Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

LEGATUS AMERICANUS PERSONA NON GRATA

Moderatores Unionis Europaeae nolunt Malloch legatum Civitatum Unitarum fieri

malloch.jpg

Nonnulli Unionis Europaeae moderatores id agunt, ne Theodorus (Ted) Malloch legatus apud Unionem Europaeam fiat. Manfredus Weber, caput factionis christiano-democraticae, et Guido (Guy) Verhofstadt, qui liberalibus praeest, litteris missis Donaldum Tusk, praesidem Consilii, et Ioannem-Claudium Juncker, praesidem Commissionis, monuerunt, ne Malloch, familiarissimus Donaldi Trump, in officio legati comprobaretur.

Malloch nuperrime praedixerat Unionem Europaeam interituram Euronemque ad nihilum venturum. "Cum prius", inquit, "interitui Unionis Sovieticae studuerim, nunc nescio an sit altera Unio, quae coerceatur".

Weber et Verhofstadt “Dicta eius maligna”, inquiunt, “ea neglegere apparet, quae in Unione Europaea plurimum valent”. Si legatus Americanorum comprobatus ita loqueretur, rationes transatlanticas, quae superioribus decenniis pacem et prosperitatem in Europa praestitissent, labefactatum iri.

Dubium non est, quin futurum sit, ut praeses Americanus repudiationem legati in contumeliam vertat. Quamobrem sunt, qui sperent Donaldum Trump Theodorum Malloch legatum non designaturum.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 04/02/2017 13h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Hodie in Coetu Populari lex de reditu perpetuo dissolvendo probata est. CCCLXXXIV legatos pro comprobatione vicerunt.
Francogallia. In Caerulea Ora magna hodie incendia fuerunt. Decena milia hominum vacuefacta sunt.
Francogallia. Hodie Lutetiae Praeses Immanuel Macron de pactis futuris belli Lybici dixit: "Nunc pax vincere potest."
Roma. Hodie magnum incendium in Castro Fusano. Etiam in taberna "Eur" focus evampavit. Nebula venifera apud locum est.
Roma. Hodie administrator regionis Latii Zingaretti de civitate: "Romae aqua deest." Minister Martina ad declarationem "urgentiae condicionis" se paratum dixit.


RELIGIO
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: