Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

EXODUS

Puer in vidulo imago tragica belli Syriaci

exodus,jpg.jpg

In urbe Damasco pater puerulum in vidulo fert: haec imago photographica signum existimatur migrationis ab oppidis regionis Ghoutae orientalis, a compluribus diebus obsessis. Specula Nationis pro iuribus humanis rettulerunt plus quam centum cives die Veneris ob pyrobolos coniectos occisos esse. Immo Ordo Nationum Unitarum monet proelia rursus ubicumque Syriae prope redintegrata esse. Sic stantibus rebus Astanam iterum convenerunt administri negotiis exteris praepositi nationum quae sponsores debuissent imminutionis belli, Russia, Turcia et Persia; quae praeterito anno munus commune constituerunt ut vim coercerent et integritatem territorii servarent.

Legatus specialis ONU Staffan De Mistura, cum per apparatum recipiendis reddendisque imaginibus televisificis cum Consilio Securitatis locutus esset, nullam armorum intermissionem de qua disputaretur esse edocuit. In trium hebdomadarum spatio MD mortui numerantur. Nunc copiae praesidis Bashar Assad cum Russicis itinera parum tuta profugis reliquerunt; prope viginti milia feruntur ad munitiones Syras novissimis horis pervenisse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 17/03/2018 20h51



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
AŽronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: