Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 16 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
AMPLEXUS SIDERALIS

AMPLEXUS SIDERALIS

Decimo anno itineris per spatium cosmicum, instrumentum exploratorium siderale nominatum “Novi Horizontes”, a societate NASA propulsum , usque ad duodecim milia kiliometrorum et quingenta longitudinis a stella erranti minima Plutone proxime pervenit ibique per semihoram plurimas photographias impressit. Translatis verbis missile speculatorium fertur Plutonem “complexum esse”. Quattuor horas postquam emissus erat a quinque miliardis kiliometrorum nuntius captus est qui significaret munus feliciter expletum esse. Quod apud astrophysicos societatis NASA magnam laetitiam excitavit cum periculum fuisset ne pulvis et saxa obstarent et detrimentum instrumento speculatorio afferrent. In semihora maximae propinquitatis illud nullum signum ad terram propagavit: omnibus opibus usum est ad indicia scientifica colligenda et centenas imagines photographicas reddendas; quae primae post nonnullas horas advenerunt, sed cetera per multos menses exspectabuntur ; missile deinde iter perrexit ad stellam minorem Charontem quae per eundem circuitum ac stella maior vertitur.

E primis imaginibus montes adesse MMM milia et quingenta metra altos inter quos et eructantes glaciem, azotum, methanium et monoxydum carbonicum constat; mensurae Plutonis et stellarum quae eum sumsequuntur pro certo habentur: diametron Plutonis MMCCCLXX kiliometra patet in longitudinem; Charontis MCCVIII; multo minores sunt Nyx et Hydria: quibus diametra sunt XXXV et XLV kiliometrorum.

Pluto inventus est anno MCMXXX: diu disputatum est a peritis de eius natura: estne stella errans an non? Nunc a magna astronomorum parte stella errans pumilio vel minima reputatur. Cur eam Plutonem, deum Inferorum nuncupaverunt? A litteris compendiariis (Percival Lowell) eius qui primus ratus est illum in ordine solare inesse, quamquam non telescopio conspectus erat. In libellis pictographicis Disneyanis canis Pluto a nova stella inventa nomen habuit. E quadam imagine photographica nuperrime missili emissa effigies huius canis ficta saxis apparet…

Scripsit Lydia Ariminensis - 16/07/2015 23h31



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Non intermittitur calamitas incendiaria magnam partem Californiae vastans quae ingentissima ex omnibus existimata est; quinquaginta perierunt in flammis, sed plurimi dilapsi; multa milia domorum incensa sunt, abeuntes quinquaginta milia.
In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata exsultat.
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat.
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur.
Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.


POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: