Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 21 mensis Januarii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

MAGNA IRRUPTIO MIGRANTIUM IN ITALIAM

Cotidie multa milia desperatorum in portus Italicos appellunt

migrantes.jpg

Non intermittuntur adventus navium ab Africa venentium in portus Italiae Meridionalis. Res gravissima: administratio Italiae minata est in portus interclusuram ingressu navigia onusta migrantium, cum interim tot municipia reclamant se non posse hospitio novos peregrinos accipere. Nuper consilium captum est deprehendendi naviculas exleges societatum voluntariorum (ONG) simulque Europa incitatur ut auxilium praebeat: adhuc verba, non res. Praeses Macron iam praenuntiavit Francolliam non accepturam nisi petentes asylum, non peregrinantes inopia impulsos. Die VI et VII Iulii congressus futurus in capite Estoniae, quae civitas praeses consilii Europae sex menses destinata est; tamen Minister negotiis domesticis praepositus Andres Anvelt “Italia responsum non habebit” inquit “ sed auscultabitur”.

Aliqua consilia elaborabuntur Kalendis Iulii in conventu Parisino inter Ministros negotiis domesticis praepositos Italiae, Francogalliae, Germaniae. Interea legata Unionis Europaeae Federica Mogherini, Praeses Juncker et curator Avramopoulos nonnulla moliuntur ut auxilia dentur pro hospitio, Libyae et Africae pro custodia finium; naves societatis “Frontex” appellentur non solum in Italiam, sed etiam in Hispaniam, Lusitaniam, Francogalliam, Belgium Germaniam, Bataviam; sed “Frontex” decimas partes ex centum migrantium servat…

Scripsit Lydia Ariminensis - 02/07/2017 00h04



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In Urbe Capitis gravissima siccitate percussa aqua parce distribuitur: unicuique civi non plus quam quinquaginta litrae in singulos dies a mense Februario usui dabuntur.
Denuo in Persia Hassan Rohani factionis moderatae praeses electus est, qui operam dedit ut foedus de vi nucleari fieret et res publica cum orbe communicaret.
Discipulus decem annorum regionis ruralis Sinae ad scholam pervenit cum capillis et superciliis glacie concretis itinere facto quattuor kiliometrorum in aëre rigidissimo.
Pistores Francogalliae petunt ut panis oblungus (baguette) Patrimonium Humanitatis a societate Unesco declaretur. Praeses Macron in Elysaeum artis magistros accepit ac maxime eorum impulsum collaudavit.
Tempestas nominata “turbo-bomba” litus Americae orientale prosternit nive, ventis et temperie axis aquilonaris a regione Canadensisi usque ad Floridam, ubi raro ningere solet.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: