Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 18 mensis Martii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE TUMULTU FRANCOGALLICO

Dilatio vectigalium promissa est

Gilet.jpg"

Iam a die XVII mensis Novembris seditio populi in tota Francogallia exarsit, cuius fomes incremento vectigalium liquoribus propulsoriis, benzinio et gasioleo, imposito incensa est: signum rebellionis colobium refringens a reclamantibus indutum qui ante nonnullos dies complures partes ipsius Lutetiae ferro ignique, ut ita dicam, vastaverunt. LXXV milia seditiosorum numerantur in Francogallia, V milia in capite, iam imminuti a motus initio feruntur, cum antea prope ter centena milia interfuissent.

Rebellio bonos exitus habuit, cum nuper Minister Primarius Eduardus Philippe declaravisset dilationem vectigalium fore, sed in dies increscente tumultu perspicuum visum est reclamationes non solum adversum incrementa vectigalium sed etiam contra administrationem Praesidis Emmanuel Macron exortas esse. Hoc effecit ut extremistae factionis sinistrae cum extremis partibus dexteris contra “administrationem ditiorum” congruerent. Res tamen multiplex ostenditur: sunt qui putent non solum de benzinio et gasioleo, sed etiam de ratione fiscali, de stipendiis et de re politica agi. Qua re dilatio reclamantibus non sufficit: se nolle “obdormire” post primam deditionem gubernationis; post biduum iterum in foris tumultum renovatum iri.


Scripsit Lydia Ariminensis - 05/12/2018 18h49



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur.
Aëronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit.
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse.
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt.
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: