Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 19 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST

NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST

Res magni momenti nuperrime ab astronomis inventae sunt: post miras Plutonis imagines in terram transmissas, societas NASA existimationem indiciorum “muneris Kepleri” vulgavit: telescopium in spatium siderale immissum anno MMIX novam stellam vagam nostrae terrae geminam comperit esse, ab astrorum peritis nuncupatam “Kepler 452b” (cuius supra imago artistica datur), quae in zonam habitabilem cuiusdam ordinis solaris movetur, ubi genus vitae nostrae par exstare possit vel potuerit, cum non praeter modum caleat nec nimis frigeat; paulo maior est quam noster terrarum orbis, simulque paulo vetustior, VI miliarda annorum nata. Sol paulo maior et splendidior est quam noster circum quem vertitur; intervallum idem, paulo longior annus, CCCLXXXV dierum. Cum nova tellus gemina maior aetate sit, propter hoc, quae futura sit nostri orbis terrarum sors, verisimile est intelligi posse. Unum incommodum est quod a nostra terra CXLV annos luce mensos absit.

Num sensus hominum solitudinis in immenso universo viventium desinit? Postquam ratio Copernicana pervulgata est artifices, scriptores, poetae, philosophi angoribus confecti sunt. Vertigine adhuc laborant homines nostrae aetatis cum cogitent se nihil esse inter infinitos mundos suspensos. Sed Deus fortasse non solum nos procreavit…

Scripsit Lydia Ariminensis - 27/07/2015 12h24



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Latrina aurea artificis Mauri Cattelan, opus pretiossisimum cui pondo centum tria kiliogrammata, apud Palatium Blenheim exposita in comitatu Oxoniensi erepta est. Visitatoribus licuit ea uti invicem per tria minuta.
Post petitionem terroristicam diebus superioribus apud caput Bactrianum ad Boreoamericanorum legatorum aedes Praeses Trump conuentum cum Talebanorum ducibus ad pacem tractandam aboleuit. "Magni erunt effectus" princeps Talebanorum praedixit.
Hodie Joseph Conte, cui mandatum erat ut novam Italiae gubernationem constitueret ad Quirinalem se contulit ut indicem XXI administrorum ablata exceptione praeberet. Cras coram Praeside rei publicae ius iurandum omnes dabunt. Fides petetur die nono mensis Septembris in consilio legatorum populi. Post sesquiannum novam administrationem idem Minister Primarius creavit, auxilio Quinque Stellarum et Factionis Democraticae.
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit.
Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit.


POLITICA
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: