Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 14 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
PRAECLARUS SCRIPTOR HUMBERTUS ECO MORTUUS EST

PRAECLARUS SCRIPTOR HUMBERTUS ECO MORTUUS EST

Die prioris Veneris (19 mense Februario), vespere, praeclarus scriptor, philosophus, semiologus, professor universitatis, toto orbe cognitus, Humbertus Eco, anno octogesimo quinto aetatis domi suae Mediolani e vita excessit. Die Martis exsequiae civiles in eadem urbe fient. Sexaginta annos ad praesentia cultum civilem Italicum accomodavit ac mutavit, sed extra Italiam eius magna fama a fabula “Nomen rosae” exorta est, edita in anno MCMLXXX, in tot sermones conversa, plurimum divendita. Sed ipse maxime semiologiam pervulgavit et docuit, de qua disciplina multa opera tractant (“Disputatio de disciplina semiotica”, “Ephemeris minima”, “Structura absens”, “Lector in fabula” cum titulo Latine scripto). Eius doctrina penitus litterarum et artium exploratio renovata est. Lector intimum colloquium cum opere serit ex contextu quo vivit, ex suae vitae vicibus, ex suo cultu civili. Tamen ita faciens nullo modo infidelem auctori se praebet, sed dialectice conectitur cum eo, in medio stat inter veritatem et libertatem. Significatio operis, de industria anceps, eos qui illo fruuntur excitat ita ut se quisque de sensu primum interroget, deinde, more Socratico, verum inquirat.

Legere reputavit magni momenti esse. De qua re saepe discipulos monuit. “De quacumque re instrumenta communicationis socialis nunc agunt, hoc universitas studiorum iam abhinc viginti annos egit et de quacumque re nunc universitas studiorum agit post viginti annos ab instrumentis communicationis socialis hoc referetur. Totum se in litteris abdere apud universitatem valet ante viginti annos advenire . Eadem est causa quapropter legere didicisse vitam longiorem reddit. Qui minime legit, ei una vita est, quae, hoc vobis confirmo, brevissima est. Nos autem cum morituri erimus, meminerimus nos Rubiconem cum Caesare transisse, itinera fecisse cum Gulliver et nanos gigantesque convenisse. Parva remuneratio pro aeternitate absenti. Omina fausta vobis exopto!” Sumptum a sermone habito pro discipulis tironibus Scientiarum Communicationis Universitatis Studiorum Bononiae anno MMIX.

Ut finem rei faciam, ille scripsit in Postilla fabulae “Nomen rosae”: “…libri alios libros revocant et omnis fabula fabulam narrat iam narratam..”

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/02/2016 18h11



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Sapientiae Italicus vulgator necnon diurnarius excelsus Petrus Angela annos XCIII annos natus adversa sorte, sicut filius eius Albertus et ipse praeco optimus Pipiationis reti nuper publicavit, mortem obiit. Ave atque vale in perpetuum, Petre optime noster!
In regione Francogallica Gironda incendia, dolosa reputata, non intermittuntur: iam decem milia civium abire coacti sunt, plus quam XX milia hectariorum silvarum combusta sunt. Ad flammas cohibendas mille siphonarii, novem aëronaves, duo helicoptera occupantur. Praeses Emmanuel Macron auxilia ab Unione Europaea petiit.
Ut iam Ucrainorum milites pronuntiaverunt, in Chersonesi Tauricae castra Russica ad aeronaves custodiendas impetus factus est, quo velivola novem laesa esse indicantur. Estonia interea se Communitatem Europaeam hortatura esse ut Russicorum visa iure Schengeniano praestata revocentur nuntiavit, quod vero propositum cancellarius Germanicus Olaf Scholz se respuere statim publicat.
Foederalis Inquisitionum Tabularii, quod Anglice FBI nuncupatur, emissarii ad pristini praesidis Donaldi Trump, qui interea Novi Eburaci erat, Floridensem villam heri pervenerunt: ipsis enim ministris investigatio agenda erat, qua tabellae ab illo Donaldo Trump ex Alba Domo post consulatus finem ereptae, quamvis pristinus praeses raptum criminosum continuo negaverit, inveniri possint; pyxides ideo nonnullae domo illa per vigilias ablatae sunt, sed inquisitionis exitus adhuc in operto est.
Civitates Unitae munus non remittent erga Formosam, ait relatrix Nancy Pelosi in capite Taipei coram praeside Tsai Ing-wen. Furentes Sinenses nuntiaverunt exercitia militaria prope insulam magno numero navium, armorum, aëronavium apparato.


SCIENTIAE
IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: