Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 18 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE FEMINIS LAESIS

Dies festus ad mulieres defendendos celebratur

vis.jpg"

Anno MCMXCIX Ordo Nationum Unitarum instituit “Rete totius orbis vim contra feminas repellens” “ Worldwide network fighting violence against women”: ad quod propositum dies XXV mensis Novembris electus est ut tres sorores Mirabal commemorarentur quae, pugnantes in dominum rei publicae Dominicanae, anno MCMLX, viros in vincula coniectos visitaturae, a militibus regiminis excruciatae sunt, fustis ictibus trucidatae, suffocatae, demum in locum praeruptum coniectae ut casus simularetur.

Romae et in aliis urbibus Italicis multi conventus apparati sunt ut conscientia moveatur de caede et crudelitate contra mulieres perpetratis: XXXII occisae sunt anno MMXVIII ex nuntiis a custodibus publicis latis, sed multo plures ex aliis: prope centum declarant greges contra vim in feminas luctantes; imminuerunt tamen facinora violentiae familiaris, cum actus denuntiandi et comprehensiones augerent; prope L milia auxilium ab institutis contra vim petiverunt.

In orbe condicio feminarum plerumque propitia non est. Puellae etiam decennes vel paulo maiores aetate ob inopiam parentum venum dantur ut servae ad extremum sine iuribus operantes, vel prostitutae, vel sponsae virorum multo maiorum aetate. Nuper in Irania post quadraginta annos facultatem feminae habuerunt ad stadium redeundi ut turmam pedilusorum Persepolin spectarent contra Iaponicam certantem; exitus certaminis non prosperus fuit, tamen pro ipsis laetus dies. In Arabia Saudita genus femininum pugnam non intermittit de vestimentis (abaya): quaedam libertas induendi vestitum muliebrem promissa erat, sed frustra; nolunt tunicam induere usque ad pedes longam. Novam rationem ad reclamandum mox diffusam invenerunt: vestem subversam cum suturis gerunt!

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/11/2018 15h40



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
Aëronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: