Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 21 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

UCRAINIANI REGIONES SEDITIOSAS COMMERCIO INTERCLUDUNT

Nationalistae impediunt ne ex regionibus rebellium carbo in Ucrainiam transferatur

ucraina.jpg

Cum seditiosi nonnullas officinas Ucrainianas sub administrationem suam redegissent, Consilium Securitatis Ucrainianum constituit, ne quid commercii iam fieret inter Ucrainiam et regiones seditiosas. Tam diu se prohibituros, ne merces transportarentur, dum illae officinae dominis restituerentur. Eo modo pactioni Minskianae a seditiosis neglectae se reclamare.

Iam nonnullis diebus ante nationalistae Ucrainiani et veterani prohibuerunt, ne ex iis regionibus, quae in potestate seditiosorum sunt, carbo per ferriviam in Ucrainiam portaretur. Gubernatores suos in eo vituperaverunt, quod in ipso belli tempore cum seditiosis negotiarentur, praesertim cum societates vel officinae supra dictae paucorum essent, qui plurimum apud cives possent et etiamnunc cum rebus publicis popularibus, quae dicuntur, mercarentur.

Ex quo sequetur, ut res oeconomicae in illis regionibus commercio interclusis ingravescant. Non est mirum, quod homines, qui ibi sunt, in dies magis ab Ucrainianis abalienantur, cum subsidio Russorum non iam carere possint.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 22/03/2017 20h08



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus.
Nova Barcinone acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur.
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur.
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit."
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit.


POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: