Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 1 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NOVA DE MUNERIBUS SECRETIS AMERICANORUM PATEFIUNT

Magna fuga nuntiorum ad necopinatas rationes speculandi spectat

CIA.jpg

Societas Wikileaks e fuga nuntiorum vulgavit munera secreta Civitatum Americae Unitarum per piratas informaticos societatum praeclararum telephonia mobilia (Apple, Microsoft ) aucupare, immo etiam instrumenta televisifica (Samsung) adhibita quasi microphonia essent. Sedes piratarum Francofortum ad Moenum dicitur. Etiam nexum Donaldi Trump reti sociali Twitter in discrimine esse.

Vasingtoniae inter se viri multae auctoritatis variarum partium de speculatione informatica Russica disputabant cum contra exspectationem societas Iulii Assange nuntium ut pyrobolum iactavit: constat archivis magis quam septem milibus explanantibus quomodo munera secreta Americanorum ratione vix credibili subauscultare possint quid dicatur in domibus ubicumque instrumentum televisificum novissimum (Smart TV ) adsit, praeter telephonia mobilia nuperrime inventa quae in magnos speculatores mutantur, cum imagines, colloquia, sonos transmittant. Sed tantum initium est patefactionis rerum occultarum , cum minima pars nuntiorum effusa sit.

Ex documentis inventis, periculum maximum est ne arma informatica instruantur, violato systemate rerum interreti conexo , ut vehiculorum, quae machinae interfectrices fieri possunt. Alia consequentia ne imaginari quidem quimus…

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/03/2017 23h48



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES UE. Ministra primaria Germanica Angela Merkel "Lineamentum ferreum" cum Britannica Theresa May servare vult. "Tertii ordinis Res publica in mercatu Britannia erit." addidit. Temperatior Primus Minister Italicus Paulus Gentiloni: "Negotiatio difficilis. Sed controversias componemus."
In capite Britannico hodie vir, arma habens, comprehensus. Seditionem temptaturus videtur.
Cina. Minister Externarum Wang Yi hodie Koream Septentrionalem et US declaravit: "Salus et firmitas nunc debiles. Periculum belli magnum."
Italia. Director cinematograficus Gabriel Del Grande, in Turcia ob documentarium fingendum de migrantibus comprehensus, hodie in Italiam demum remeavit.
Francogallia. Immanuel Macron, candidatus ad praesidentiam Rei publicae pro "In Itinere", primus inter pares in electionibus. Marina Le Pen, candidatus pro "Fronte Nationali", secunda. In XIV diebus secundus ordo erit.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: