Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 25 mensis Aprilis 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

SEPTEM PLANETAE GEMINI NOSTRAE TERRAE INVENTI SUNT

Tres eorum ad viventia accipienda apti sunt

stella.jpg

Absentes XXXIX annos luce mensos, circum stellam nominatam Trappist-1, systema volvitur septem planetas habens similes nostrae terrae, ex quibus tres putantur genus vitae quod novimus recipere posse. Inventum ex investigatione scientiae peracta ab Universitate Belgica Leodii editum est in actis “Natura” et ab instituto NASA praebitum. Res mira omnium curiositatem et studium excitavit.

Ut astronomi reputant, tres tali intervallo a stella absunt ut in iis aqua formam liquidam habens in summa pars soli permaneat et viventia exsistant, cum in iis caloris gradus a 0° ad 100° adsint.

Cur res inventa tam magni momenti est? Ex sententia moderatoris huius investigationis Michael Gillon gregi planetarum singulari studetur, cum tot orbes exstent, sed etiam terrae similes pro magnitudine et calore demumque e natura saxea constent. Quoad solem, minor est quam noster et minus calidus.

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/02/2017 16h34



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In Pakistania femina viginti quattuor annorum mixtura olea usta est ab adsectatore cum noluisset ad religionem Mahometi se convertere ut ei nubere posset: gravissime se habet.
Ut regina Elizabetha abdicabit, princeps Carolus res publicas coniunctas Regno Unito (Commonwealth) reget.
Grex armatus Vasconum (ETA) veniam petit luctus infiniti quem dimicatio pro libertate paranda contra Hispaniam genuerit
Praeses Trump cum Francogallia et Regno Unito contra tria loca Syriaca ubi arma chemica fabricantur, centum missilia misit, quorum pars deiecta est.
Novi Eboraci flammae ortae sunt in caeliscalpio Trumpiano; unus graviter laesus est, leviter quattuor siphonarii.


SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: