Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 2 mensis Decembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
MIGRANTES A FRANCOGALLIA REPULSI SUNT

MIGRANTES A FRANCOGALLIA REPULSI SUNT

Ante quadriduum CCC circiter migrantes apud finem Francogalliae, Vintimiliae, in regione Liguria, repulsi sunt cum advenae sine tessera identitatis teste essent; Administer Italicus negotiis externis praepositus Angelinus Alfano auctoritates Fracogallicas accusavit quod non foedus apud oppidum Schengen pactum observavissent quo cives et advenae in Europae nationes pactioni faventes libere commeare possunt. Sed collega Francogalliae negavit: non omnes accipiendos esse, sed tantum exules persecutione vexatos; rem ad Italiam spectare. Etiam ab Helvetia qui clam advenerunt paulatim iterum in Italiam mittuntur: spatio quinquemestri MDCC amoti sunt.

Custodes publici Italici nuper Vintimiliae vi amoverunt migrantes quamquam obstantes; pars apud mare supra scopulos manet cum confidat se extra Italiae fines egredi ut propinquos consequatur; non desunt qui occulte hoc bene gerant.

Res tragica et maximi momenti est, cum cotidie ingens numerus omni spe deiectorum ex Africa ad litora Siciliae et Italiae Meridionalis appellit, quorum pars ad alias Europae nationes profectura est. Dum hoc fit, Luxemburgi concilium habitum est ab omnibus administris exteris rebus praepositis: ex pacto, ut videtur, migrantium numerum ratum suum quaeque natio acceptura est. Praeterea Italia petiit ut lex Dublini abrogaretur qua postulatio asyli tantum rei publicae adventus inspicienda est. Sed nuntii incerti videntur: adhuc omnes nationes Europaeae in litora Italica per mare incolumes collectos exponunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 18/06/2015 00h57



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Insula Barbuti rem publicam se renuntiavit, regina Elizabetha II iam non princeps est sublato dominio Britannico; nova praeses Alexandra Mason a populo creata ius iurandum dedit.
Apud litora Bruttia profugi circiter CC, qui nauicula quadam prope fines maritimos orientales erant, ab illis uigiliis marinis conseruati sunt. Ne quis hoc rogare possit, nemo morbo coronario affectus inuenitur.
Res Italica de feminis hornis temporibus pessime habetur: cotidie enim mulieres LXXXIX uariis scelestis modis offendi comperiuntur, quarum pars dimidia in familia uituperatur.
Scriptor sociusque noster Johannes Teresi poetico praemio ad pacis cultum per poesin transfusum dignatus est: Forum uniuersale ad pacem per poesin diuulgatam enim dignitatis eius iudicium fecit. Macte uirtute, amice!
Administer Ucrainus negotiis exteris praepositus plura auxilia poscit a sociis Europaeis, curam et sollicitudinem ostendens de Russicarum copiarum motibus secundum fines.


ATHLETICA
IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: