|
|||||||||||
NUNTII ![]() DESIIT AN NON?Impetus BoreocoreanusAnte nonnullos menses dictator Boreocoreanus Kim Jong-Vn nomen suum bello auditu nostro haud commisit, immo uero pacem cum Praeside Boreoamericano Donaldo Trump non modo contemplatus est, sed etiam uerba atque inuitationes Praesidis Sarmatici Vladimiri Putin aliquid existimauit: nisi de pacato dictatore, de tranquillo saltem multi praelocuti sunt. Ille Kim Jong-Vn attamen turpi nouo se demisit: in Mare Iaponicum enim missilia Boreocoreana paruo interuallo iniecit. Vis sed deletilis horum missilium maxima putatur atque mina immanis Iaponicis. Examen nuncupatur iniectus, cuius periculum populus eius loci perterruit, ut ille praetor Iaponicus Takeshi Iwaya declarauit. Scripsit Andreas Nouocomensis - 25/07/2019 16h05
. . |
![]()
BREVES
OPINIONES
HOMINES
SCIENTIAE
SOCIALIA
SCIENTIAE
![]() |
||||||||||