quibus decernerentur varia negotia lucrosa, ut cui liceret spectacula televisifica monstrare et quibus societatibus mercatoribus liceret nomina sua inter ludos monstrare: quae negotia ideo iustitiae Americanae subicienda habentur, quia intra fines Reipublicae gererentur necnon ad mercatores societatasque Americanas pertinerent. Russi quidem satellites Putin tyranni statim reclamabant, ne Americanis liceret in ius trahere sceleratos istos ludis praefectos: nam Russi feruntur miro pretio emisse ludos, qui anno 2018o apud se celebrarentur. Id non videtur magnae curae esse Americanis accusatoribus, sed Helveti dicuntur in praefectos necnon Russos de illis ludis futuris inquirere.

Nunc autem strenue conantur cives Americani discere de fraudibus ludi, quem non solent spectare neque intellegunt; nam de "FIFA," cuius litterae compendiaria ad mentem voant tromocratas et communistas, nihil umquam antea audivimus, sed suspicamur eos FIFAstas esse cunctos vinculis tenendos.

Plura huius auctoris: http://nemo-nusquam.blogspot.com/

Scripsit Nemo Oudeis - 28/05/2015 10h11



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Foederalis Inquisitionum Tabularii, quod Anglice FBI nuncupatur, emissarii ad pristini praesidis Donaldi Trump, qui interea Novi Eburaci erat, Floridensem villam heri pervenerunt: ipsis enim ministris investigatio agenda erat, qua tabellae ab illo Donaldo Trump ex Alba Domo post consulatus finem ereptae, quamvis pristinus praeses raptum criminosum continuo negaverit, inveniri possint; pyxides ideo nonnullae domo illa per vigilias ablatae sunt, sed inquisitionis exitus adhuc in operto est.
Civitates Unitae munus non remittent erga Formosam, ait relatrix Nancy Pelosi in capite Taipei coram praeside Tsai Ing-wen. Furentes Sinenses nuntiaverunt exercitia militaria prope insulam magno numero navium, armorum, aėronavium apparato.
Terroristicae congregationis Al-Qaeda rector Ayman al-Zawahiri, qui post Osamae Bin-Laden pristini rectoris obitum novus princeps factus est, hesterno die a Boreoamericanis exploratoribus missilibus sine gubernatore Kabuli interfectus est. Quae vero caedes neminem alium attigit ac criminosum hominem diutissime sectatum.
In civitate Indiae Bihar uno die viginti saltem perierunt ob fulminum tempestatem quae pluvias venti Indici subsecuta est nec periculum deerit usque ad exeuntem mensem. Minister Primarius unicuique mortuo compensationem pecuniariam promisit.
Democratiae Birmanicae defensores IV (Phyo Zeya Thaw, Kyaw Min Yu, Hla Myo Aung, Aung Thura Zaw), qui iam mense Augusto capite damnati erant, hesterno die supplicio ultimo affecti sunt. Condemnati praeterea cives CXIII in eiusdem poenae exspectatione esse videntur.


IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
IN ORBE
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: