|
|||||||||||
NUNTII ![]() DE REBUS BRITANNICISTempestas Britanniae incumbitBritannia. Primaria Ministra Britannica Theresa May heri nuntium maximum ciuibus tradidit suis: Ministra May enim, nullo foedere Europaeo de Brixitu pacto, se abiuraturam esse pronuntiauit die XIV ante Kalendas Iulias; haec enim poena in se ipsam iniecta pactione amissa. Factio tamen conseruatiua Britannica non omnino uim perdidit suam: ille heres Theresae May Borus Johnson se minime desiturum, immo uero continuaturum, rem atque secessum Britannicum ab Europa. Ille Borus Johnson haec adtulit: pacto enim adstricto destrictoue, Brixitus discidium sua sentientia eueniet. Kalendis Septembribus hoc factum iri pollicitus est. Scripsit Andreas Nouocomensis - 25/05/2019 21h41
. . |
![]()
BREVES
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
![]() |
||||||||||