Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Februarii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
MAXIMUS PUGIL OMNIUM TEMPORUM MORTUUS EST

MAXIMUS PUGIL OMNIUM TEMPORUM MORTUUS EST

Ante quadriduum Muhammad Ali, cui nomen antequam ad religionem Mahometi se convertisset Cassius Marcellus Clay fuerat, septuagesimo quinto aetatis anno, morbo Parkinsoniano obiit. “Cor palpitavit semihoram” inquit filia “postquam ceterae partes non iam suo munere fungebantur”. Usque ad extremum tempus suo more contra fatum proeliatus est. Ob victorias tot certaminum pugilum recte Maximus (The Greatest) cognominatus est: praecipue memorabilia tria certamina manserunt contra acerrimos emulos Joe Frazier et Georgium Foreman qui ante septennium ei praestiterat. Non praetermitti potest quin septimo decennio prioris saeculi etiam imago motus pro iuribus nigrocolorum fuerit, cum Nigrae Potestatis (Black Power) sectator esset. Anno MCMLXVII administrationi Civitatum Americae Unitarum obstitit, cum recusavisset ne ad bellum in Vietnamiam, tamquam repugnator religionis causa, conscriberetur. Qua re in crimen vocatus quod militiam detrectavisset, parumper in vincula coniectus, maxima gloria certaminum ei ablata est; tamen Summum Tribunal anno MCMLXXI poenam abrogavit. Anno MCMLXXIV celeberrimum certamen in re publica Zaire consertum est nominatum “Rixa in silva” (“Rumble in the Jungle”), quo Muhammad Ali magno cum strepitu et praeter exspectationem Georgium Foreman superavit.

Decennio transacto ab hac victoria, morbum Parkinsonianum contraxit; dum taeda accenditur in ludis Olympiis Atlantae anno MCMXCVI tremor eius manuum toti orbi aegrotationem ostendit. Ultimo vitae tempore vix spirabat. Phoenice, in Arizona mortuus est, sed exsequiae postero die X mense Iunio in urbe Louisville, eius terra natali, in civitate Kentucky celebrabuntur. Valde commotus Georgius Foreman eum commemoravit: “Ego, Ali e Frazier unum eramus; pars maxima mei obiit”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/06/2016 19h10



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Primus Italus qui non e Sina venerat viro coronario contactus est in regione Longobardia: exeunte mense Ianuario cum amicis ex illa re publica redeuntibus cenam sumperat.
Boreoamerica. De eiuratione futura illius consulis Trump nonnulla proferuntur: quamuis ideo multis consilio abiura esset, is tamen praeses a senatu insons iudicatus est, qua de causa solium ac fastigia relinquere non debebit.
Multi advenae sedem in Lusitania elegerunt quod per decem annos vectigalia non pendunt, sed nuper factio socialista legem tulit ut migrantibus Europae de reditu vectigal decem partium ex centum imponeretur
Persia. Post casum aeronauis Vcrainae ciues multi ad plateas Persicas una descendere ut indignationem suam demonstrarent propter impetum in aeroplanum ipsum, quod septuaginta et centum hominum obitum generuit. Multos dies demonstrationes exstaturas putatur.
Rector Persicus Hassan Rohani tandem confessus est aeronavem Ucrainam ante triduum per errorem humanum deiectam esse cum accepta esset pro velivolo hostili. Indagatur ut rei erroris qui excusationem non habet inveniantur: in hac calamitate CLXXVI viatores perierunt.


IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: