|
|
NUNTII
Lombok. Heri in Indonesia insula terrae motus locum vastavit. Concutiones terrarum magnitudo de decem gradibus VII fuit, ita ut domus et casae ruinarent. XX millionum hominum domos suas reliquerunt, CXLII re vera perierunt et innumeri hominum offensi sunt. Advenarum quoque milia miliaque apud insulas loci ipsi in eo permanere diebus nonnullis debebunt, quatenus res melior fiat. Eorum centena Natione exiverunt, sed multi in insulis consistunt. Maximum periclum undarum sternentium (tsunami) contactum est ob potentiam motuum, at hoc haud evenit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 07/08/2018 23h54
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|