Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
PAPA FRANCISCUS ET PATRIARCHA CYRILLUS INTER SE AMPLEXI SUNT Priore die Veneris Habanae Summus Pontifex et Patriarcha Moscovita convenerunt: unus alterum complexus est ac ter mutua oscula in genis dederunt. Conventus ab utroque diu optatus est: demum in loco neutro inclinato, “gratia Dei”, favente praeside Cubano Raulo Castro nec non Vladimiro Putin, in parvo conclavi aëriportus urbis capite Cubae inter se occurrerunt. Hoc primum iter existimatur ut Ecclesia Catholica et Orthodoxa dissensiones componant, sed cursus haud dubie longus in aetate erit, cum Magnum Schisma ab anno MLIV permaneat. Initium soluti gelus anno MCMLXV fuerat sacrorum interdictio ab utraque Ecclesia sublata. Ante biduum Papa et Patriarcha cum duas horas secreto collocuti essent suo quisque cum interprete coniunctam declarationem subscripserunt: ex tot rebus de vexatione Christianorum toto in orbe sed maxime in Medio Orienti, de precibus Deo adhibitis ut tertium bellum mundanum averteret, de familia viri et feminae in controversiam deducta, de iure vitae quod non infitiandum esset, de experimentis geneticis, de pace in Ucraina tractatum est. Tamen multa videlicet differunt: duo episcopi tantum convenerunt; quominus ad integrum consensum eatur, quaestiones theologicae, tot saeculorum simultates, primatus Pontificis obstant. “Quamquam nostrae difficultates adhuc consistunt, convenire possumus et hoc pulchrum est” ait Patriarcha. Ad haec Papa Franciscus addidit: “Consensus simul ambulando fit. Si tantum de theologia ageretur, Deus adveniens, nos etiam disputantes inveniret”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 15/02/2016 17h20



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tribunal summum reipublicae Boreoamericanum ipsum Praesidem iussu populi accusauit: ille enim potestatem usurpauit suam atqui senatui obstitit, qui illius senatus princeps est. Quod iste Trump praetorio iudicio iudicabitur, quatenus tribuniciam potestatem detinere nequibit.
Lutetiae reclamantibus adversus emendationem beneficii annui se inseruerunt sectatores “nigri gregis” qui indutis atris tegumentis lapides in vitra tabernarum coniecerunt, capsas purgamentorum incenderunt, tenias televisificas laeserunt.
Calamitosus tremor terrae sex graduum et dimidiae partis quoad magnitudinem vehementer litus septentrionale Epiri percussit contra Dyrrachium; VII saltem perierunt, CL sauciati sunt; complures domus corruerunt.
Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur.
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus.


IN ORBE
INSOLITA
IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: