Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

TILLERSON SERGIUM LAVROV CONVENIT

Diffidentia de re militari crevit inter Russos et Americanos

Tillerson.jpg

Cum discordiae inter Russos Americanosque ingravescerent, praecipue propter res in Syria gestas, Rex Tillerson, minister rerum externarum, Moscoviam venit, ut Sergium Lavrov, collegam Russum, conveniret.

Lavrov dixit Russos et Americanos in eo consentire, quod de armis chemicis , quibus tot homines perissent, libere inquirendum esset, ne diutius lateret, cuius culpa id factum esset.

Eodem fere tempore Russi resolutioni Consilii Securitatis Nationum Unitarum intercesserunt (quod octies fecerunt , postquam bellum civile exortum est), quae Syros obligavisset , ne inquisitores internationales ab officio impedirent.

Cum disputaretur, quid Bashar al Assad in civitate posthac acturus esset, cognosceres, quantum utriusque sententiae inter se distarent. Rex Tillerson “non dubitamus”, inquit, “quin potestas eius ad finem pervenerit.” Russorum esse id agere, ut ille necessitatem intellegeret. Lavrov renuens « non ignoramus», inquit, « quosdam conatos esse hoc modo tyrannos vel dictatores deicere. Sed non memini dictatore sic deiecto ullam rem melius evenisse.“

Vladimirus Putin in percontatione televisifica de rationibus interrogatus, quales essent inter Russos et Americanos, “ postquam Donaldus Trump praesidiatum iniit », inquit, „diffidentia alterius partis crevit, praecipue in re militari.“

In tantis difficultatibus Sergius Lavrov tamen credit fieri posse, ut colloquia sustineantur. “nos ut realistae”, inquit, “intellegimus tantas discordias superari non posse nisi studio ac contentione.”

Interim Donaldus Trump negavit copias maiores in Syriam missum iri. Sed “Putin personam adiuvat “, inquit, “vere pessimam. Quid est Assad nisi saeva bestia?” Praeterea Russos incusavit, quod non ignoravissent impetum armis chemicis imminere. „vellem dicere eos id ignoravisse, sed certe fieri potuit, ut notitiam eius rei haberent.“

Iam antea Turci pro certo habuerunt ex urina et sanguine eorum, qui post impetum in Turciam transportati essent, apparere gasium mortiferum adhibitum esse, quod „Sarinum“ appellatur. Vladimirus Safronkov, legatus ad Nationes Unitas vicarius id miratus „ Cum nemo exinde illum locum viserit“, inquit, „qui potest fieri, ut eius rei tam certi estis?“

Nuperrime Bashar al Assad insimulationes Americanorum eorumque sociorum reiecit, cum diceret impetum illum omni ex parte esse fictum. Exercitum suum iam nulla arma chemica habere. De re ipsa libere et a liberis civitatibus esse inquirendum, ne quis eventu pro suo ipsius commodo abuteretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/04/2017 08h14



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Hodie in Coetu Populari lex de vitaliciis dissolvendis probata est. CCCLXXXIV legatos pro comprobatione vicerunt.
Francogallia. In Caerulea Ora magna hodie incendia fuerunt. Decena milia hominum vacuefacta sunt.
Francogallia. Hodie Lutetiae Praeses Immanuel Macron de pactis futuris belli Lybici dixit: "Nunc pax vincere potest."
Roma. Hodie magnum incendium in Castro Fusano. Etiam in taberna "Eur" focus evampavit. Nebula venifera apud locum est.
Roma. Hodie administrator regionis Latii Zingaretti de civitate: "Romae aqua deest." Minister Martina ad declarationem "urgentiae condicionis" se paratum dixit.


RELIGIO
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: