Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 22 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE MULTICIPLI MACHINATIONE IN HISPANIA STRUCTA

Plures petitiones maiora damna effecturae jihadistae cogitabant

Hispania.jpg

Iam satis constat petitionem terroristicam Barcinone effectam die XVII mense vertente ab una coniuratione non exortam esse; postquam parvum autocinetum onerarium in multitudinem via Pluviali (Rambla) ambulantem proiectum est quo scelere XIII perierunt, plus centum sauciati, insequenti die in oppido maritimo Cambrils, C kiliometra a Barcinone absenti, quinque jihadistae ascia et cultro armati, autocineto vecti, in praetereuntes apud portum se immiserunt, sed a custodibus publicis necati sunt. Femina graviter vulnerata paulo post mortem obiit. In oppidulo Subirats, a Barcinone CC kiliometra distanti, alia scaena tragica acta est quae epilogus incursus Barcinonis videbatur : occisus est autoraedarius autocineti Younes Abouyaaqoub, unus inter insidiatores qui fugitivus manserat.

Cognitum est gregem jihadistarum XII sociis adulescentibus, inter quos duo paria fratrum, genere Maghrebino, constititisse : octo illorum perisse, quattuor comprehensos esse. Nam unus ex detentis Mohamed Houli Chemlal, qui a iudicibus rogatus cubitoria veste indutus apparuit , coeperat clandestinum consilium aperire.

Quod revelatum est non solum in lucem protulit quot coniuravissent quique essent, sed etiam personam eorum magistri, religiosum Abdel Baki Essati, quocum jihadistae loca et monumenta magni momenti, vel templum Sacrae Familiae, evertendi consilium cepissent; tamen nonnullos socios et ipsum magistrum interisse, cum latibulum apud oppidum Alcanar, CXX vasis gasariis replenum, diruptum resset.

Sed non ad finem perventum est. Novum latibulum ante triduum in villa non longe ab oppido Cambrils repertum est: hic apocha de magna comparatione materiae ad exardescendum facilis aliaque jihadistarum vestigia, incenso loco, superfuerant .

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/08/2017 21h58



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Missouri. Superiore nocte maximae pugnae contra Militiam Civilem ob solutionem militis, qui puerum Afroamericanum anno MMXI interfecit.
Gaza. Princeps loci ab anno MMVII Hamas condiciones pactionis cum Auctoritate Nationis Palestina (ANP). Praeterea, electiones novae exceptae sunt.
Lutetia. Demonstrationes hodie contra novam legem de officio praebendo a Praeside Macron comprobatam. Militia Civilis gasia ad lacrimas gerendas coniecit. Seditiosus vulneratus est.
Florida. A monstro nominis "Irma" XI homines occisi sunt. XIII millionum hominum domus pervastatae sunt.
Austrocorea. Administratio Nationis in Dictatorem Boreocoreanum Kim Jong-Un minas coniecit. Nam, ah ipsa Corea Meridionali milia atque dimidium militum peritorum ad Coream Septentrionalem promittentur. Hoc propositum: Dictatorem Boreocoreanum necare.


INSOLITA
POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: