|
|
NUNTII
CAEDES BACTRIANANuptiae cruentissimae

Kabul. In capite Bactriano amplissimo aduenarum numero conubium
celebrabatur: centena enim hominum nuptiis Bactriano more intersunt atque
aduocationes innumerae, qua de causa noctu hospites ac domini more solito
cenant. Hac sed nocte petitio terroristica in epulum perpetrata est;
jihadista enim in locum impetum fecit atque adstantes cruentissime
interfecit: LXIII homines nam in petitione perierunt atque ducenti grauiore
leuioreue uolnere offensi sunt.
Ciuitatis Islamicae legati, quorum loca in ignoto sunt -ciuitas ipsa enim
ante annum deleta est-, actum pro suo superbe adnuntiauerunt: persaepe nam
in Sciitas petitiones apparantur atque obitu sicarii factae sunt.
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 18/08/2019 17h57
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|