|
|||||||||||
NUNTII ![]() IMPETUS TEXANUSPetitio apud finesIn prouincia Australi Boeoamericana Texana apud ciuitatem Passum caedem iuuenis illius stirpis perfecit: nomen eius enim Patricius Crusius XXI annos natus, quoi secundum morem armamenta iure sunt; sicut utique pristinis temporibus ille Crusius non modo sibi, sed etiam propositis scelestis armis fructus est: scloptetis suis exceptis, emporium adiuit atque in adstantes missilia sua inecit: XX saltem homines perisse aestimantur atque uolneratos esse XXV minimum existimatur et periclitari. IV praeterea pueri mortem obiere. Iuuenis necator deprehensus est atque immo uero, militibus aspectis, nullo pacto resiluit. Crimen odio ipso ethnico partum esse praedixerunt: ille nam Texanis in finibus, ubi maxime Mexicani inuisi aedificant ac permouent, actum suum gessit, quod et odio et potentiae ui armamentorum fotum esse uidetur. Quoad arma in multitudinis manibus iure inerunt, sapientium innumerorum sententia interfectiones tantidem innumerae, quorum ipsa ante scripta cruentissima huius anni. Paulo post etiam alterum fuit scelus: apud enim territorium Ohiense petitor in multitudinem Daytoni displosit: IX homines periere atque XXV homines offenduntur, quarum rerum auctor a militibus necatus est. Scripsit Andreas Nouocomensis - 04/08/2019 16h30
. . |
![]()
BREVES
ATHLETICA
POLITICA
SCIENTIAE
RELIGIO
ATHLETICA
![]() |
||||||||||