Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 23 mensis Julii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

LIBERTAS CAPTIVORUM

De magistratus consilio

Libya2.jpg"

Libya. Res aduersae ipsis migrantibus scilicet in terra Libyca superstant: statiuae maximo dolori eis sunt cum status exitialis sit et carceribus maiore poena. Interea bombardamenta in ipsos carceres iniciuntur: maximo clamore auxilium petiuere multa passi. Propterea ille Minister Internorum Libycus Al-Serraj migrantes e carceribus suis demoueri iussit: CCCL hominum ab ipsis uigiliis urbanis conseruantur trahunturque. LIII homines in ipso impetu incendiario perierunt: pyrobola enim incendiaria adiecta sunt contra locos de ipsis aeronauibus factionis Hafar, quae contra Administrationem Libycam maxima ui proelium incendiarium commisere. De migrantibus ipsis permulta non sunt nota summopere de collocatione, quae nondum inuenitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 10/07/2019 23h47



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES "Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluus atque nullo uolnere deprehensus est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur.
Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur.
Gubernatio Itala in gravi discrimine versatur ob flagitium pecuniae quae reputatur factioni “Societati” a Russia data esse. Periculum est ne nova comitia brevi edicantur.
Administer Francogallus Franciscus De Rugy praepositus Transitioni Oecologicae munus deposuit cum valde reprehensus esset de sumptuosis cenis Lucullianis cum ostreis, locustis et vino Campaniae Gallicae.
California. Vehementissimus terrae motus hodie territoria Occidentis peruasit: ratione Richteriana septimam uim contigit, qua de causa multa quassauit ac deleuit. Multi locum effugerunt atque sorte fauente nemo periit, quamuis quidam gasiis exhalatis offensus sit.


POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: