Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 24 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

CONGRESSUS MEMORABILIS

Trump et Kim Jon-un de armamentorum atomicorum amotione inter se egerunt

KimTrump.jpg

Quis ante nonnullos menses putaret duos principes acerrimos adversarios in terram neutram ad agendum de atomicorum armamentariorum interdictione conventuros? Dux Boreocoreanus Kim Jon-un, sumpto imperio ab anno MMXI, apparatum nuclearem auxerat et complura experimenta missilibus et pyrobolis nuclearibus satis periculose adeo confecerat ut Ordo Nationum Unitarum, probantibus Sina et Russia, graves sanctiones oeconomicas Boreocoreae imposuerit. Maxima insolentia Kim usus est cum iterum iterumque minatus esset se adorturum esse Civitates Americae Unitas missilibus aptis quae usque ad continentem Americanum pervenirent. Tamen, amisso socio Sinensi, improbatus a ceteris nationibus, ab hostibus circumdatus, cum oeconomiae difficultatibus vexaretur, tandem, hoc anno, ad rem politicam pacificatoriam suscepit.

Primum princeps Boreocoreanus incipiente anno ad colloquendum cum Austrocorea se proclivem esse nuntiavit, deinde suam rem publicam Olympiis hibernis in urbe Pyeongchang interfuturam. Mense Martio exiit primum a patria ut in caput Sinense adiret, mense Aprili finem Austrocoreanum transiit ut tractaret de discessione ab armis atomicis in utraque re publica; immo soror ducis declaravit opus esse duas republicas in unam coniungi. His diebus processit iter nova renuntiatione habita: iam non necesse experimenta atomica fieri; situm examinis clausum iri.

Haec paraverunt conventum memorandum inter praesidem Donaldum Trump et ducem Kim Jong-un. Die XII mense Iunio in insula Sentosa capitis Singapore dextras iunxerunt: difficile novisse et explanare quod pacti sunt: satis constat Boreocoream discessionem ab armamentis atomicis incepturam esse, Civitates Unitas exercitationes militares in Austrocorea intermissuros esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/06/2018 10h19



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Administer Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica non legitima sit.
Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.


INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: