Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 25 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
NOVUS INCURSUS TROMOCRATICUS FRANCOGALLIAM PERCUSSIT

NOVUS INCURSUS TROMOCRATICUS FRANCOGALLIAM PERCUSSIT

Nicaeae, praeclara via Ambulatio Anglica nominata novae mortiferae petitionis tromocraticae heri vespere theatrum fuit. Autocarrus velocissime in lineam tortam admotus cives diem festum rei publicae celebrantes adortus est, sed hoc non satis fuit: vector mitra praeditus ictus caeco impetu displodit. Adhuc LXXXIV mortui numerantur, plurimi vulnerati, ex quibus XVIII saltem gravissime. Caede facta, itinere duorum kiliometrorum confecto, tandem vehicularius a biocolytis occisus est. Ante obitum fertur iterum clamavisse “ Allah magnus est”. Territor civis Francogallus a Tunisia oriundus agnitus est.

In Francogallia die 14 mensis Iulii cives Propugnaculum (Bastille) captum anno MDCCLXXXIX, signum Pristini Regiminis, memorant, unde existimatum est popularem tumultum initium habuisse . Tot familiae cum pueris in via aderant ut spectaculum pyrotechnicum intentis oculis contemplarentur, deinde ex improviso res tragica evenit. Praeter ictuum crepitum ubicumque clamor et eiulatus auditi sunt; tot cives territi in tabernas et cauponas confugerunt. Intermisso atroci cursu, longa series mortuorum et vulneratorum in via mansit.

Res horrenda in orbe deplorata est. Praeses Franciscus Hollande haec prope dixit: “Francogallia est prostrata, horrore perculsa ob rem tragicam et immanem, tamen natio fortior est et erit quam fanatici eam percussuri”; statum periculi publici in tota Fracogallia tre menses saltem aperte declaravit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 15/07/2016 13h09



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Dux Rei Publicae Sergius Mattarella pridie diei natalis Europae: "Europa Unio est. Supplenda. Secus non duratura."
US. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie e sua intentione de lege Obama coopertorii sanitarii delenda retrocessit. Vota in Senatu non obtinuit.
Londinium. Certiores de nomine jihadistae, qui heri III pugione interfecit, facti: Khalid Masood, Britannus, LII annorum natus. Custodia in VIII jihadistas Birminghami.
Ita hodie de mendaciis praesidis Donaldi Trump Diurnarius Muri Via (Wall Street Journal). Fides magnopere ob figmenta nutat.
Britannia. Apud Parlamentum, Londinii, autoraeda cives per viam ambulantes aggressa. III perierunt. XX offesi. Sicarius a militia civili interfectus. Minister May "Actio invisa".


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: